Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 1, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 1, C. 1
AN ANIMA SIT SUA POTENTIA.
Ad primum sic: 1. Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Anima secundum sui operis officium variis nuncupatur nominibus. Dicitur namque anima, dum vegetat; sensus, dum sentit; animus, dum sapit; mens, dum intelligit; ratio, dum discernit; memoria, dum recordatur; dum vult, voluntas. Ista tamen non differunt in substantia, quemadmodum in nominibus, quoniam omnia ista una sunt anima: proprietates quidem diversae, sed essentia una". Ex quo relinquitur quod anima est suae vires.
2. Item, Augustinus, in eodem: "Habet anima naturalia et illa omnia est: potentia namque eius atque vires idem sunt quod ipsa. Habet accidentia et illanon est. Suae vires est, suae virtutes non est: non est enim sua prudentia, sua temperantia, sua iustitia, sua fortitudo. Potentiae animae sunt rationabilitas, concupiscibilitas, irascibilitas; vires animae sunt sensus, imaginatio, ratio, intellectus, intellectivae. Potentiae tamen possunt dici vires et vires potentiae". Ex iis verbis Augustini videtur quod anima sit suae potentiae.
3. Item, sicut materia prima possibilis est ad susceptionem omnium formarum naturalium, sic anima habet potentiam ad susceptionem omnium specierum; sed materia prima est sua potentia, qua est susceptiva omnium formarum naturalium; ergo potentia susceptiva specierum intelligibilium et, sensibilium est ipsa anima; ergo anima est suae potentiae. — Si negaretur quod materia prima non esset sua potentia - contra: In omnibus materialibus est potentia recipientis per aliud, et illud est materia prima; ergo materia prima est receptibilis formarum per se ipsam; non ergo in ea est differens id quod est ipsa et ipsa potentia; similiter ergo erit ex parte spiritualis substantiae quod ipsa erit receptibilis formarum per se ipsam.
Contra: a. Non est idem animae suum esse et suum operari; ergo non est idem quo est et quo operatur; sed quo est est sua essentia, quo operatur est sua potentia; ergo non est idem etc.
b. Item, in Deo, quia non differt esse ab operatione — operatione dico qua operatur — idem est, non differens, essentia et potentia; ergo, cum in anima non sit idem esse et operari, non erit idem in anima essentia et sua potentia.
c. Item, potentia animae est pars virtualis ipsius; anima vero totum virtuale est in pluribus potentiis; non est igitur anima quaelibet suarum potentiarum.
d. Item, si essentia animae non est differens a potentia, cum anima sit simplex, non videbitur nisi una potentia: quaecumque enim uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem ; nec est ita dicere sicut in Trinitate, ubi non est distinctio potentiarum sive virium.
e. Item, si esset una vis animae, consequeretur quod una esset operatio, quia omnis vis creata, cum sit discreta, terminata est ad operationem discretam et singularem primo et per se; videbitur ergo idem esse sentire et intelligere, apprehendere et moveri vel ad se invicem consequi.
[Solutio]: 1-2. Ad hoc dicunt quidam quod in nullo alio a Primo est idem essentia rei quod sua potentia; unde dicunt quod anima non est idem in essentia quod sua potentia, dicunt tamen quod sunt idem in substantia. Sicut enim non est idem esse et operari, ita nec essentia et potentia: essentia enim animae est id per quod anima est absolute essentia; potentia est id per quod anima ad aliud est efficiendum vel recipiendum. Dicunt tamen quod idem est in substantia, eo quod anima non subsistat sine suis potentiis nec etiam intelligatur nec ipsae potentiae sine anima. Identitas ergo, quam ponit Augustinus, referenda est ad substantiam, non ad essentiam.
3. Ad hoc quod obicitur de prima materia dicendum est quod, etsi materia prima est receptibilis formarum per se ipsam, id est non per aliud, ex hoc non sequitur quod sit sua potentia, sicut nec sequitur anima se ipsa vivit, ergo est sua vita. Praeterea, etsi materia prima esset sua potentia, non propter hoc sequeretur quod anima esset sua potentia, quia materia prima est illud in quod est ultima resolutio ex parte corporalium sive susceptibilium formarum corporalium, anima autem non est illud in quod est ultima resolutio ex parte spiritualium sive susceptibilium formarum spiritualium: anima enim est resolubilis in suam formam et materiam sive in suum quod est et quo est.
On this page