Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 1, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 1, C. 2
QUIS SIT ORDO ISTARUM DIVISIONUM
Consequenter quaerendum est de ordine divisionum. Et primo quae sit prima divisio, ad quam aliae consequantur et super quam quasi fundentur.
Constat autem quod divisiones virium cognitivarum, quae respiciunt formas intelligibiles sine complexione, sunt priores aliis. Inter illas autem, cum divisio Augustini attendatur quantum ad intelligibilia, prior erit divisione Philosophi, quae sumitur penes modum perveniendi ad cognitionem intelligibilium ex parte inferiori. Est enim duplex modus: a parte inferiori mediante sensu et a parte superiori per illuminationem sive a principio datam, quae dicitur cognitio innata, alia dicitur acquisita sive ens subsequenter. Unde quod dicitur intellectus possibilis tabula nuda et anima rationalis ratione illius, hoc intelligitur ratione illius cognitionis intelligibilium quam accipit inferior sensus: ex illa enim parte fit investigatio philosophica; secundum illam autem accipitur divisio intellectivae partis cognitivae per intellectum materialem et possibilem separabilem et agentem. Reliquae vero duae divisiones decurrunt super formas intelligibiles in complexione existentes et aliae quae infra dicentur.