Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 3, T. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 3, T. 2, C. 2
DE MODO ESSENDI ANIMAE IN CORPORE.
Consequenter dicendum est de modo essendi in corpore, utrum sit ita in toto corpore quod in nulla parte secundum essentiam aut in una secundum essentiam, in aliis secundum virtutem.
Quod autem sit in toto ita quod in nulla parte, videtur 1. per hoc quod actus animae rationalis nulli parti convenit: nulla enim pars corporis dicitur intelligere, nulla pars dicitur homo, sed totum dicitur homo, totum dicitur intellectus.
2. Praeterea, Philosophus dicit quod nullius partis corporis est actus, sed nec etiam corporis, cum intelligere sit praeter corpus, quo modo diceretur esse in qualibet parte vel in aliqua parte?
3. Praeterea, anima sensibilis secundum potentiam suam determinat partem corporis, ut secundum vim auditivam determinat aures, secundum visivam oculos et ita de aliis; non sic autem est de intellectiva, quae est actus animae rationalis; ergo anima rationalis non dicitur esse in aliqua parte corporis: ergo est in toto coniuncto. Similiter dicit Philosophus quod similiter est de intelligere et de texere vel aedificare; sed texere vel aedificare sunt ipsius coniuncti totius; ergo intelligere.
Contra: a. Anima est substantia incorporea, et ideo est non situalis, et est in corpore, et ideo aliquo modo localis; cum ergo movetur corpus, erit secundum partem in uno loco et secundum partem in alio; ergo anima, cum sit per accidens in loco, erit secundum partem in loco huius partis et secundum partem in loco illius partis; ergo pari ratione in locis aliarum partium, et ita erit ubique in corpore; sed esse in loco corporali non dicitur nisi ratione corporis; ergo erit in qualibet parte corporis.
b. Praeterea, dicitur, in libro De anima et spiritu, quod est in qualibet parte corporis nec in maiori maior nec in minori minor.
c. Item, anima est simplex; ergo non habet partem extra partem; et secundum substantiam est in corpore; cum ergo similiter se habeat ad partes corporis, erit in qualibet parte corporis tota.
Quod autem sit principaliter in aliqua parte corporis, videtur 1. per hoc quod a corde fit expansio caloris vitalis per totum corpus in vigilia, et in somno fit reditio ad interius, praeterea, in movente fit reditio caloris ad cor ; spiritus etiam vitalis dicitur esse principaliter in corde. Ex quibus colligitur quod anima, quae est principium vitae, sit in corde.
2. Praeterea, per simile accipitur hoc: Sicut enim rex est in una parte regni sui per essentiam et in aliis per virtutem, anima autem sic est in corpore sicut rex in regno: ergo in una parte corporis est per essentiam, in aliis per virtutem; sed hoc non est nisi in principali; principalis autem pars, a qua est motus, est cor; ergo est in corde.
Contra: a. Virtus animae est simplex sicut substantia eius; ergo, cum sit in qualibet parte corporis, erit simplex in pluribus locis simul; et virtus sua non separatur ab essentia sua ; ergo erit simul in singulis partibus corporis; ergo non tantum essentialiter in corde.
b. Praeterea, si esset in corde secundum essentiam tantum, commetiretur se toti cordi vel alicui parti eius; sed, sive sic sive sic, esset situalis; quod cum non sit, non erit essentialiter in corde.
c. Praeterea, videmus animam impediri in operationibus suis principalibus quae pertinent ad cognitionem rationalem per impedimentum existens in capite aut cerebro; ergo, si est alicubi principaliter, debet esse in cerebro.
d. Hoc etiam videtur per simile: sicut enim Deus dicitur esse in mundo ubique, principaliter tamen in caelo, quod est eminentissima pars, ita anima in corpore, principaliter vero in eminentissima parte; sed haec est caput; ergo anima est in capite. Hoc etiam videtur, quia situs organorum sensibilium sunt in capite.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod est loqui de anima rationali vel ratione suae essentiae vel ratione quarumdam virium, similiter est loqui de ea ut est perfectio et ut est agens in corpore. Si ergo fiat sermo de anima rationali prout est perfectio, dicendum quod ita est perfectio totius quod nullius partis. Si vero fiat sermo de ea in ratione agentis, dicendum quod diversa est eius actio: habet enim actionem partis intellectivae, et secundum hoc dupliciter accipitur. Est enim quoddam intelligere non dependens aliquo modo a corpore: et quantum ad illum actum nec dicitur esse in parte corporis nec in toto. Alio vero modo dicitur intelligere cum phantasmate: et secundum hoc dicitur media cellula capitis logistica sive rationalis, et hoc modo dicitur determinare sibi partem corporis in parte capitis; et sic videtur illud intelligi quod dicit Philosophus, quod similiter videtur de texere et aedificare et intelligere; alio vero modo intelligere erat animae, non coniuncti. In quantum coniunctum habet iterum actionem partis motivae: et secundum hoc potest intelligi vel ratione motus affectionis vel ratione motus vitalis vel motus localis. Si ratione affectionis, sic potest esse praeter corpus; si ratione motus vitalis, sic primo in corde; si ratione motus localis, sic est ubique in corpore. Si ergo quaeratur de anima ratione essentiae, distinguendum est secundum modos dictos. Tamen est ubique essentialiter et non est in maiori maior vel in minori minor. Hoc autem indicat motus vitalis et motus localis, quod sit ubique in corpore. Intelligere autem primo modo dictum et velle, quod ei respondet, etsi sint animae rationalis existentis per essentiam in corpore, non tamen hoc declarant, cum ipsius animae separatae sint ii actus et fortasse verius et perfectius.