Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, C. 2

UTRUM SINT QUINQUE SENSUS AN PAUCIORES AN PLURES 5.

Deinde, supposito quod sint plures sensus sive vires sensibiles, quaeritur utrum sint quinque an pauciores an plures.

Et videtur 1. quod sint0 octo: Cum enim sensus natus sit ad sensibilia, octo autem sunt medietates formarum sensibilium, quare erunt octo. vires. Octo autem medietates sunt: est enim medietas in coloribus una, albi et nigri; in sonisp una, acuti et gravis; in odoribus una, foetidi et sui oppositi; in saporibus una, amari et sui oppositi; in tactu vero est? medietas una, calidi et frigidi et' alia humidi et sicci et8 iterum levis et gra.vis', est iterum lenis et asperi"; quidam etiam addunt mollis et duri. Restat ergo quod octo sunt medietates vel novem. Propter quod octo videbuntur vires esse differentesv specie vel novem, ut sicut penes unam medietatem una vis sensitiva in specie accipitur, ita accipiatur penes aliasx. Et hoc videtur Philosophus6 dicere dicendo quod tactus est plures sensus, et Avicenna7 dicit quod secundum quosdam octo sunt sensus.

2. Videntur autem? esse pauciores sensibiles vires: Gustus enim non est nisi quidam tactus8 in parte corporis determinata. — Praeterea, anima sensibilis est perfectio in omnibus animalibus; sicut ergo aeque participant genus, ita aeque participant ea quae consequuntur essentialiter perfectionem; sed non in omnibus animalibus sunt hae differentiae sensuum, sed tactus est in omnibus, similiter et gustus in pluribus; restat ergo quod ii solum sunt essentialiter sensus, et ita non tot erunt vires sensibiles. Nam oporteret dicere quod aliqua vis sensibilis esset frustra aut quod una anima haberet plures vires quam alia et sequeretur imperfectio animae ad imperfectionem corporis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod sunt quinque sensus 1, quibus respondent quinque differentiae organorum, et sunt essentialiter sensus in animali perfecto.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur de hoc quod plures sunt sensus quam quinque: dicendum quod secundum numerum medietatum in obiectis non accipitur numerus sensuum, sed secundum numerum medietatum in organis. Una autem medietas est in organo sensus ex pluribus medietatibus composita: ex omnibus enim contrarietatibus primis et consequentibus, activis et passivis, fit medietas in organo tactus, ut secundum illam fiat diiudicatio excellentis et diminuti et medii in obiecto secundum differentias contrarietatum; et hoc est quia tactus est sensus qui adhaeret ipsi esse animalis, et ideo secundum ea quae pertinent ad compositionem animalis accipitur in medietate.

2. Ad id vero quod obicitur de diminutione virium sensibilium, respondendum est quod, licet visus et auditus et olfactus non sint in omnibus animalibus, nihilominus tamen sunt essentialiter sensus, sed non secundum quae determinatur esse animalis, sed bene esse, et requiruntur in animali perfecto. — Ad id vero quod obicitur quod aeque sunt animalia et ita aeque habent vires animae sensibilis: respondendum est quod animal dicitur aeque ut est genus in ratione, sed non aeque ut est genus in natura; quod si aliquo modo aeque in natura, non tamen illae vires inerunt nisi quae consequuntur universaliter esse animae sensibilis.

PrevBack to TopNext