Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 2, M. 1, C. 1
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 2, M. 1, C. 1
DE LOCALITATE ANGELI
Circa primum inquirenda sunt haec: Primo, utrum sit in aliquo loco corporali; secundo, utrum sit ubique; tertio, utrum simul possit esse in pluribus locis.
ARTICULUS I
Utrum angelus sit in aliquo loco corporali.
Circa primum sic: 1. Natura loci nobilior est locato ; sed spiritus angelicus nobilior est quocumque corpore; ergo non est angelus in aliquo loco corporali tamquam contentus ab eo.
2. Item, Sap. 1,7 dicitur de Spiritu increato quod "continet omnia" ; sed constat quod spiritus angelicus, etsi creatus sit, plus tamen accedit ad naturam eius et rationem, secundum quod est possibile in creatura, quam aliquod corpus; ergo secundum viam istam plus competit ut spiritus creatus contineat corpus quam e converso.
3. Praeterea, corporis continentis ad contentum est semper aliqua convenientia, sicut videmus in corporibus levibus quod, eo quod sunt levia, debetur eis locus superior, sed gravibus, eo quod sunt gravia, debetur locus inferior: unde et corpora superiora naturaliter moventur sursum, inferiora deorsum, ita quod nec gravia naturaliter moventur sursum nec levia deorsum; sed angeli ad locum corporalem nulla videtur esse convenientia, immo indifferenter potest moveri, non solum circulariter, sicut corpus caeleste, sed etiam tam sursum quam deorsum; videtur ergo quod angelo non competat esse in loco corporali, cum corpori non assignetur aliquis locus corporalis nisi propter praedictam convenientiam, quae est naturaliter locati ad locans.
4. Praeterea, intelligamus per impossibile quod nullum esset corpus, constat quod adhuc posset esse angelus: non enim est de angelo sicut de anima, quae ad minus videtur quantum ad exitum sui in esse indigere corpore; sed angelus de se est natura separatus.
5. Praeterea, nullo corpore creato potuit creari; videtur ergo quod nullo modo quoad eius esse dependeat a corpore, et ita videtur quod nulla sit necessitas assignandi angelum esse in corpore, ut quod ei per se conveniat. — Si dicatur quod verum est quod hoc ei per se non convenit, sed per accidens, scilicet ratione suae operationis, quod videtur dicere Damascenus - hoc nihil est, quoniam constat quod, si dicatur esse in loco ratione suae operationis, hoc non est nisi ratione operationum corporalium aut ratione eorum quae circa nos exercent, quoniam planum est quod ratione operationum, quas habet immediate in Deum, non est ipsum assignare esse in loco corporali; ergo secundum hoc circumscripta omni operatione corporali, quam circa nos exercet, non esset dicere ipsum esse in loco corporali: quod falsum est.
6. Praeterea, quid est dicere angelum esse in loco? Si hoc est solum dicere quia est dum locus est, hoc nihil est, quoniam secundum hanc rationem omnia possent dici esse in loco. Si autem diceretur esse in loco, quia loco est praesens et locus ei: sed hoc adhuc nihil est, quoniam hac via est dicere Deum esse ubique, et ita non diceretur alio modo angelus esse in loco quam dicatur Deus esse ubique: quod videtur falsum.
Respondeo: Bene concedimus quod habet esse in loco corporali, licet sit spiritus, aliter tamen quam corpus. Concedimus tamen quod non quantum ad proprietatem loci quae est salvare, quoniam corpus non est natum salvare spiritum, cum sine eo esse possit; sed tamen possibile est ipsum esse in loco quoad proprietatem loci quae est continere vel definire. Tamen valde dubitabile est quomodo hoc sit possibile, quoniam in corporibus videmus quod contenta corpora sunt possibilia respectu continentium et per continentiam terminatur. Unde ipsum continens est corpus superius, secundum quod dicimus quod aqua continet terram, aer aquam, ignis aerem, caelum omnia elementa et etiam ipsa elementa elementata et ponimus etiam ipsa corpora superiora, prout sunt continentia, esse sicut species respectu inferiorum contentorum: unde in corporalibus semper ponimus aliquam formalem naturam ex parte continentis, secundum quam est natum continere. Sed non videtur possibile reperiri ex parte corporis, secundum quod dicitur continere angelum, aliquam naturam formalem et ex parte angeli contenti aliquam naturam possibilem aut materialem ; propter hoc valde est dubitabile quomodo angelus possit contineri ab aliquo corpore. Propter quod intelligendum est quod aliter continetur corpus a corpore et aliter spiritus a corpore, quoniam, ut ostensum est, aliqua proprietas est in corpore superiori, secundum quam natum est continere corpus inferius; sed, licet in corpore sit aliqua proprietas secundum quam natum est continere angelum, non tamen dicimus quod sit proprietas corporalis ex parte corporis proveniens, sed potius est divinitus data. Secundum hoc etiam est aliqua proprietas angeli, secundum quam est natus contineri, ut iam videbitur. Et hoc dicimus sine praeiudicio melioris sententiae, quoniam hoc non invenimus plane determinatum in Sacra Scriptura nec a Sanctis nec ab expositoribus Sacrae Scripturae.
Ad hoc tamen magis explanandum notandum quod Deus de natura sua duo habet, scilicet quod omnia continet et quod sit ubique ; ista vero communicat creaturae secundum quod est possibile a creatura suscipi. Rationem ergo continendi communicat creaturae; sed creatura spiritualis, quae est angelica, hanc non potuit suscipere, quoniam ipsi angeli sunt ad invicem distincti quoad naturas suas nec: ita ordinatur unus ad alium sicut ex parte corporum est. Similiter dicimus ex parte animarum. Congruit ergo creaturae corporali, tamen secundum quod est possibile, ut quod in Deo est secundum indivisionem, sit in creatura corporali per divisionem. Unde in Deos est ista potentia quasi infinita, in creatura corporali quasi finita, quoniam, sicut dicit n: "Omnis virtus unita plus est infinita quam virtus multiplicata". Et praecipue congruit illi creaturae corporali, quae est composita in universo, — et hoc est ipsum universum: quod verum est, quia ex se habet virtutem continendi et corpora et spiritus — et praecipue illi particulari creaturae quae nobilior est, sicut caelum, et aliis sicut est magis et minus secundum nobilitatem maiorem et minorem. Et ideo secundum hoc nobis videtur dicendum quod in corporali creatura est proprietas, tamen divinitus data, secundum quam potest continere spiritus, licet hanc proprietatem non habeat ex parte illa ex qua est corpus; sed, secundum hoc quod dictum fuit, Deus non·solum habet virtutem continendi omnia, sed etiam habet esse ubique, et hoc communicat creaturae secundum quod ei possibile est; sed esse ubique nulli creaturae potest convenire, sed solum esse hic, secundum quod dicit Ambrosius, in libro De Spiritu Sancto, quod "unaquaeque creatura certis limitibus et finibus definita est" · Et ita spiritus angelicus habet ad minus ex parte sua quod debeat definiri loco et quod sit hic ita quod non ibi, et ideo haec duo ei conferunt esse in loco. Ad hoc etiam valet quod videtur dicere Bernardus quod unusquisque spiritus creatus habet aliquam ordinationem ad corpus: ex hac enim ordinatione potest habere quasi potestatem ad hoc ut possit contineri a corpore. Concedimus tamen quod non propter hoc sequitur quod, si Iocus corporalis non esset, quod propter hoc angelus non esset; immo bene dicimus quod posset esse, etsi non esset in loco corporali, quoniam ab hac ratione continendi non dependet esse angeli, sed solum ab hac ratione continendi qua dicimus quod Deus continet omnia: et verum est quod, nisi Deus contineret suo modo continendi, quod non haberet esse. Et hoc est quod dicit Gregorius, in Moralibus, quod "omnia tenderent in non esse, nisi manu Conditoris tenerentur" ·
ARTICULUS II
Utrum angelus sit ubique simul et semel.
b. Item, si conveniret angelo aliquando esse ubique, non posset moveri: motus enim est ab uno loco ad alium; sed quod est ubique, praesens est omni loco; ergo non deest ei Iocus aliquis; ergo non movetur ad illum locum: motus enim est ad obtinendum aliquid quod non habet - hoc dico de motu recto- vel ad continuandum quod habet, sicut in motu circulari.
c. Praeterea, si esset ubique, haberet virtutem extensam ad omnem creaturam corporalem ; si ergo nullus angelus habet virtutem extensam ad omnem creaturam corporalem, non potest esse ubique simul.
Contrarium autem videtur 1. per hoc quod anima, quae est in corpore suo, ubique est in corpore suo, sicut dìcit Augustinus: est enim per vitam in omni parte corporis, et non est per vitam in aliquo nisi ubi ipsa q est unita, cum sit vita corporis vel vivificans corpus; cum ergo angelus aliquis possit esse minister ad movendum caelum illud primum, penes quod determinatur motus diurnus et secundum illud moveantur alii caeli et consequenter fiat mutatio in elementis et elementatis, habebit operationem per ministerium in iis, et "ibi est, ubi operatur" ; ergo potest esse ubique in toto ilio corpore.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod, licet possit ex ministerio aliquod caelum movere, non tamen est per totum illud caelum: non enim unitur ei sicut forma materiae aut perfectio subiecto, sed coniungitur sicut motor moto. Motor autem indivisibilis potest movere corpus quod est divisibile, etiam cum est separatum per essentiam ab ipso, et si esset in aliqua parte ipsius tamquam in loco, posset alias partes movere, sicut motor qui est in una parte navis. Sed ad huc posset obici quod indifferenter se habet ad omnem locum nec plus est in uno quam in ali o; ergo, si est in uno, pari ratione est in quolibet; ergo ubique. -— Respondeo quod sic est angelus indifferenter ad omnem locum quod ex natura non determinatur ei aliquis locus, ut sursum vel deorsum; tamen, cum nunc est vel cum operatur, praesens est huic loco et continetur ab illo ita quod non ab alio, et hoc est quia determinatae est virtutis, ad differentiam Dei, cuius est infinita virtus.
ARTICULUS III.
Utrum angelus simul possit esse in pluribus locis.
Circa quod sic: 1. In ordine universi nobilior est substantia angeli quam sit anima, eo quod angelus ex natura sua est substantia separata a corpore, anima vero substantia corpori unita aut unibilis; sed anima potest esse simul in pluribus locis: unde dicit Augustinus, in libro De anima et spiritu, quod "tota est in qualibet parte corporis" ; ergo multo magis angelus poterit esse simul in pluribus locis.
2. Si dicatur quod, licet anima secundum se tota sit in qualibet parte corporis, tamen non propter hoc debet dici quod sit simul in pluribus locis, sed in loco partibili, quoniam ratio locandi proprie debetur toti corpori, sed partibus corporis non debetur nisi prout sunt in toto, et ideo non habent rationem locandi differentem a ratione quae est in toto; et eodem modo conceditur de angelo quod bene possibile est ipsum esse in uno loco partibili: verbi gratia, si debeat subvertere Sodomam, dicemus ipsum esse in 50doma sicut in loco uno, qui tamen locus est partibilis - contra: si angelus mittatur ad subversionem Sodomae, constat quod aequaliter debet subvertere unam partem sicut et aliam; ergo aut erit aequaliter in qualibet parte aut in nulla; sed non potest poni quod in nulla, quoniam tunc non subverteret; ergo in omni. — Minor patet: quoniam non est de angelo, quando debet subvertere aliquam civitatem aut aliquid huiusmodi operari, sicut de nauta cum debet movere navem, qui in una parte navis potest sedere vel movere et tamen totam navem movere, et hoc est quoniam motus navis quasi dependet ex motu huius partis, et ideo plus habet ordinationem ad hanc partem quam ad aliam ; sed non est sic de angelo, immo ordinationem habet ad partem quamlibet. Nec etiam de ipso est ut de rege qui, existens in una parte regni, potest regere totum regnum, quoniam potestas eius plus dependet ex una parte quam ex alia, reliquas etiam partes regit mediantibus aliquibus ministris; sed, licet fortassis angelus ad unam partem caeli empyrei determinatam sibi magis se habeat quam ad aliam, non tamen sic est respectu locorum inferiorum. Et ita videtur quod sequatur conclusio praedicta.
Respondeo: Dicimus quod angelus non est nisi in uno loco partibili, secundum quod ipsum ponimus in loco ratione suae essentiae. Nihilominus tamen potest movere quoddam corpus magnum et tamen in unica parte esse, sed eius virtus et operatio extendit se ad quamlibet partem eius, ut cuilibet parti dicatur praesens per effectum suae operationis. Secundum hoc potest intelligi quod dicit Damascenus quod "ibi est ubi operatur", non quod oporteat ipsum esse per essentiam in quacumque parte operatur, sed solum per effectum suae operationis, secundum quod sua virtus potest se extendere. Quaedam enim corpora possunt movere corpora etiam per essentiam a se distincta, sicut adamas ferrum, et multo magis potest esse hoc in spiritibus angelicis. Unde secundum hoc dicimus quod per essentiam non est [nisi] in uno loco etiam in partibili.
[Ad obiecta]: 1-2. Ad id quod obicitur incontrarium per simile de anima, respondeo quod non est simile. Anima enim non solum unitur corpori ut motor mobili, sed etiam ut perfectio perfectibili, et sic fit una natura ex anima et corpore: et ideo est in toto corpore sicut perfectio in suo perfectibili toto, nec hoc habet ratione qua dicitur motor. Sed angelus solum unitur corpori sicut motor mobili, et ideo non oportet quod in toto corpore locetur per essentiam, sed solum quod in una parte, et ad reliquas partes extendatur sua virtus et operatio, ut dictum est. Et generaliter nunquam oportet quod si aliqua duo uniantur, quod ubicumque sit unum, quod alterum, nisi fiat una natura ex ipsis. Unde, licet humana natura sit unita divinae et divina natura sit ubique, non propter hoc oportet quod humana, quoniam non uniuntur in unitate naturae, sed solum personae.