Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 4
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 4
DE LOCALITATE ANIMAE.
ARTICULUS I
Utrum anima habeat locum spiritualem.
Quod autem habeat locum spiritualem, arguitur 1. ex hoc quod proportionalia sunt continens et contentum ; sed locus corporalis est corporum; ergo proportionaliter locus spiritualis erit spirituum, et ita erit locus spiritualis animarum.
3. Item, Hieronymus, in libro De Spiritu Sancto: "Licet non contineanturfinibus corporalibus, circumscriptione tamen non carent substantiae suae".
4. Item, Augustinus, in libro De quantitate animae: "Locus animaeDeus est". Ergo est ei locus spiritualis.
Contra: a. Unum et idem non potest esse locus respectu diversorum ; Primum autem continet immediate multa; ergo non est continens ut locus.
b. Item, Augustinus, in libro 83 Quaestionum: Non dicuntur res esse in Deo sicut in loco; "non enim ita sunt res in eo ut sitlocus earum: locus enim longitudine et altitudine et latitudinecontinetur".
c. Item, si aliquis esset locus spiritualis immediate continens animam, aut fundaretur in substantia continente spirituali aut in substantia contenta. Si fundaretur in substantia continente, eadem ratione quaereretur de illa substantia continente in quo loco esset et ita esset abire in infinitum, aut oporteret stare .in primo et ita esset unus locus immediate continens multa. Si vero in substantia contenta, tunc non haberet rationem loci: locus enim est terminus continentis immobilis.
Respondeo: Locus intelligibilis dicitur dupliciter: simpliciter et secundum quid. Uno modo dicitur increatus spiritus secundum quem datur eis continentia, ut in ipso quiescant et ad ipsum moveantur et in quo habent salvari substantiae spirituales, et sic dicuntur a Gregorio currere spiritus circumscripti intra spiritum incircumscriptum. Alio modo dicitur terminatio virtutis in unaquaque re spirituali: extra enim illam terminationem nihil est de re spirituali; et sic dicit Augustinus, in libro De fide ad Petrum: "Inest substantiis spiritualibus naturaliter terminus, quo ase invicem discernuntur; propter quod nulla est in alieno termino".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum responsio est quod secundum hunc ultimum modum est dicere quod proportionalia sunt locus spiritualis et locatum sicut locus corporalis et locatum.
ARTICULUS II
Utrum anima habeat locum corporalem.
Deinde quaeritur de loco corporali utrum animae habeant locum corporalem, in quo sint secundum se ipsas.
Et videtur 1. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Ex eo intellectualesnaturas corporeas dicimus, quod loco circumscribuntur" ; in loco autem dicitur anima, quia alicubi praesens est et alibi non est.
2. Item, Damascenus: "Anima circumscriptibilis est, quia loco vel tempore vel comprehensione concluditur".
Contra: a. Omne locatum habet aliquam dependentiam a loco vel ratione quietis vel ratione conservationis vel ratione operationis; spiritualis autem substantia secundum se ipsam nullam habet dependentiam; ergo non est in loco.
b. Item, omne quod est in loco corporali, per se habet determinatam rationem ad locum, ut grave ad deorsum, leve ad sursum ; sed anima nullam habet huiusmodi rationem secundum se ipsam; ergo non est in loco corporali.
Respondeo: In loco corporali dicitur esse tripliciter: proprie, minus proprie et communiter; proprie per circumscriptionem, minus proprie per definitionem, communiter per praesentiam. Esse autem in loco secundum hos tres modos distinguitur, ut esse per praesentiam ponat existentiam rei et loci, esse vero per definitionem ponat coexistentiam et superaddat terminationem, esse vero per circumscriptionem ponat duo praedicta et superaddat commensurationem in loco secundum principium, medium et finem.
[Ad obiecta]: 1. Secundum hoc potest responderi ad obiecta. Si enim dicatur anima rationalis esse in loco, hoc non est per circumscriptionem per se, cum non habeat partes dimensivas. Potest autem dici esse in loco definitive et per accidens ratione corporis cui unitur, praesentialiter autem, quia adest loco, etiam cum est separata.