Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 1

DE ASSUMPTIONE CORPORIS.

Ad maiorem autem evidentiam primo quaeritur utrum de natura sua habeat angelus corpus aut potius secundum suam naturam sit substantia separata a corpore; secundo, utrum indigeat quoad aliquam operationem vel non; tertio, quid hic dicatur assumere et secundum quem intellectum; quarto, de quo corpore assumat corpus, aut de superiori, scilicet caelesti, aut de inferiori, ut est corpus aereum; quinto, utrum angelus illud corpus organizet vel etiam organizatum assumat; sexto, utrum assumat quoad omnem actum corporis vel non quoad omnem; septimo de assumptione corporis facta quando Dominus in Veteri Testamento Patriarchis apparuit, utrum tacta fuit a Domino vel ab angelo.

ARTICULUS 1

Utrum angelus de natura sua habeat corpus.

Ad primum sic: Videtur quod angelus de natura sua sit substantia a corpore separata. a. Constat enim quod substantiae ordinantur in universo secundum maiorem nobilitatem et minorem, quae in ipsis attenditur secundum maiorem assimilationem ad Deum. Et hoc patet decurrendo in omnibus substantiis: prius enim sunt substantiae incorporeae quam corporeae, et inter incorporeas prius angelus quam anima, et anima rationalis quam sensibilis et vegetabilis; similiter inter corporeas prius est substantia caelestis quam elementa ultimo elementata. Sed constat quod est substantia incorporea quae nullo modo est a corpore separata aut separabilis, ut vegetabilis et sensibilis; alia est, quae, etsi sit corpori unita, tamen est ab eo separabilis, ut anima rationalis, et postquam est separata, per naturam habet dependentiam ad corpus. Sed licet substantiae vegetabilis et sensibilis sit assimilatio cum Deo quoad naturam incorporei, non tamen perfecte, quoniam Deus de natura sua est omnino separatus a corpore.

b. Item, licet substantiae rationalis ad Deum adhuc sit maior assimilatio quoad hoc quod est non solum substantia incorporea, sed etiam a corpore separabilis, non tamen est omnino perlecta assimilatio secundum quod est possibile in creatura, quoniam non repugnat creaturae quin possit inveniri aliqua substantia incorporea quae de natura sua sit separata a corpore, ut sic sit perfecta eius assimilatio cum Deo, aut aliter esset imperfectio in universo. Aut ergo ipsa est angelus aut aliqua substantia supra angelum ordinata in universo; sed planum est quod non potest poni secundo modo; ergo oportet ponere quod primo, et ita habetur propositum, scilicet quod angelus est substantia incorporea de natura sua a corpore separata.

Contra: 1. Augustinus, Super Genesim ad litteram, III libro, et recitatur II Sententiarum, dist. 8, cap. 1: "Daemones aerea dicuntur animalia, quia corporum aereorum natura vigentnec per mortem dissolvuntur, quia praevalet in eis elementum aptius ad patiendum". Sed omne animal de natura sua est corporeum; ergo daemones de natura sua sunt corporei; sed eiusdem naturae sunt boni et mali; ergo tam boni angeli quam mali de natura sua sunt corporei.

2. Item, Augustinus, VIII De civitate Dei, comparat tres substantias ad invicem, deos scilicet, daemones et homines, et dicit quod ii, scilicet daemones, sunt "genereanimalia, animo passiva, mente rationalia, tempore aeterna, corpore aerea". Sed homines sunt genere animalia, animo passiva, corpore terrestria, duratione temporalia; daemones vero sunt "genere animalia, mente rationalia, animo passiva, corpore aerea, duratione aeterna". Postmodum dicit quod duo sunt communia omnibus, scilicet quod sunt "genere animalia, mente rationalia". Ergo daemones sunt genere animalia, et ita ut prius.

3. Item, Augustinus, in libro De Trinitate: Quaerendum est in illis corporalibus formis visis "utrum ad hoc opus creatura formata sit, in qua Deus, sicut tuncoportuisse iudicavit, humanis ostendereturaspectibus, an angeli, qui iam erant, ita mittebantur ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usumministerii sui, aut ipsum corpus suum, cui non subduntur, sed subditum regunt, mutantes atque vertentes in species, quas vellent accommodatas atque aptas actionibus suis, secundum attributam sibi a Creatore potentiam". Et hoc recitatur II Sententiarum, dist. 8 Ex hac ergo distinctione videtur quod angeli sint corporei.

Responsio: Concedimus, sicut ostendebatur, quod angeli de natura sua sunt substantiae separatae a corporibus.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur de Augustino, dicendum quod illud non dicit asserendo, sed magis procedit ex suppositione. Volebat ibi ostendere quod daemones, quia permittuntur tentare homines, habitant in hoc aere caliginoso, deferentes tamen secum suam poenam gehennalem, secundum quod manifestat Beda. Et ad hoc ostendendum vult dicere quod habetur argumentum, si ita esset, quod daemones essent corpora aerea, sicut quidam voluerunt: quoniam, si sic esset, magis congrueret quod in praedicto acre habitarent. Et ita patet quod non asserit ipsos esse corpora aerea.

2. Ad secundum dicimus quod Augustinus illud dicit recitando opinionem Platonicorum, non asserendo.

3. Ad tertium dicimus similiter quod illud dixit Augustinus disputando, nec ibi illam quaestionem, prout ad angelos pertinet, disputavit, sed potius dixit quod non pertinet hoc ad suum propositum, sed solum vult determinare quomodo Dominus apparuit in Veteri Testamento et utrum indifferenter secundum omnes personas, et utrum assumebat corpus vel apparebat per angelos assumentes corpus et in illo corpore sanctis Patribus loquebatur.

ARTICULUS II

Utrum angelus indigeat corpore ad operationem.

Secundo quaeritur utrum angelus indigeat corpore quoad aliquam operationem vel non.

Ad. quod sic: 1. Non potest dici quod angelus frustra assumat corpus ; omnes enim operationes angelorum aut debentur eis in se aut in relatione ad Deum aut in relatione ad nos. Ratione primarum operationum non potest dici quod corpore indigeat, cum sit incorporeus de natura sua, ut supra ostensum est ; similiter nec ratione secundarum, quoniam assistere, laudare Deum et huiusmodi operationes nullam relationem habent ad corpus; similiter nec ratione tertiarum, quoniam operationes, quae debentur ei comparatione ad nos, aut debentur ei quoad intellectum aut quoad affectum. Quoad eas quae debentur quoad intellectum, constat quod non indiget corpore — quod patet et de natura agentis et de natura recipientis: substantia enim intellectiva potest communicare quod intelligit sine corpore, et similiter potest recipere —- similiter nec quoad eas quae debentur ei secundum affectum, sicut est custodire, purgare et huiusmodi.

Contrarium plane habetur a Bernardo, in 5 homilia Super Cantica, ubi distinguit quatuor spiritus, quorum unus est angelicus, qui est corpore indigens, sicut dictum est in praecedenti disputatione.

Respondeo 1. quod assumit solummodo corpus propter operationes quas exercet in nobis: unde necessitas est ex parte nostri, non ex parte sui. Et verum est adhuc quod non est necessitas aliqua ad hoc ut imprimat intellectivae aut imaginativae, sed solum prout debet imprimere in sensitiva, ut visui aut auditui. — Et per hoc solvitur quod obiciebatur.

Item, quaedam congruentia est ratione custoditionis: non enim solum custodit nos, faciendo nos proficere in bono, sed custodiendo nos a malo. Daemones enim multotiens assumunt corpus ut nobis noceant; et ipsi angeli, assumptis corporibus, convenientius possunt eos reprimere. Unde post corporis assumptionem est ibi quaedam congruentia.

ARTICULUS III.

Quid dicatur angelus assumere.

Tertio quaeritur quid dicatur assumere.

a. Constat enim quod, quando spiritus angelicus assumit corpus, quod ei unitur; sed spiritus non videtur posse unitur corpori nisi aut sicut perfectio perfectibili aut sicut motor mobili: iis enim duobus modis unitur corpori; sed constat quod primo modo non unitur corpori ; ergo secundo; et ita videtur quod pro tanto debeat dici quod angelus assumit corpus, quoniam unitur ei sicut motor mobili.

Sed. tunc obicitur: 1. Si pro tanto dicatur assumere, tunc dicetur assumere quodcumque corpus quod est ab ipso motum, et ita si moveat unam magnam turrim, tunc diceremus assumere ipsum corpus illud; quod falsum est. Dicit enim Augustinus, in libro De civitate Dei, plane quod angeli ex natura et potestate divina habent potestatem ad movendum omnia corpora, sed non dicuntur assumere omnia corpora ab ipsis mota.

2. Forte dicetur quod dicuntur assumere illa corpora, in quibus loquuntur et in quibus exercent huiusmodi operationes sensibiles. — Sed adhuc videtur esse hoc falsum: quoniam angelus locutus est in Zacharia, secundum quod dicitur Zach. 1,14: "Etdixit ad me angelus quiloquebatur in me" ; ergo secundum hoc oportet dicere quod angelus assumpsit corpus Zachariae: quod falsum est.

Respondeo, 1. secundum quod potest extrahi ex verbis Augustini, in libro De Trinitate, quod ista assumptio est sumptio corporalis creaturae sibi coniunctae vel quasi unius cum creatura spirituali, ad manifestationem ipsius creaturae spiritualis vel ad demonstrationem divinam. Et nota quod dicitur quasi unius vel quasi coniuncti, quoniam angeli ad suum corpus non est unio sicut perfectionis ad suum perfectibile, sed sicut motoris ad mobile. Item, additur ad demonstrationem divinam, propter apparitiones factas in Veteri Testamento in quibus Dominus locutus est sanctis Patribus, tamen mediante angelo assumente corpus; et ita aliquando invenitur scriptum quod apparuit Dominus, aliquando quod apparuit angelus. Ex hoc patet quod non assumit omne corpus quod movet, sed solum quod movet ad sui manifestationem vel manifestationem divinam.

2. Et ad illud quod obicitur quod deberet dici assumpsisse Zachariam, cum in eo locutus est: dicendum quod non oportet, quia Dominus angelo inspiravit et angelus Prophetae, et tunc anima, sic ab angelo mota, movit corpus ad exprimendum voce illud inspiratum, et ita loqui non convenit angelo nisi per causam, non per essentiam.

ARTICULUS IV.

De quo corpore angelus assumat corpus.

Quarto quaeritur de quo corpore assumat corpus.

Ad quod sic: 1. Videtur enim quod de empyreo, vel dicatur quare non. — Praeterea, videtur quod magis congruat quod assumant de caelesti quam de alio, quoniam illud corpus inter omnia corpora magis congruit naturae eorum. Unde etiam dicit Augustinus, in libro Super Genesim ad litteram, quod daemones, quibus ante peccatum congruebat locus caelestis, quantum erat de prima sua natura, post peccatum ceciderunt ab eo in hunc aerem et de illo sumunt corpora ad tentandum. Si ergo bonis adhuc debetur caelum empyreum tamquam locus, patet quod hoc corpus magis congruit naturae eorum: nec mirum, cum hoc sit proprie continens eos; patet ergo quod magis congruit eis quod de caelesti corpore assumant sibi corpus quam de aliquo alio.

2. Praeterea, videtur quod non congruat ipsum assumere corpus de aere, sed solum de caelesti corpore, quoniam angelus movetur repente, hoc est in tempore imperceptibili; igitur magis illi competit corpus illud quod citius movetur; ergo magis congruit corpus caeleste quam aereum, cum multo maioris sit agilitatis quam corpus aereum ; quantum ergo de congruitate magis competit quod assumat corpus de caelo quam de aere.

3. Item, hoc idem videtur per hoc quod, cum angelus apparuit Petro in carcere, "lumen refulsit" ; sed lumen pertinet ad caeleste corpus; ergo etc. Similiter potest argui ex quibusdam apparitionibus Veteris Testamenti.

Contra: a. Constat quod necesse est, quando angelus assumit corpus de aliquo corpore, quod corpus assumptum dividatur ab eo a quo assumitur; sed impossibile est quod aliquod corpus dividatur a corpore caelesti, maxime ab empyreo, etiam secundum quod ponunt philosophi ponentes nullo modo esse possibile sectionem vel divisionem fieri ab huiusmodi corporibus; quare impossibile est quod assumat corpus de corpore caelesti.

b. Praeterea, partes eius densantur ad hoc ut sit visibile: quod non esset in ipso possibile nisi esset alterabile et mutabile; cum ergo corpus caeleste de se sit invisibile et corpus assumptum ab angelo sit visibile, necesse esset quod, si assumeret de corpore caelesti, quod partes eius consererentur et ita esset mutabile illud corpus et alterabile: quod est impossibile, et maxime de empyreo; si enim illud corpus non est mobile motu locali, multo magis nec motu alterationis, cum motus localis dignior sit et prior inter omnes motus, et illud corpus est corpus dignissimum.

c. Praeterea, plane dicit Philosophus quod ille motus est prior, ita quod ubi deest et, omnes alii desunt, non tamen ubi est, necesse est quod alii sint; patet ergo quod non assumunt corpora de corpore caelesti, sed tantum de aere. — Sed tunc quaeritur quae est differentia inter bonos et malos, quoniam mali de eodem assumunt.

d. Item, dicit Gregorius Abraham angelos non potuisse videre nisi corpus ex aere assumpsissent: non enim apparerent et corpus sumerent nisi corpus solidum ex caelesti elemento haberent.

e. Praeterea, hoc potest convenire eorum agilitati, secundum quod dictum est supra. — Sed in contrarium adhuc obicitur per hoc quod dicit Beda, in libro De natura rerum, dicens: "Caelum superioris circuli, proprio discretum termino et aequalibus spatiis collocatum, virtutes continet angelicas, quae, ad nos exeuntes, aetherea corpora sumunt, ut possint hominibus in edendo similari, eademque reversae deponunt".

f. Praeterea, non videtur quod hoc repugnet agilitati eorum, quoniam, secundum Augustinum, homo habet tantum posse supra suum corpus quod potest secundum aliquam partem sui tacere aliquid quod videtur omnino contrarium naturae suae. Et de hoc ponit tria exempla: primum est, quod fuit homo tantae agilitatis, qui totam capillaturam suam potuit vertere ante faciem suam, ita quod posterior pars capitis remaneret nuda; aliud exemplum est de alio homine, qui poterat movere aures suas versus oculos suos, quemadmodum iacit pullus equinus; tertium exemplum est, quod alius homo fuit qui a parte posteriori poterat vocem formare et loqui, nec erat ille sonus turpis. Et tamen illa tria videntur contraria naturae corporis humani. Cum ergo homo sic possit circa corpus suum, multo magis videtur quod angeli, qui sunt maioris agilitatis, possunt facere ut corpus aereum assumptum tantae sit agilitatis ut congruat motui angeli.

Respondeo quod assumit corpus de aere. Sed duplex est pars aeris, scilicet superior, quae purior est, quae proprie dicitur aether, et inferior, quae non est ita pura, quae proprie dicitur aer; et secundum hoc4 distinguuntur duo caeli, scilicet aethereum et aereum. Et secundum hoc dicimus quod boni angeli de aethere assumunt corpora, sed- mali potius de aere, ut istis utamur secundum nomina propria; aether vero bene potest densari et rarefieri ut fiat visibile.

[Ad obiecta]: 1.Ad obiectum in contrarium dvicendum quod, licet angelus conditus esset in caelo empyreo et ita illud corpus videretur in genere corporum magis conveniens, non tamen conveniens est ut assumatur in ministerium, cum mittitur ad nos: corpus enim aethereum convenit mutationi qualicumque, quod non videtur de corpore caelesti sive de empyreo.

2. Ad secundum dicendum quod, licet corpus caeleste sit magis agile aethere vel aere, tamen istud videtur magis conveniens ministerio, non propter metum tantum, sed ad formationem; potestatem autem habet angelus super huiusmodi corpus, ut citissime faciat moveri.

3. Ad tertium dicendum quod luminositas, quae ostensa est in apparitionibus bonorum angelorum, non repugnat quin assumat corpus de aethere: aether enim, licet de se non habeat lumen, recipit tamen lumen a caelesti corpore, et ita aether sic illuminatus potest esse materia corporis in quo angelus apparet, et ita potest lux apparere, eum angelus bonus se demonstrat.

Quocumque autem modo sit, sive assumat de aethere sive de aere sive de caelesti corpore, nihil circa hoc temere definiendum, sed Sanctorum auctoritatibus adhaerendum.

ARTICULUS V.

Utrum angelus corpus assumptum organizet vel organizatum assumat.

Quinto quaeritur de modo assumendi vel faciendi illud corpus; cum enim sit organizatum, quaeritur utrum angelus organizet illud.

Et videtur quod sic: a. Augustinus, in libro De civitate Dei: "In angelo est vita, quae continet, sentit et intelligit". Sicut ergo anima tenet corpus suum in quantum est organizatum, qua discedente dissolvitur et pereunt organa, sic angelus videtur continere corpus assumptum ne dissolvatur et habet angelus virtutem praeparandi illud corpus ad hoc ut aptum sit motui suo; et hoc videtur esse organizare, quia non est aptum metui quo illud movet, utpote locutioni, nisi sit organizatum; ergo angelus habet potestatem organizandi illud.

Contra: 1. Anima non organizat corpus suum, sed organizato utitur; ergo similiter nec angelus.

2. Item, si organizaret, cum organizare sit formam ultimam dare — organizatio enim est ultima perfectio corporis in quantum corpus, non dico in quantum animatum — dare autem ultimam formam sit creare, secundum hoc angelus diceretur creator: quod est contra Augustinum, qui dicit quod "angeli non debent dici creatores", licet aliquid administrarent as hoc ut aliquid creetur, sicut nec agricolae segetum dicuntur creatores: quamvis enim aliquid operentur praeparando ad recipiendum formam ultimam, tamen formam ultimam non dant. Et ponit Augustinus exemplum de formatione Evae de costa Adae, quae ministerio angelorum praeparata est. Et habetur hoc II libro, dist. 18, cap. "Solet quaeri".

Solutio: Dicimus quod.angelus praeparat huiusmodi corpus assumptum, secundum quod pertinet ad sui manifestationem faciendam, formatio autem ultima est Dei.

[Ad obiecta]: 1. Ad id quod obicitur de anima dicendum quod non est simile. Anima enim creando infunditur et intundendo creatur; non potest autem iniuncti nisi in corpore iam organizato, quia organizatio est ultima dispositio, quae est quasi necessitas ad animam; unde prius est organizari quam organizatum esse, et ita, cum corpus organizatur, anima nondum est: unde nec potest organizare, sed habet naturam subministrantem in organizando corpus; sed angelus, cum corpus assumit, iam est, et ideo potest ipsemet praeparare.

2. Ad aliud dicendum quod, licet angelus distinguat aliquo modo organa, non tamen proprie dicitur creator, quia non facit de non-ente ens, quod Creatoris est tantum, sed de non sic existente sic existens, supponendo materiam, quae non supponitur in creatione, ut de raro densum et huiusmodi, quod potest convenire alii.

ARTICULUS VI.

Utrum angelus assumat corpus ad amnem actum corporis.

Sexto quaeritur de usu corporis assumpti, I. utrum angelus moveatur corpore assumpto, utpote corpore humano, ad omnem actum, in quantum huiusmodi corpus est.

Videtur quod. sic: 1. Utitur enim corpore quantum ad actum loquendi, qui attenditur quoad rationalem ; utitur etiam eo quoad actum comedendi, qui attestatur animationi, sicut potest probari auctoritate Scripturae in pluribus locis. Fiat ergo argumentum a maiori sic: Angelus potest uti corpore assumpto ad dictos actus, qui nobiliores sunt aliis; ergo multo magis ad omnes alios, qui minus digni sunt.

2. Item, posterius non est sine priori ; sed vivere est actus prior quam loqui vel comedere; ergo illi non sunt sine isto; cum ergo angelus utatur corpore ad locutionem et comestionem, ergo videtur quod eo possit uti ad vivificationem, ita scilicet ut illud vivificet.

Quod si concedatur, videtur hoc esse falsum: a. Non enim videtur vivere corpus assumptum ab angelo, quia non ab eo assumitur similiter ad plures actus tali corpori competentes, sed solum quoad illos, qui valent ad angeli manifestationem vel Dei demonstrationem, propter quae etiam corpus assumit: huiusmodi enim sunt loqui et comedere. Per comedere enim volebant angeli ostendere suam potestatem, quia comedebant potestative, non ex indigentia vel necessitate, sicut nos; unde per praedictos actus se magis manifestabant.

b. Praeterea, quia per hos maiorem familiaritatem exhibebant illis quibus apparebant, sicut per dormire, sentire etc., ideo potius ad hos actus utebantur corpore assumpto quam ad alios. Et hoc est quod dicit Augustinus, XIII De civitate Dei: "Hoc faciebant angelivisibiliter et tractabiliter apparentes, non quia indigebant, sed quia volebant et poterantut hominibus congruerent sui ministerii quadam humanitate, fecerunt. Nec phantastice angelos edisse credendum est, quando eos in hospitio homines susceperunt", sicut dicitur Gen. 18 et 19.

[Ad obiecta]: 1-2. Per hoc etiam quod dictum est "non quia indigebant, sed quia volebant", patet solutio ad obiecta, quae procedebant ac si huiusmodi actus essent ex natura vel necessitate, non voluntate. Ubi enim aliquid habetur non natura, sed voluntate, potest haberi posterius sine priori; illud autem argumentum non erat a maiori, quia non magis videtur quod debeat uti corpore assumpto quoad alios actus quam ad loquendum et comedendum. Quod patet, si inspiciantur praedicta.

II. Sed oritur hic quaestio quare Abraham angelis sibi apparentibus cibos obtulit, cum sciret angelos cibo non indigere et illos intelligeret esse angelos: quod patet, quia eos adoravit.

Ad quod dicendum quod Abraham primo putavit eos esse homines et ideo cibo indigere, propter quod cibos obtulit, sed postmodum percepit eos esse angelos.

Sed obicitur quia prius adoravit quam cibos offerret, ut patet Gen. 18,2 ; ergo prius intellexit eos esse angelos. —- Ad quod dicendum: illa adoratio non fuit latria, quae Deo offertur, nec etiam dulia quae angelis, sed dulia quae offertur hominibus reverentiae causa. Sic autem adoravit Abraham, cum putaret eos esse homines, quia eos vidit in reverenda persona; sed postmodum intellexit eos vere angelos esse et etiam Deum in eis apparuisse: unde "Trinitatem in unitate cognovit", ut dicit Augustinus, in libro De Trinitate. Unde de ipso cantatur: "Tres vidit et unum adoravit", cum scilicet dixit: "Loquor ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis".

ARTICULUS VII.

Utrum angelus faceret species corporales in quibus Dominus apparuit in Veteri Testamento.

Septimo quaeritur de speciebus corporalibus, in quibus legitur Dominus apparuisse ante incarnationem. Et quaeritur I. utrum huiusmodi species faceret angelus an ipse Deus immediate.

Videtur quod ipse Deus: 1. Cum enim illae species fierent propter Dei apparitionem et Deus sufficiebat ad faciendum eas per se sine angelo, videtur superfluere operatio angeli, quia ubi sufficit unum agens, videtur superfluere alterum; ergo illas faciebat ipse Deus.

Contra: a. Augustinus, in libro De Trinitate: "Antiquis Patribus ante incarnationem Salvatoris, cum Deus apparere dicebatur, voces istae aut species corporales per angelos fiebant aut ipsis agentibus aliquid ex persona Dei, sicut Prophetas solere ostendimus, sive assumentibus ex creatura quod ipsi non essent, ubi Deus figurate demonstraretur".

II. Item, quaeritur unde est hoc quod ante diluvium semper legitur Dominus apparuisse in se, sed post diluvium, ante incarnationem, ubicumque legitur Dominus apparuisse, legitur quod apparuit in angelo: quod perpenditur ex hoc quod ibidem vel praemittitur vel subiungitur de apparitione angeli; unde aliquando dicit Scriptura angelum esse locutum, aliquando Deum.

Solutio: I. Ad primum dicimus quod ista operatio dictarum specierum et Deo attribuitur et angelo, sed differenter, scilicet Deo per auctoritatem, angelo per ministerium. Et, licet Deus, quantum in se est, non indigeat ministerio, tamen congruit eius nobilitati et dignitati ut ministrent ei angeli in huiusmodi inferibribus; unde Gal. 3,19: "Lex ordinata est per angelos in manu Mediatoris".

II. Ad aliud dicendum quod imminente diluvio "omnis caro corruperat viam suam" et Dominus diluvium immisit in poenam illius corruptionis, sicut dicitur Gen. 6,12, et ideo ex tunc Dominus minorem familiaritatem habuit cum natura humana. Ad quod innuendum, post diluvium non legitur apparuisse in se, sed in angelo, ut notaretur elongatio Dei ab homine facta per illam corruptionem; sed ante tempus diluvii bene legitur apparuisse sine mentione facta de angelo, ad notandum quod non ita esset elongatus ab homine per peccatum. — Vel illud potest solvi referendo ad tempus incarnationis, quando apparuit Dominus "in angelo magni consilii", hoc est in Filio suo, ut dicatur quod post apparitionem Domini in se, scilicet qua legitur apparuisse in se, non facta mentione de angelo, legitur consequenter apparuisse in angelo, ut per hoc innueretur quod appropinquabat tempus illud in quo appareret in angelo magni consilii, scilicet tempus incarnationis.

PrevBack to TopNext