Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 2, M. 1, C. 2
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 2, M. 1, C. 2
DE MOTU LOCALI ANGELI.
Consequenter quaeritur de motu angeli: Primo, utrum angelus moveatur localiter; secundo, utrum in movendo necesse sit pertransire medium; tertio, utrum in se vel ex se habeat moveri localiter aut ad hoc quod sic moveatur necesse sit ipsum assumere corpus.
ARTICULUS I
Utrum angelus moveatur localiter
Circa primum sic: I. Primo, videtur quod angelus localiter moveatur. a. Et primo ex hoc quod dicitur ad Hebr. 1,14: "Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi" ; huiusmodi autem missio expletur per motum localem.
b. Hoc idem patet ex hoc quod dicit Ioannes Damascenus: "Cum sunt in caelo empyreo, non sunt in tetra; cum ad terram a Deo mittuntur, non remanent in caelo".
c. Item, Gregorius, super illud Luc. 1,19: "Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum" etc.: "Cum ad nos veniunt angeli, exterius sic implent ministerium ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant" ; et ita ut prius. Et ad hoc possunt adduci plures auctoritates tam ex textu Bibliaec quam ex expositoribus Sacrae Scripturae.
d. Hoc idem per rationem potest ostendi, quia solius Creatoris est esse ubique, creaturae vero est definiri loco. Quod etiam patet de angelo: quia, ut dictum est, cum est in caelo, non est in terra: simul enim non est in pluribus locis. Ponamus ergo quod sit in caelo et praecipiatur ei aliquid operari in terra: tunc planum est quod non potest esse in terra nisi per motum; et necesse est quod ibi sit, quoniam necesse est ut ibi sit ubi operatur ; ergo planum est quod necesse est ipsum moveri localiter.
Contra: 1. Omnis motus est propter indigentiam sui ipsius vel alterius et ponitur exemplum de caelo quod, etsi propter indigentiam sui non moveatur, quoniam est corpus perfectissimum, movetur tamen, sicut dicit Philosophus, propter continuationem generationis inferiorum; sed angelus non habet necesse moveri propter indigentiam sui vel alterius; ergo etc. — Probatio minoris: Propter indigentiam sui non movetur, cum sit iam beatificatus et ita ultimam perfectionem habet, cum qua non potest habere aliquam indigentiam; ergo movetur propter indigentiam alterius; et hoc videtur per hoc quod dicitur Hebr. 1, 14: "Omnes sunt administratorii spiritus, missi propter eos" etc.. Sed contra videtur quod si nunquam esset indigentia hominis reparanda per motum angeli, quod adhuc nihilominus posset habere angelus necessitatem ad movendum. Ponamus ergo quod adhuc praecipiat ei Dominus moveri, et cum suo motu non perficiatur aliqua indigentia creaturae et tamen habeat necesse obedire, patet quod necesse habet moveri; quare etc.
2. Praeterea, videtur quod propter sui ipsius indigentiam moveatur. Constat enim quod per suum motum est in aliquo loco, in quo non erat prius antequam moveretur; ergo est in ipso aliquid innovatum; ergo aliquid acquisitum, quo, ut videtur, antequam moveretur, indigebat, aut frustra movetur; quare etc.
3. Si dicatur quod verum est quod propter indigentiam sui ipsius movetur, sed non propter indigentiam quae modo sit in ipso, cum sit iam beatificatus, sed propter indigentiam quae fuit -— et hoc dicitur secundum opinionem illorum qui dicunt quod angeli modo merentur gloriam, quam iam obtinuerunt: unde non merentur habendum, sed potius iam habitum -— contra: praemium redditur propter meritum; ergo meritum naturaliter antecedit praemium; ergo angeli prius meruerunt gloriam, quam modo obtinent, quam eam obtinuerunt; quare etc. -— Item, mali angeli simul sunt aversi a Deo et boni conversi; sed mali sufficienter meruerunt poenam per hoc quod sunt aversi: unde propter illam aversionem puniti sunt postmodum aeternaliter; ergo boni per hoc quod sunt conversi meruerunt gloriam, quam modo obtinent; ergo ex tunc habuerunt perfectionem in merito et in praemio, quoniam illa conversio fuit gratuita; sed quantulacumque conversio, dummodo gratuita sit, sufficit ad obtinendam gloriam; planum est ergo quod post huiusmodi conversionem non habuerunt angeli indigentiam nec ex parte meriti nec ex parte praemii. Ergo postmodum non moventur propter indigentiam prius habitam reparandam. —- Item, omne quod movetur propter aliquid, habito illo, quiescit ; si ergo motus angeli non movetur nisi propter obtentum gloriae, videtur quod, obtenta gloria, non deberet ulterius moveri, quoniam post obtentum gloriae non videtur aliquid esse in eo reparandum, quoniam tunc non esset beatificatus. Ex quo adhuc apparet quod non potest poni ipsum moveri propter reparationem indigentiae quam prius habuit, cum sit iam sufficienter reparata.
II. Item, occasione huius motus quaeritur utrum motus semper indigentiae attestetur, ut sequatur hoc movetur, ergo est indigens.
Quod videtur per definitionem motus quam ponit Philosophus, quae est: "Motus est actus mobilis imperfectus".
Sed contra: a. Constat quod in corporibus glorificatis attestatur agilitas perfectioni, aut aliter non diceretur dos agilitas; sed agilitas dicit potentiam huiusmodi corporum ad movendum localiter; sed constat quod plus est perfecta potentia, cum est sub suo actu, quam sit secundum se; sed actus praedictae potentiae est motus huiusmodi corporum secundum huiusmodi agilitatem; ergo planum est quod motus corporum glorificatorum attestatur perfectioni et non indigentiae; ergo multo magis motus spirituum.
Sed contra: 1. Quia Deus est ubique, ideo dicitur non moveri. Nec est contrarium quod dicit Augustinus, Ad Orosium, quod "Deus movet se sine tempore et sine loco": hoc enim solum est dictum secundum similitudinem quamdam. Quod ergo dicitur creatura moveri localiter, hoc est quia deest ei ut sit in illo loco ad quem movetur; ergo est in eo indigentia quoad hoc, et ita omnis motus est propter indigentiam.
[Ad obiecta]: 1. Ad id quod obicitur in contrarium, dicimus quod in creatura potest determinari indigentia dupliciter: uno modo, ut dicat diminutionem respectu perfectionis quae est in solo Deo, et sic bene concedimus quod in qualibet creatura, etiam in quocumque statu, est indigentia: haec enim perfectioni debitae creaturae, secundum quod est creatura, non opponitur; alio modo, ut dicat diminutionem contra perfectionem ultimam creaturae, secundum quod dicimus quod angeli boni ultima perfectione perficiuntur: et sic dicimus quod nec in angelis nec in corporibus glorificatis est indigentia; unde nec motus eorum est propter indigentiam quae suae perfectioni opponatur: nec enim, quando moventur, inveniunt in medio resistentiam, immo tam cito sunt ubi volunt esse. Et verum est quod, si aliter esset, quod in ipsis quoad motum eorum esset indigentia, quae suae perfectioni opponitur. Dicimus ergo de angelis quod moventur propter reparandam indigentiam quae est in nobis; et in hoc, licet non mereantur praemium principale, merentur tamen secundarium: sicut praelatus in regendo sibi subditos non acquirit praemium principale, sed secundarium; et hoc praemium bene merentur angeli, licet iam sint beati, usque ad diem iudicii. Nec tamen est propter hoc in ipsis indigentia quae opponatur suae perfectioni, ut supra ostensum est. Tamen bene concedimus quod, etsi non moverentur propter reparandam indigentiam, quae est in nobis, sed solum ut obedirent Deo praecipienti, quod adhuc mererentur praemium secundarium, quod tamen esset alterius generis a praedicto praemio secundario: illud enim posset dici aureola, istud non. Unde bene concedimus quod in sola conversione ad Deum meruerunt praemium primum et postmodum non merentur nisi secundarium, nondum tamen habitum antequam mereantur, sed post meritum habendum, et concedimus ea quae ad hoc obiecta erant.
ARTICULUS II.
Utrum necesse sit angelum moveri per medium.
Quod videtur: a. Quoniam mobile ratione sui motus non potest comparari nisi ad terminum a quo et ad terminum ad quem aut ad spatium intermedium. Supposito ergo ex praedictis quod angelus moveatur secundum locum, necesse est quod dicatur hoc comparatione ad aliquem praedictorum locorum. Sed constat quod non comparatione ad terminum a quo, quoniam in illo termino fuit non-motus; ergo comparatione ad hunc non potest habere rationem motus, cum quiescere et moveri sint opposita. Similiter nec in comparatione ad terminum ad quem, quoniam, cum est mobile in hoc loco, iam est mutatum vel motum; sed moveri et esse motum opponuntur; ergo, si dicatur moveri, necesse est quod hoc sit in spatio intermedio, et ita necesse est ipsum pertransire medium.— Et quod ita necesse sit secundum hanc rationem, evidentius apparet: quoniam ipsum moveri medium est inter non-motum esse, secundum quod respicit terminum a quo, et ipsum motum esse in termino ad quem; quare secundum hoc, sicut ipsum non-motum esse est in termino a quo et ipsum motum esse in termino ad quem, sic erit ipsum moveri in spatio intermedio.
b. Ad idem: Motus localis et locus sese consequuntur, ita quod quidquid dicitur esse in loco dicitur moveri localiter, et ideo dicit Philosophus quod, nisi esset motus, non quaereretur locus; sed locus comparatur ad locatum aut sicut ipsum circumscribens aut sicut salvans aut sicut terminans aut sicut in quo locatum quiescit. Sed constat quod locus angeli essentialis non comparatur ad ipsum. sicut circumscribens, quoniam iste modus essendi in loco solum corporibus competit; nec sicut salvans ipsum, quoniam sine loco corporali posset esse angelus; sed bene videtur locus comparari ad angelum sicut in quo est angelus sicut in suo terminante aut sicut in eo in quo quiescit. Intelligamus ergo quod angelus sit in aliquo loco ut in quo quiescat, et debeat postmodum esse in aliquo ad quem necesse sit terminari suum motum, quia constat quod in illo non potest esse nisi per motum. Si ergo dicatur angelus moveri, constat quod hoc non est dum est in termino a quo, in quo est sicut in quo quiescat, quoniam dum est in hoc termino, adhuc habet potentiam movendi nec adhuc actualiter movetur aut motus est; similiter nec cum iam est in termino ad quem, quoniam iam motus est aut mutatus. Ista ergo potentia ad movendum, quam habebat dum erat in termino a quo, non reducitur ad actum nisi dum est in spatio intermedio; quare, ut prius, videtur quod necesse sit ipsum moveri per spatium medium, et ita necesse est pertransire medium.
Contra: 1. Est quoddam corpus rarum vel densum, quod movetur dividendo medium. Est aliud corpus nec rarum nec densum, sed nobilius, ut lumen, quod suo loco movetur orbiculariter, extra autem movetur motu recto, non dividendo medium, ut radius. Unde non proprie dicitur quoad hoc dividere medium, secundum quod dicit Augustinus, in libro Sex Quaestionum: "Non citius pervenit radius ad propinquioraloca quam ad remotiora, sed fit repente immutatio in medio et extremo" ; sed corpus rectum pertransit medium dividendo, et est dicere suum motum tardum vel velocem ; sed constat quod spiritus angelicus adhuc in nobiliore conditione participat motum localem quam etiam corpus quodcumque; quare si unum est corpus quod movetur pertranseundo medium et dividendo, aliud, quod, etsi pertranseundo, non tamen ipsum dividendo, sed quasi repente et in tempore imperceptibili fit mutatio in medio et extremo: videtur quod spiritus angelicus moveatur de loco ad locum non pertranseundo medium.
2. Item, Augustinus, Ad Orosium: "Deus movet corpora per loca et tempora, spiritus non per loca, sed per tempora". Si ergo dicatur movere spiritus per oppositionem ad corpora quoad hoc quod est moveri per loca, et constat quod, sicut corpora moventur de loco ad locum, sic et spiritus: ergo, cum dicantur spiritus non moveri per loca, hoc non potest esse nisi quia movendo de loco ad locum non pertranseunt medium; quoad hoc enim quod est moveri de loco ad locum, non est oppositio inter corpora et spiritus quoad motum secundum locum. — Sed ut habeatur intellectus huius auctoritatis, obicitur contra eam: Quoniam, sicut dicit Philosophus, motus localis primus est inter omnes motus, et ideo ipso desinente desinunt omnes alii motus; sed ex una parte auctoritatis habetur quod motus localis non est in angelis, quia dicitur ibi quod "Deus movet spiritus, non per loca" ; quare videtur quod ei non conveniat aliquis motus. Quid est ergo quod postmodum dicitur quod ei convenit moveri "per tempus", cum constet moveri per tempus esse quoddam moveri?
[Solutio]: Ad, quod dicendum quod, cum angelus movetur localiter, movetur per medium. Notandum tamen quod moveri per medium dicitur dupliciter: uno modo quando una pars eius quod movetur est in una parte loci et alia in alia parte; sic fit motus per commensurationem mobilis et magnitudinis, et sic angelus non dicitur moveri per medium, sed solummodo corpus, cum angelus non habeat partem et partem nec commetiatur se partibus loci sicut corpus; alio modo dicitur moveri per medium quod, licet non sit secundum unam partem sui in termino a quo, secundum aliam in termino ad quem, nec sit motus per commensurationem mobilis et loci sive magnitudinis, respicit tamen et terminum a quo et terminum ad quem: et hoc modo dicitur angelus moveri per medium; unde, cum est in illo medio spatio, non est in illo loco a quo recedit nec in illo ad quem tendit, sed habet relationem ad utrumque terminum, licet pars eius non sit in uno termino et pars in alio.
Sed tunc quaeritur quare necesse sit angelo pertransire medium in motu suo. Ad quod respondeo quod hoc exigitur ratione motus localis: oportet enim in motu locali et generaliter in omni motu differente a mutatione ibi esse rationem medii differentem a ratione terminorum, scilicet termini a quo et termini ad quem, quod non oportet in mutatione, sed, cum mutatum est, statim est in altero termino, scilicet in termino ad quem, nec oportet ibi esse medium differens ab extremo sive a termino. Quia ergo in motu oportet de necessitate esse rationem medii differentem ab utroque termino, ideo, eum angelus movetur localiter, necesse est quod moveatur per medium, quia alio modo non posset intelligi moveri localiter.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur in contrarium, dicendum quod, licet nobilior sit spiritus angelicus quam lux corporalis, nihilominus in hoc conveniunt quod utrumque movetur per medium, quia hoc exigitur, non ex parte eius quod movetur, sed ex parte ipsius motus, in quo necesse est rationem medii esse differentem ab utroque termino. In hoc tamen abundat in nobilitate spiritus angelicus a luce corporali, quia in motu suo non est secundum unam partem sui in termino a quo, secundum aliam in termino ad quem, sicut lux, cum pertransit, quae commetitur se partibus loci.
ARTICULUS III.
Utrum angelus ex se habeat moveri localiter.
Tertio quaeritur utrum angelus ex se moveatur localiter vel, cum movetur, necesse sit ipsum assumere corpus.
Quod autem necesse sit ipsum assumere corpus, videtur: 1. Ex verbis B. Bernardi, Super Cantica Canticorum. Probat enim hoc ibi, dicens: "Non est discurrere nec de loco ad locum transire nisi corporum" ; sed propria passio alicuius subiecti non convenit alii subiecto nisi secundum convenientiam quam habet ad illud; cum ergo moveri de loco ad locum sit propria passio corporis, non convenit angelo nisi secundum convenientiam quam habet ad corpus; sed non potest habere convenientiam ad corpus in movendo nisi ipsum assumendo, quoniam ei non unitur per essentiam sicut anima corpori unita est; ergo videtur quod non possit moveri nisi assumat corpus. Sed ad hoc manifestandum multum prolixe procedit B. Bernardus et distinguit ibi quatuor spiritus: unum increatum et tres creatos, scilicet spiritum brutorum et hominum et angelorum, et manifestat quod solus spiritus increatus corpore non indiget, alii vero indigent. Et videtur plane dicere quod angelus non movetur nisi assumpto corpore. Haec sunt verba eius: "Quatuor genera spirituum nota sunt nobis, pecoris, noster, angelicus et qui condidit illos. Non est ex omnibus, cui propter se sive propter alium sive propter utrumque necessarium corpus non sit" corporisve similitudo, excepto dumtaxat illo cui omnis tam corporalis quam spiritualis creatura merito confitetur et dicit: "Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges". Et primum quidem ita corpore egere constat, ut nec subsistere absque illo utcumque possit; simul quoque et vivificare desinit et vivere ille spiritus, quando moritur pecus; verum nos vivimus quidem post corpus. Et infra: "Habet igitur corpus necessarium spiritualis creatura quae nos sumus". Et infra: "Iam quod supercaelestes spiritus corporibus egeant, illa maxime certos nos facit vera et vere divina sententia: "Nonne", ait, "sunt administratorii spiritus"? etc. Quonam ergomodo implent ministerium suum sinecorpore, praesertim apud viventes in corpore? Denique non est discurrere nec de loco ad locum transire nisi corporum: quod facere frequenter angelos tam indubitata quam nota probat auctoritas. Hinc est quod visisunt Patribus et ad eos intraverunt et manducaverunt et pedes laverunt. Itaque inferior superiorque spiritus propriis corporibus egent, sed tantum quibus iuvent, non etiam inventur; atpecus quidem ex debito servitutis et ad usus tantum corporalium temporaliumque necessitatum iuvando servit, ideoque ille spiritus et cum tempore transit et cum corpore deficit". Ex quo plane apparet propositum.
[Solutio]: 1. Ad quod dicimus quod sicut differenter est dicere corpora et spiritus esse in loco corpora enim sunt in loco per circumscriptionem — similiter, cum transeunt de loco ad locum, circumscribuntur loco per quem transeunt, ita quod totum commetitur se toti et pars parti. Et hoc est verum quod moveri est proprie corporum solum nec spiritibus, nisi ex ordinatione ad corpus, competit hoc moveri; unde eis in natura sua nec secundum se convenit, sed solum per accidens; sicut dicimus quod corpus humanum localiter movetur, quod et anima rationalis movetur moto corpore, similiter dicimus quod movetur corpus, quod assumit angelus, et ipse per accidens. Et de hoc modo movendi loquitur Bernardus, in praedicta homilia. Unde bene verum est quod angelus requirit corpus ad hoc ut sic moveatur, hoc tamen potius propter nostram indigentiam quam ipsius. Angelus enim non solum iuvat nos in operationibus spiritualibus, sed etiam in corporalibus, et quoad has propter nos indiget assumere corpus ad hoc ut sic moveatur. Et ex verbis B. Bernardi patet quod de hoc modo movendi loquitur: "Hinc est quod visi sunt Patribus" etc.; huiusmodi enim operationes non possent exercere nisi mediante corpore. Sed creati spiritus proprie dicuntur esse in loco definitione, non circumscriptione — quod corporibus non convenit, sed solum circumscriptione -— et sic, quantum est de natura sua, respondet eis moveri de loco ad locum sine corpore sive corporis assumptione. Et hoc patet. Animae enim separatae possunt moveri non assumendo corpus, quoniam aut alienum corpus assumerent aut suum: alienum non videtur competere; de suo videmus quod non assumunt, cum iaceant in sepulcris. Quare multo magis spiritus angelici possunt moveri sine assumptione corporis, cum ex se et ex natura sua sint spiritus separati nec videantur dependere aliquo modo a corpore aut aliquam relationem habere ad ipsum.