Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 3
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 3
UTRUM OMNES ANIMAE CREATAE SINT SIMUL VEL NON.
Quod autem sint simul creatae, obicitur: 1. Quia dicitur in Gen. 2, 2 quod "requievit Dominus ab opere universo die septimo". Et exponit Augustinus quod in illis sex diebus omnia erant creata in primordialibus rationibus, et ita requievit a primordialibus rationibus faciendis, non a causatis quae ex ipsis producuntur; cum ergo in animabus non sic sit quod una anima sit causa alterius materialis vel effectiva nec unam habeant causam, sicut corpora habent unam materialem causam, oportet quod omnes animae sint simul creatae aut non "requievit Deus ab universo opere". Si enim animam faceret sicut alia ex primordialibus rationibus producit, none obstante hoc quiescere diceretur; sed faciens aliquid novum, cuius non praecessit ratio causalis, quiescere non videtur.
2. Praeterea, videtur ostendi per simile. Sic enim est de substantiis spiritualibus quae sunt angeli, quod omnes sunt Creatae simul; pari ergo ratione videtur de Spiritualibus substantiis quae sunt animae rationales: non enim esse earum dependet a corpore cui coniunguntur, sicut esse animae sensibilis aut vegetabilis.
3. Item, Iob penult.: "Ecce Behemoth, quem feci tecum", et Apoc. 2, 17: "Eadem est mensura hominis quae et angeli": quod intelligitur quantum ad animam; ergo cum angelis creari dicendae sunt.
4. Praeterea, cum habeant esse subsistens post corporis corruptionem, quare similiter non haberent esse subsistens ante corporis generationem? Quae enim est comparatio eius esse quod est post corporis corruptionem, ea est comparatio eius esse quod est ante generationem.
5. Item, quaedam sunt spirituales substantiae in corporibus et non ante nec post corpora, ut in vegetabilibus et brutis: huic modo opponitur quod sint aliquae substantiae in corporibus et sunt ante corpora et post. Item, quaedam sunt in corporibus et sunt etiam post corpora et non ante: huic opponitur quod sunt quaedam in corporibus et sunt ante corpora et non post. Sed illae duae coniunctiones sunt; quare istae duae oppositae illis, et sic essent quatuor coniunctiones.
6. Item, dicit Augustinus, in libro De anima et spiritu, quod anima habet istas potentias, rationabilem, irascibilem et concupiscibilem, antequam corpori misceatur; ergo anima est antequam corpori misceatur.
In contrarium vero sic obicitur: a. Psalm.: Qui finxit sigillatim corda eorum, et per corda intelliguntur animae, et Glossa ibidem dicit quod animas separatim Deus creavit, et non omnes in Adam. Et hoc potest intelligi dupliciter: vel quod non omnes sint creatae eum anima Adae vel quod non omnes ex anima Adae, sicut quaedam haeresis dicebat.
b. Item, Augustinus, in libro De ecclesiasticis dogmatibus: "Credendum est et firmiter tenendum quod non omnes animae sunt ab initio creatae, ut Origenesfinxit, neque cum corporibus seminantur, ut Luciferianiet Cyrilluset quidamLatinorumaffirmant, sed dicimus animam simul creari et infundi in corpore compacto et formato, ut vivat in utero homo".
c. Item, Augustinus, in Epistolam ad Ephesios 1, 4 ibi: "Sicut elegit nos in ipso" etc., Glossa: "Ne quis putet animas cum Deo fuisse aeternas et tunc aliquid meruisse iuxta errorem illorum qui ante haecvisibilia dicunt quasdam animas fuisse sanctas et ideo tunc fuisse electas".
d. Praeterea, si animae essent creatae ab initio, constat quod haberent potentiam eligendi et volendi, et hae potentiae non essent otiosae in eis, sicut non sunt in angelis; ergo vel mererentur vel demererentur per conversionem ad Deum vel aversionem ab eo; ergo continuarentur in malitia vel bonitate, sicut angeli, cum sint substantiae non unitae corpori, et ita irremediabile erit earum peccatum et inseparabilis bonitas: si enim confirmatae sint in malitia vel in bonitate, iniustum esset eas uniri corpori ad merendum vel demerendum; quod cum falsum sit, restat primum falsum esse.
e. Item, ad Rom. 9, 11: "Cum nondum nati essent aut aliquid boni vel mali egissent, utsecundum electionem propositum Dei maneret" etc. Ex quo patet quod non fuerunt prius creatae, ut aliquid boni vel mali agerent.
f. Item, cum habeant potentiam cognoscendi et volendi et cognoscant corruptam massam carnis cui uniuntur, aut voluntarie uniuntur aut involuntarie. Si vero voluntarie, esset ergo peccatum actuale, cum peccatum actuale dividatur contra peccatum originale; si vero involuntarie, iniustitia est ut peccatum contrahat [anima] ex eo quod simpliciter est contra voluntatem eius actualem. Restat ergo quod creando infunditur. — Quod concedendum est.
[Ad obiecta.]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum quod "requievit Deus ab universoopere quod patrarat", quantum ad genera et species. Et hoc haberi potest ex Glossa Bedae Super Genesim. Dicit enim primo requievisse "a [condendis] generibus rerum faciendarum, quiaultra nova genera non condidit; "usque nunc tamen operatur"administrationem illorum generum quae tunc instituta sunt".
2. Ad aliud dicendum quod non est simile de angelis et animabus, quia angeli sunt substantiae non unibiles corporibus, animae vero sunt corporum perfectiones ; convenit ergo ut idem sit tempus perfectionis et perfecti. Cum enim sint quaedam quae ita sunt substantiae quod non perfectiones, ut intelligentiae angelicae, quaedam, quae ita perfectiones quod non substantiae, ut perfectiones impressae corporibus, quaedam medio modo se habent simul substantiae et perfectiones: et in quantum perfectiones, idem tempus perfectionis et perfecti.
3. Auctoritas autem Iob solvitur in Glossa, ubi dicitur: "Simul factus est, non unitate [temporis], sed cognitionerationis" ; et alia Glossa: "Simul per imaginem sapientiae".
4-5. Ad aliud dicendum quod illae coniunctiones non debuerunt esse. Aut enim essent spiritus rationalis aut irrationalis; sed irrationalis non, quia interit cum corpore et non est substantia separata; si rationalis: hoc esse non potest, quia sic finaliter non participaret beatitudinem, scilicet si esset ante corpus et post interiret cum corpore. — Item, alius status non competeret pro prima parte, quia si competeret esse post ad participandam beatitudinem, ante esset inutile quoad hoc. — Item, existenti ante melius esset non coniungi quam coniungi post, quia coniungeretur carni peccatrici et vasi corrupto; secundo, quia, cum prius libere operaretur, ligatur ut tunc operari non possit, ut infans; Deus autem in unaquaque creatura facit quod melius est. Restat ergo quod hoc, cum1 non sit melius, non faciat. — Item, non dicimus quod quae est comparatio esse post ad corruptionem, ea est esse ante ad generationem, quia in primo est progressus animae de minus bono statuo ad meliorem et de meliori ad optimum, cum corpori redditur glorificatio in eis qui bene meruerunt; in alio est declinatio de bono statu ad deteriorem, ut dictum est.
6. Ad id vero quod dicit Augustinus quod anima habet istas potentias, rationabilem, irascibilem, concupiscibilem, antequam corpori misceatur: dicendum quod hoc dicitur quia non habet eas ex coniunctione ad corpus, sed habet eas cum coniungitur corpori; intelligitur ergo prioritas non temporis, sed naturae.