Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, C. 1
UTRUM SIT UNICUS SENSUS AUT PLURES.
Et primo videtur quod sit una vis sensibilis: 1. Dicit enim Augustinus, in libro De anima et spiritu "Sensus unus est in anima et est id quod ipsa, et, cum corpus non sit, corporeus dicitur, cum intus non sit nisi unus". Ex quo accipitur quod non sit nisi una sensibilis tantum.
2. Praeterea, hoc videtur per simile. Sicut enim se habet intellectus ad intelligibilia, ita sensus ad sensibilia ; sed intellectus non multiplicatur secundum vires diversas respectu intelligibilium, sed est una vis ; ergo nec sensus multiplicatur secundum pluralitatem virium respectu sensibilium diversorum, ut alia sit vis sensibilis coloris, alia soni, alia saporis et ita de aliis.
Contra: a. Anima est perfectio corporis et secundum diversitatem perfectionis est diversitas perfectibilis, ut alia est perfectio corporis humani, alia brutalis: propter quod et aliud est corpus in specie; similiter alia sensibilis secundum vires perficit partes corporis; erunt ergo, diversae vires perficientes diversas partes corporis, ut sicut videmus differentiam organorum, ita sit differentia virium: non enim anima facta est propter corpus, sed corpus propter animam. Si ergo quaereretur ratio diversitatis in organis, necesse esset reddere rationem ex parte animae et nonnisi ratione virium.
b. Praeterea, si propter unitatem essentiae animae esset unitas potentiae sive virtutis, secundum hoc non esset nisi una vis in anima et ita non esset distinctio essentialis virium per apprehendentem intrinsecus et extrinsecus nec esset differentia animae, quae est creatura rationalis, quoad hoc ad Deum: Dei enim est una potentia sicut una essentia, nec multiplicatur ex comparatione ad aliquid alterum; quod cum sit differentia inter animam et Deum quoad hoc, non accipietur unitas sensus penes unitatem sensibilis animae in essentia.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod potentia sensitiva media est inter essentiam animae et actum qui fit in differenti parte corporis sive differenti organo. Dicendum ergo est quod diversae sunt vires quae sunt perfectiones diversorum organorum. Dicuntur tamen unus sensus propter hoc quod sentienti non apparet differentia virium intra; et propter hoc dicit Augustinus quod unus sensus est intra, varii tamen dicuntur, id est dignoscuntur, "propter exercitia", sed non sic apparet intelligenti, cuius est cognoscere differentias interiores. Praeterea, unus dicitur sensus propter unitatem substantiae, in qua radicatur.
2. Ad id quod obicitur de intellectu, dicendum quod non est simile: intellectus enim non utitur organo nec habet proportionem ad differentiam intelligibilium, ut dicatur corrumpi ex excellentia intelligibilium ut per haec minus videat, quemadmodum est in sensu, qui corrumpitur ex excellentia sensibilis ut non videat minus sensibile et proportionem habet ad medietatem in sensibilibus ; et ideo, licet intellectus sit idem qui recipit omnes formas intelligibiles, non tamen idem sensus qui recipit omnes formas sensibiles extrinsecus. Ratio autem est, quia intellectus convertit se ad formas abstractas a materia, sensus autem convertit se ad formas in materia; formae vero existentes in materia habent disparationem sive oppositionem in specie.