Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 1, C. 3
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 1, C. 3
DE COMPARATIONE VIRIUM AD INVICEM.
Videtur enim naturalis esse prior: 1. Cum enim respondeat vegetativae - quod patet ex viribus vegetativae — vegetativa autem praecedat sensitivam et intellectivam, vitalis autem, quae est in corde, respondeat vitae sensibili: praecedet ergo naturalis vitalem.
2. Praeterea, videtur ex hoc quod dicit Philosophus: Sicut apud medicos hepar primae generationis est principium, ita apud eos cor secundae generationis est principium. Cum ergo prima generatio sit membrorum ex humoribus, secunda vero sit spirituum, sicut dicit Avicenna, membra autem oportet esse prius, ut deferant spiritus: erit ergo operatio virtutis naturalis ante operationem vitalem; ergo virtus ante virtutem.
Sed videtur contrarium a. per hoc quod vita est primus actus animae in corpore, alii autem sunt actus consequentes ; vita autem transmittitur deferente spiritu vitali per membra; erit ergo virtus vitalis primo operans et consequenter naturalis et aliae.
b. Praeterea, cor est, secundum Philosophum, primum membrum formatum in corpore et perficitur a virtute vitali; ergo virtus vitalis est prima inter virtutes.
Videtur enim, cum animalis virtus sit nobilior, quod minus indigeat aliis: 1. Ipsa enim abstrahit formas a materia, quod non faciunt aliae; eductio ergo potentiae huius in actum potest fieri sine aliis.
2. Praeterea, virtutis vitalis motus est secundum dilatationem et constrictionem ; isto autem motu non videtur indigere vis animalis ad hoc quod exeat in actum; ergo non dependet animalis a vitali.
3. Praeterea, animalis plus appropinquat ad intellectivam, quae operatur praeter corpus; ergo minus dependet ab operatione corporali.
Sed contrarium videtur a. per hoc quod dicit Philosophus, quod cor est primum recipiens motum ab anima et influens super alia; omnes ergo motus in corpore fiunt praeexistente motu cordis.
b. Praeterea, sensus non fit sine calore, sicut dicit Philosophus. Cum enim expanditur calor ad exterius, fit sensus particularis, cum autem fit reditio caloris ad interius, operatur sensus interior; sic ergo sensus non fit sine calore; caloris autem fons est cor ; ergo operatio animalis dependet ab operatione vitalis ; ergo virtus, in quantum huiusmodi inclinata ad actum, est posterior virtute illa inclinante ad actum.
c. Hoc etiam indicatur ex hoc quod remanet motus vitalis ubi non est sensus vel motus, sicut est in membro paralyticato et sicut est in apoplexia; ex quo patet quod prior est vitalis spiritus in sua operatione in animali quam animalis.
[Solutio]: I. Ad quod videtur dicendum per hoc quod dicit Avicenna, ostendens differentiam naturalis philosophi et medici. Dicit enim quod medicus iudicat secundum id quod apparet et ex propositionibus sufficientibus procedit, naturalis vero philosophus, qui considerat primam causam, non tantum propinquam, dicit omnium operationum principium esse cor, sicut visum fuit Aristoteli. Secundum hoc ergo dicendum quod primus actus in animali est mediante virtute vitali; et licet prius operetur in semine virtus naturalis, non tamen in animali, sed vitalis, ut calor spiritalis influat super naturalem et sic vis naturalis operetur in nutrimento, similiter ut calor spiritalis influat super membra, per quae ministratur sensus et motus et sic fiat sensus et motus. Et hoc est quod dicit Philosophus: "In sanguinem habentibus haec pars est circa cor; universa enim sanguinem habentia cor habent et principium motus et proprii sensus; motus igitur et spiritus manifestum est quoniam cor est principium".
Ad obiecta autem respondendum est: 1. Ad primum quod prioritas vegetativae ad sensitivam attenditur duobus modis: vel quoad sensum, et sic est verum quod praecedit; vel quoad vitam in animali, et sic, licet vegetativa prius operetur in semine quam illa, tamen cum factum est animal, operatur prius illa vitalis, quae est in corde, quam vegetativa in animali: prius enim vivit animal quam nutriatur.
2. Ad secundum dicendum quod aliter loquendum est de virtute vitali prout perficit cor et aliter prout perficit membra alia mediante corde. Prout enim perficit cor, sic est prior aliis; prout autem defertur calor ille spiritalis ad alia membra, oportet primo membra esse et deinde expandi calorem vitalem super illa.
Ad id quod obicitur de comparatione virtutis animalis ad vitalem dicendum quod prior est vitalis animali, sicut ostensum est, in sua operatione.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum in contrarium dicendum quod, licet sit nobilior animalis vis uno modo, alio tamen modo vis vitalis est nobilior: quoad hoc enim quod animalis copulatur organo, ut per ipsum operetur mediante calore vitali, sic est indignior vitali; finis tamen suae operationis est nobilior, ut scilicet species magis et magis abstrahatur a subiecta materia.
On this page