Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 2
DE ACTIBUS ANGELI PER CORPUS ASSUMPTUM.
Habita consideratione de assumptione corporum ab angelis, sequitur consideratio de motu facto in corpore per angelum; et quia duplex motus distinguitur ex parte animae — quidam enim est ad animam sicut per organa sensibilia, quidam vero ab anima, et ille duplex est: est enim totius corporis et ille dicitur motus localis; est alius particularis, qui est cum organa moventur ad locutionem faciendam vel operationem — de utroque autem quaerendum est.
ARTICULUS I
An motus sensitivus sit in corpore assumpta ab angelo.
Quaeritur ergo primo si motus sensitivus sit in corpore assumpto ab angelo, utpote ad audiendum vel videndum vel gustandum.
Et videtur quod sic: 1. Si enim organa sunt determinata in corpore illo, ut oculi, aures et huiusmodi, et exterius sunt illa quae conveniunt immutationi sensibili, ergo in effectu potest fieri immutatio sensibilis et ita sensus.
2. Praeterea, sicut locutio vel percussio potest fieri per huiusmodi organa, quare similiter non fieret visio vel auditio?
Sed contrarium videtur: a. Si enim vis intellectiva in homine sufficienter cognosceret res sensibiles per se sine adiutorio sensuum, non essent sibi necessarii huiusmodi sensus; ergo, cum vis intellectiva angelica sufficienter cognoscat per se res sensibiles, non est aliqua necessitas sensuum; ergo superflue ponerentur virtutes sensibiles in organis illis.
b. Praeterea, sensus attestatur vitae sensibili, vita autem sensibilis ipsi essentiae animae; ergo deficiente principio deficit in eis sensus.
[Solutio]: Ad quod videtur dicendum, sine praeiudicio melioris sententiae, quod non est in huiusmodi organis sensus proprie dictus, sed si est, dicitur ibi esse illud sentire, de quo dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, quod angeli praeter hoc quod intelligunt, sentiunt; sed non credo unum fieri ex potentia sensibili et organo et quod non aliter fiat immutatio in organo tali quam illo modo quo fit resultatio in speculo: in speculo enim resultat similitudo sensibilis, sed non est vis sensibilis unita quae illam formam accipiat et per illam de re iudicet. Nec oportet quod, si sit forma similis organis sensibilibus, quod propter hoc sint organa sensibilia: oculus enim, qui amisit usum videndi, nihilominus formam oculi tenet. Nec oportet quod, si fiat locutio vel huiusmodi operatio, quae est quasi ab intra ad extra, quae fiunt ad aliquid significandum vel operandum in nobis, quod propter hoc fiat visio vel auditio vel huiusmodi aliquid, quod fit quasi ab extra ad intra, cum ipsis angelis virtute intellectiva sufficienter innotescant quae sensibus a nobis cognoscuntur sive comprehenduntur.
ARTICULUS II
Utrum in corpore assumpto sit vera comestio.
Quod autem sit, videtur a. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De sex quaestionibus contra paganos: "Legimus angelos sumpsisse escas, non ficte aut phantastice, sed manifestissima veritate".
b. Praeterea, Gregorius, in Moralibus, libro XXVIII: "Cibos cum Abraham angeli non caperent, nisi propter nos solidum aliquid ex caelesti elemento gustarent".
c. Praeterea, si non vere sumerent cibos, ad quid facerent quod Abraham eis cibos praepararet? Numquid volebant ei illudere? Quod non est credendum.
Quod autem non fuerit vera comestio, sic obicitur 1. per hoc quod dicitur Tob. 12, 19: "Ego videbarvobis comedere, sed ego invisibili cibo utor" ; ergo, sicut apparet ex iis, videtur quod ibi tantum esset apparentia comestionis: nam si esset ibi veritas, non dixisset: "Ego videbar", sed ego comedebam.
2. Item, si vere comedebatur, cibus traiciebatur in ventrem, et numquid per secessum exiit ? quod nefas est de angelis credere, sicut habetur in libro De collationibus sanctorum. — Item, in angelis nulla est necessitas incorporationis; comestio autem est propter incorporationem; ergo non fuit vera comestio.
Respondeo quod vera fuit comestio. Sed duplex est veritas comestionis: vel propter necessitatem comedentis, et sic non fuit ibi comestio; vel propter potestatem ostendendam et familiaritatem habendam cum quibus comedebant, et secundum hoc vera est comestio. Unde Augustinus ; "Potestate comedebant, non necessitate", et ponit exemplum de radio consumente aquam et de terra .absorbente: radius enim sua potestate consumit, sed terra propter suam necessitatem absorbet.
ARTICULUS III
Utrum motus ille fiat subito vel in tempore.
Deinde quaeritur de motu procedente a spirituali substantia, qui est motus localis totius corporis. Et quaeritur si corpus illud, quod assumitur, sit de aere vel de aethere, ut dicit Gregorius, in Moralibus: "Nisiangeli quidam nobisinterna nuntiantes ad tempus ex acre corpora sumerent, exterioribus nostris obtutibus non apparerent".
1. Ex quo accipitur quod corpus assumptum ab angelis est de aere; aer vero densatus habet tempus sibi determinatum in motu maius quam aer rarefactus, et aer rarefactus maius habet tempus in suo motu quam habeat ignis, ignis vero non repente fertur sursum, sed in tempore visibili; ergo corpus assumptum ab angelo movetur in tempore visibili maiori vel minori; ergo et angelus, qui movetur assumpto corpore; non ergo repente est angelus ubi vult, sed secundum corporis, quod fert, determinationem.
Sed videtur contrarium.: a. Quia in corporibus, ubi est motus naturalis vel violentus et additur virtus, adiuvantis ad hunc motum vel illum, tanto est motus velocior quanto maior est virtus adiuvans; ergo, cum virtus angeli sit improportionalis cuicumque virtuti corporali, erit effectus improportionalis et ita corpus motum citissime movebitur; ergo repente.
Respondeo ad hoc quod ita citissime movebitur, quantum permittet natura eius corporis quod movetur et quanta est intensio virtutis ex parte moventis. Unde non sic movebitur corpus illud sicut si suae naturae relictum esset: tunc enim in sensibili tempore moveretur, nunc autem movetur secundum virtutem angeli influentis ei virtutem, et ita nobis insensibiliter.
ARTICULUS IV
Utrum angelus Possit formare sensibilem vacem sine debito organo.
Deinde quaeritur de motu locutionis quo movetur lingua assumpti corporis. Quaeritur ergo utrum, non existente debito organo ad formam, dum vocem, posset angelus formare sensibilem vocem.
Quod videtur a. per hoc quod angelus formae vit vocem in asina Balaam, lingua autem eius non fuit debitum instrumentum ad formandum locutionem; ergo eadem ratione in corpore assumpto, licet non habeat debitum organum, potest formari locutio ab angelo.
b. Item, dicit B. Gregorius: "Aliquando loquitur Dominus per angelum caelestibus substantiis, aliquando terrenis" ; et ponit exemplum de caelestibus, cum vox facta est de nube: "Hic est Filius meus dilectus" ; formatio ergo illius in aere facta est ministerio angeli; quod si est, ergo angeli habent potestatem ad formandum vocem sive locutionem sensibilem sine organo; ergo non est necesse corpus assumptum habere organum locutionis.
Contra: 1. Omnis operatio animalis fit mediante instrumento corporeo; sed locutio est operatio animalis; ergo non fit sine instrumento sive organo corporeo; ergo angelus in formando locutionem indiget huiusmodi instrumento.
2. Item, locutio est actus virtutis rationalis ; sed solum convenit ' rationale' hominibus et non angelis, cum rationale sit propria differentia hominis; ergo locutio convenit tantum homini et non angelo.
3. Item, locutio est vox articulata ; sed vox articulata non fit sine instrumento apto ad articulationem vocis; ergo ad formationem locutionis indiget angelus debito instrumento.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod angelus habet potestatem formandi locutionem in aere, etiam sine instrumento vel sine instrumento ad hoc determinato.
Ad obiecta in contrarium dicendum 1. quod, cum locutio est operatio animalis, requirit instrumentum corporeum; cum autem est operatio angeli, qui secundum se est substantia separata a corpore, non requiritur instrumentum corporeum, sed determinata materia. Quod enim agit anima, quae coniuncta est corporeo organo, per organum, et hoc facit spiritus separatus sine organo vel organo ad hoc determinato: et hoc, quia superior substantia hoc uno potest facere quod-inferior mediantibus multis.
2. Ad secundum dicendum est quod, licet locutio sit proprie actus rationalis, nihilominus superiori substantiae convenit, quae hoc agit intellectu quod interior agit ratione. Solent tamen uti Sancti nomine rationis non tantum in hominibus, sed etiam in angelis: et ita sicut locutio est communis, ita rationis intentio est communis.
3. Ad tertium dicendum quod, licet locutio sit vox articulata, articulatio autem fiat per vocem, labia et dentes, quae sunt instrumenta vocalia quae faciunt quamdam in aere impressionem, angelus autem non habeat ista instrumenta, aliquando nihilominus easdem impressiones potest facere quas anima facit mediantibus huiusmodi instrumentis; potest etiam angelus in corpore assumpto habere consimilia instrumenta ad formationem locutionis, sed non est necesse. Si enim erat formata vox ab asina Balaam ministerio angelico, non propter hoc oportuit, sicut dicit Glossa ibi, quod anima asinae mutaretur in rationalem nec oportuit quod instrumentum vocale mutaretur in instrumentum humanum. Ea autem quae sunt supra rationem nostram magis oportet ex Scripturis, quantum docent, accipere quam indiscrete perscrutari.