Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 6
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 6
DE ORDINE ANIMAE RATIONALIS IN UNIVERSO.
Videtur enim quod post ordinem intelligentiae angelicae debeat esse ordo animae rationalis: 1. Intelligentia enim angelica est substantia incorporea separata a corpore; cum ergo incorporeum sit prius dignitate corporeo et separatum a corpore separabili a corpore, separabilis vero substantia dignior inseparabili, anima vero rationalis sit substantia separabilis a corpore, non dependens secundum essentiam a corpore, sensibilis vero anima et vegetabilis sit inseparabilis a corpore, recte anima rationalis collocari debet in universo post angelicam intelligentiam et ante sensibilem animam et vegetabilem, et haec omnia ante corpoream substantiam, sicut praehabitum est.
2. Item, principium motus nobilius est quam illud cuius est principium, scilicet mobile ; cum ergo corpus sit mobile et anima sit principium motuum et maxime rationalis, recte erit prior in universo corpore; recte ergo post lucem, hoc est intelligentiam angelicam, quae primo die condita est, deberet esse ordo animae rationalis.
3. Item, anima rationalis est condita ad imaginem; ergo, cum res deberent habere ordinem secundum maiorem et minorem appropinquationem ad Deum, debet anima rationalis vel immediate ordinari post Deum vel intelligentiam angelicam, quae aliquam facit influentiam super animam rationalem, scilicet consiliorum et illuminationum.
Contra: a. Anima rationalis habet essentialem comparationem ad suum corpus; corpus autem suum posterius est aliis corporibus: omnia enim corpora ordinantur ad illud tamquam ad ultimum, ratione qua unitur animae rationali. In corpore enim humano est potentia ad actum perfectiorem quam sit in corpore habente tantum potentiam ad animam sensibilem vel vegetabilem: est enim in corpore humano potentia ad actum locutionis, per quem est omnium significatio; praeterea, in corpore humano est vis ordinata ad productionem corporis animabilis per animam rationalem, quod non est in alio corpore; ergo corpus humanum est dignius quoad hoc aliis corporibus.
b. Forte diceretur quod hoc est verum in corporibus inferioribus, sed hoc non est in corporibus supercaelestibus: nam illa corpora digniora videntur esse hoc corpore, eo quod sunt principium transmutationis in hoc corpore sicut etiam in aliis corporibus. - Sed huic obviat quod etiam corpus supercaeleste ad hoc corpus ordinatur. Dicitur enim Iob 14, 12: "Non resurget homo, donec atteraturcaelum" ; ergo attritio caeli est praeambula ex divina dispositione ad resurrectionem humani corporis; sed attritio caeli non aliud est quam status eius in quantum est mobile ; ergo stabit caelum; ante hac autem non esset nisi motus eius ordinaretur ad mutationem et innovatio eius ad innovationem; ergo superiora corpora sunt ordinata ad corpus humanum tamquam ad suum ultimum.
c. Praeterea, dicitur Rom. 8, 19: "Expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat" ; et post sequitur: "Omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc" ; ubi dicit Glossa: "Omnia elementa cum labore suaexplent officia, sicutsol et luna non sine labore statuta sibi implent spatia: quod est causa nostri; unde quiescent nobis assumptis". Ergo etiam illa corpora ordinata sunt ad corpus humanum; ergo, cum corpus humanum sit ordinatum ad animam rationalem, erit anima rationalis ultimum in universo.
d. Hoc etiam ostendit ipsa conditio in operibus primis. Nam post omnia dicitur quod fecit hominem, et exprimitur sua conditio et secundum corpus et secundum animam, per hoc quod sequitur: "Formavit hominem de limo terrae et inspiravit in eumspiraculum vitae".
e. Forte diceretur quod esse animae rationalis, in quantum est anima, est secundum hunc modum, sed non secundum quod spiritus: prout enim est spiritus, non videtur habere dependentiam nec comparationem ad corpus, et ita videtur quod alium ordinem habere debeat. - Contra hoc est quod dicit Augustinus, Super Genesim, quod semper habet spiritus rationalis intentionem ad corpus vel inclinationem; ergo anima rationalis, etiam prout est spiritus, cum adhuc habeat aliquam inclinationem ad corpus et possibilitatem ut sit pars hominis essentialis, ordinabitur in universo ea ordinatione qua homo ordinatur; ergo erit finis sive terminus creaturarum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod anima rationalis hoc modo ordinabitur tamquam ultimum in universo, et sicut suum esse non habuit antequam coniungeretur cum corpore, immo creatur et creando infunditur, etiam secundum quod spiritus, ita non habet aliquem ordinem nisi in opere sexti diei.
Ad obiecta in contrarium respondendum: 1. Ad primum quod, licet incorporeum sit dignius corporeo et separabile inseparabili, non tamen secundum hoc accipitur ordo in universo, quia nec habuit esse antequam esset in corpore, et si haberet, essentialiter respiceret corpus, et ideo totaliter ordinatur secundum esse totius in universo, sicut etiam sensibilia et vegetabilia.
2. Ad id quod secundo obicitur quod est principium motus et ita dignius: dicendum quod hoc est verum, quod scilicet dignior est corpore suo, sed, licet fructus sit dignior flore, non tamen praecedit florem: sic nec anima rationalis praecedit suum corpus, sed est perfectio corporis organici, potentia vitam habentis.
3. Ad tertium dicendum quod, licet condita sit ad imaginem Dei et ita quamdam habeat immediationem ad Deum, non tamen in universo ordinatur propter habitudinem essentialem ad corpus, secundum quam constituta est quasi medium quoddam inter corpus etf Deum, ut ipsa per se ordinaretur in Deum, corpus vero mediante ipsa. Anima enim per contemplationem et dilectionem sursum fertur naturaliter ad Deum, corpus vero, licet ex quadam natura tendat deorsum, habet tamen ex parte animae rationalis ut trahatur sursum ad immortalitatem, in qua per animam quodam modo Deo assimilatur.