Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 1, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 1, C. 2
DE POTENTIARUM DISTINCTIONE.
Consequenter, supposito quod anima non est suae vires secundum essentiam, licet aliquo modo secundum substantiam, quaeritur: Utrum una sit vis tantum aut plures; secundo, si plures, utrum omnes debeant dici partes animae an quaedam sic et quaedam non; tertio, secundum quid accipiatur divisio virium.
ARTICULUS I
Utrum in anima sit una vis tantum aut plures.
Quod autem una sit vis tantum, arguitur 1. ex hoc quod virtus in spiritualibus sequi videtur formam; ab unitate ergo formae sequitur unitas virtutis. Sicut enim in corporalibus unitatem formae sequitur unitas naturae — forma autem dicitur in quantum perficit esse, natura in quantum est principium motus — sic in spiritualibus forma dicitur in quantum perficit esse, virtus vero in quantum est principium actus. Ex hoc ergo videtur quod una deberet esse virtus animae, cum sit una forma; vel si anima rationalis est una forma, prout autem est sensibilis, est alia forma, prout est vegetabilis, alia, sicut dicunt quidam, adhuc non dicerentur nisi tres vires secundum ternarium formarum.
2. Praeterea, in Primo est unitas virtutis sicut unitas essentiae; in creatura autem, cum non sit repugnantia ut una sit virtus sicut una est essentia, quemadmodum repugnat creaturae ut virtus sit idem omnino quod essentia — hoc enim dicitur proprium Dei — possibile est ergo creaturam aliquam in hoc assimilari Primo; illa autem convenienter est spiritualis, ut angelus aut anima rationalis; habebit ergo unitatem virtutis quemadmodum unitatem essentiae.
Contra: a. Divisi o entis per unum et multa prior est quam per idem et diversum. Si ergo debet accipi differentia inter Creatorem et creaturam quantum ad virtutem, accipietur prius penes unitatem et pluralitatem quam penes identitatem et diversitatem. Sicut ergo creatura differt a Creatore in hoc quod virtus in creatura non est omnino idem quod sua essentia, sic differet in hoc quod habet per pluralitatem virtutis quod habet Creator per virtutis indivisionem, ut Creator una virtute agat omne quod agit; creatura vero agat pluribus virtutibus differentia.
b. Praeterea, anima rationalis ad imaginem condita est ipsius Creatoris; sed in Creatore est unitas essentiae et virtutis et differentia personalis; ergo in anima erit praeter unitatem essentiae aliqua pluralitas; nonnisi virium; ergo anima habet pluralitatem virium aut virtutum.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum in contrarium dicendum quod non est simile de virtute respectu formae quae est substantia, et de natura. Natura enim proprie et primo respicit multiplicationem formae in materia, in quibus est possibile multiplicari, sicut natura ignis ut multiplicet formam ignis, et si respicit alium modum, hoc est in quantum ad hunc ordinatur. In illis autem in quibus non est multiplicatio formae, ut in sole et huiusmodi, determinat speciem motus, ut uni natura e unus respondeat motus; virtus autem respicit actum, actus autem diversi sunt essentiae compositae; oportet ergo intercidere diversitatem virium.
ARTICULUS II
Utrum omnes potentiae debeant dici partes animae.
Quod omnes, videtur 1. per hoc quod anima dicitur esse totum virtuale, partes autem eius sunt vires vel virtutes: toti enim respondet pars; ergo quaelibet potentia debet dici pars animae.
Contra: a. In sensibili quinque sensus non sunt quinque partes animae; similiter in vegetabili, augmentativa, nutritiva, generativa non dicuntur tres partes animae, quemadmodum dicimus partem intellectivam, sensitivam et vegetativam; ergo non omnis potentia pars est animae.
b. Praeterea, videtur quod nulla potentia sit pars animae. Dicit enim Augustinus: "Tota essentia animae insuis potentiis consistit nec per partes dividitur, cum sit simplex et individua". Ergo potentiae non sunt partes.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod non omnes vires debent dici partes animae, proprie accipiendo vocabulum. Si vero extendatur quod partes dicantur eo quod particulant posse animae per actus differentes, secundum hoc possunt dici partes, et hoc modo dicit Augustinus: "Quadam similitudine dicitur haberepartes" · Illae vero proprie dicuntur partes quae particulant substantiam animae vel multiplicatam ostendunt. Verbi gratia, sensibilis in brutis, vegetabilis in plantis, rationalis vel intellectualis in hominibus multiplicant substantiam animae vel multiplicatam ostendunt: alia enim est substantia rationalis animae in homine, alia sensibilis in bruto, alia vegetabilis in planta; unde istae tres potentiae partes animae dicuntur secundum philosophos, et etiam in homine hae tres potentiae fundantur in tribus substantiis. Non sic autem est de quinque viribus sensuum vel aliis differentiis potentiarum. Si vero dicantur partes quae constituunt substantiam, secundum hoc anima non dicitur habere has vires pro partibus: non enim ex aliquibus viribus substantia animae constituitur. Sed nec anima dicitur habere partes eo modo quo continuum habere partes dicitur vel discretum, et hoc modo dicit Augustinus quod anima, "cum sit simplex, non dicitur habere partes veritate compositionis".
[Ad obiecta]: 1. Per iam dicta patet qualiter respondendum est ad obiecta. Pars enim dicitur tripliciter: ingrediens compositionem, et sic non dicitur habere partes "veritatecompositionis" ad modum continui vel discreti; vel concomitans multiplicationem substantiae, et sic dicuntur rationalis, sensibilis, vegetabilis partes; vel quae particulant posse animae per actus differentes, et sic aliae vires dicuntur partes: et hae proprie dicuntur partes virtuales, quae in una substantia animae conveniunt et differunt per actus differentes in specie.
ARTICULUS III
Secundum quid accipiatur distinctio potentiarum.
Tertio quaeritur secundum quid accipiatur divisio vel distinctio virium. Aut enim distinguuntur per actus vel per organa aut per obiecta.
1. Si per actus, tunc quae sunt differentiae actuum, hae essent differentiae virium; sed opinio et scientia sunt duo actus; ergo intellectus, a quo procedit scientia et a quo procedit opinio, sunt duae vires; quod cum non sit, non attenditur omnino divisio virium secundum differentias actuum. — Praeterea, differunt actus in tactu secundum quod sunt respectu diversarum qualitatum: est enim alius actus in tactu respectu calidi et frigidi et respectu mollis et duri et respectu humidi et sicci et ita de aliis, et tamen sensum dicimus esse unum in specie sive tactum ; ergo non est differentia virium secundum differentiam actuum.
2. Quod autem non differant secundum differentiam organorum, patet per hoc quod non omnes vires animae utuntur organis ad eliciendum actum, sicut est intellectiva; ergo penes differentias organorum non attenditur pluralitas virium. — Praeterea, in memoria, intelligentia et voluntate hoc ostenditur: hae enim non differunt secundum differentiam organorum; ergo secundum hoc non attenditur differentia.
3. Nec hoc est secundum differentias obiectorum. Cum enim verum et bonum sint diversa obiecta in specie, intellectiva speculativa et practica essent duae vires, quod non videtur per verbum Philosophi dicentis: "Extendente se intelligentia speculativa fit practica". — Praeterea, idem est obiectum sensus communis et particularis, ut visus est albi, gustus dulcis, sensus communis albi dulcis ; similiter intellectus agens habet pro obiecto species abstractas a materia, intellectus possibilis similiter, et tamen sunt duae vires; non ergo secundum differentias obiectorum sunt differentiae virium. — Praeterea, diversa sunt obiecta in tactu secundum differentias contrarietatis, eadem autem potentia tangibilis; ergo non attenditur differentia virium vel identitas secundum differentias obiectorum.
Solutio: Ad primum dicendum quod prima differentia est in se ipsis, consequenter autem quaedam differunt per actus differentes in specie, quaedam differunt per organa, quaedam per obiecta, quaedam secundum materias. Differentia autem virium, qua dicitur quod alia est naturalis, alia vitalis, alia animalis, est per se ipsas, dignosci tamen potest per organa: organum enim naturalis virtutis est hepar vel quod tenet locum hepatis; vitalis vero est cor vel quod tenet locum cordis; animalis vero aliquod organum est cerebrum vel aliquid loco cerebri. Rationalis vero et sensibilis et vegetabilis sunt vires quae secundum se differunt, nihilominus tamen dignoscitur earum differentia ex actibus specie differentibus. Tres autem vires animae vegetabilis, nutritiva, augmentativa, generativa, differentes sunt in se ipsis et sunt consequentes ad invicem secundum convenientiam materiarum. Nam nutritiva operatur super alimentum, augmentativa super quantum in alimento, generativa autem super residuum utriusque naturaliter, contingit tamen et aliter. Verumtamen non semper operatur augmentativa, cum invenit quantum in alimento, quia quod affert nutritiva, aliquando est aequale ei quod dissolvitur, aliquando minus, aliquando plus. Cum autem fuerit minus vel aequale, non operatur augmentativa, sed cum fuerit plus. Hoc autem non quocumque modo: nam impinguari est de eo quod plus existit; sed, cum secundum naturalem quantitatem in omnibus existit diametris, ut perducatur ad complementum, tunc est augmentativa. Semen autem est de superfluo eius quod pertinet ad esse determinatum in quantitate. Sensus autem distinguuntur et secundum organa et secundum obiecta; vis autem cognitiva intellectiva et motiva penes obiecta, vires etiam cognitivae penes obiecta, vires etiam motivae penes obiecta quae etiam in illo genere dicuntur obiectiva. Sic ergo patet quod differentia virium non est tantum cognita penes actiones in omni differentia actionum nec penes organa tantum nec penes obiecta tantum nec penes materias tantum aut penes moventia, sed est etiam quaedam differentia virium inter se, quae praecedit omnem differentiam iam dictam.
Ut autem manifestius fiat, ad differentias virium descendemus. "Habet autem anima", sicut dicit Augustinus, "vires, quibus corpori commiscetur" — et hoc est quia iis non operatur sine corpore — quae sunt "naturalis, vitalis, animalis", quae differunt in animali secundum differentias organorum: "naturalis in hepate, vitalis in corde, animalis in cerebro". Naturalis operatur per spiritum naturalem, vitalis per vitalem, animalis per animalem. Naturali respondent venae, per quas transmittitur humor; vitali respondent arteriae, per quas transmittitur motus vitalis; animali respondent nervi, per quos transmittitur sensus et nihilominus motus per nervos motivos, sed ii cum arteriis conveniunt in aliqua parte.