Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 1, C. 1

UTRUM QUADRUPLEX ILLA DIVISIO SUMATUR SECUNDUM UNUM MODUM.

Circa primum sic obicitur: I. 1. Cum intellectus communiter accipiatur in divisione Augustini et Damasceni, mens etiam videatur idem quod intelligentia, eo quod dicit Augustinus: "Mens est supremum in anima" ; quod etiam videtur per hoc quod dicit Augustinus, in libro De Trinitate, quod mens est prima vis earum quae pertinent ad imaginem Trinitatis: erit ergo ratio idem quod opinio.

Sed contra hoc est a. quod Augustinus ita ponit differentias: rationis, intellectus, intelligentiae, ut ratio comprehendat corporum naturas, intellectus spiritum creatum, intelligentia spiritum increatum; quare actus intellectus est post actum rationis et ante actum intelligentiae. Sed, secundum Ioannem Damascenum, actus mentis est post opinionem et ante intellectum: "ex imaginatione enim fitopinio", mens vero diiudicat de opinione et tandem pervenit ad intellectum veritatis; prius enim est accipere alteram partem cum formidine, deinde amplius diiudicare, ut tandem cognoscatur veritas, qua fiat quietatio intellectus.

b. Praeterea, divisio Augustini videtur esse secundum differentias formarum intelligibilium sine compositione vel complexione, divisio vero Ioannis Damasceni secundum differentias earum in quantum cum compositione vel complexione accipiuntur; ergo neutra est ad alteram reducibilis. Si enim acciperetur secundum differentias rerum, non essent nisi duae vires, scilicet rerum possibilium aliter fieri, hoc est contingentium, et rerum necessariarum: et ita non esset nisi opinio et intellectus qui scientialiter res cognosceret; quod cum non sit — additur enim mens, quae est diiudicativa — ex quo accipitur quod non secundum differentias rerum cognoscibilium accipiatur divisio Damasceni.

II. Praeterea, potest quaeri de comparatione divisionis Philosophi ad divisionem Augustini et Damasceni.

1. Videtur enim ponere tantum intellectum potentiam cognoscitivam, et hoc sub tribus differentiis, et ita ratio et intelligentia supervacuae essent in divisione Augustini.

2. Si vero diceret quis quod intellectus sub iis tribus differentiis respondet tribus differentiis virium quae ponuntur ab Augustino, hoc non est verum. Nam illae tres differentiae, quas ponit Augustinus, distinguuntur secundum intelligibilia differentia in nobilitate maiori vel minori: nobilius enim est intelligibile increatum quam creatum, intelligibile vero creatum separatum a formis corporalibus quam illud quod est in corporibus. Differentiae vero positae a Philosopho attenduntur secundum differentias omnium ad abstractionem pertinentium: est enim vis habens ea a quibus fit abstractio et est vis abstrahens et est vis formas abstractas comprehendens, et ita differentiae intelligibilium, assignatorum a Phisopho, attenduntur secundum comparationem ad formas abstractibiles, differentia vero Augustini ad formas has et alias; non ergo secundum unum modum accipiuntur.

III. Deinde quaeritur de comparatione divisionis quam facit Philosophus, respectu illius quam facit Damascenus: intellectus enim videtur esse communis. Sed quaeritur quis intellectus divisionis Philosophi respondeat.

Videtur enim quod nullus: Nam unusquisque est circa formas intelligibiles sine complexione consideratas; sed intellectus, de quo loquitur, est circa formas intelligibiles in complexione; non est ergo aliquis illorum intelligibilium.

IV. Similiter, quaeritur de quarta divisione sive comparatione eorum quae sunt ingenium, ratio, memoria et intelligentia, qualiter se habeat ad primam divisionem, cum duo membra primae divisionis ibi ponantur, scilicet ratio et intelligentia, tertium vero, scilicet intellectus, non ibi ponatur aut, si intelligentia ponitur ibi pro intellectu, tunc deest tertium, scilicet intelligentia. — Praeterea, in hac divisione ponitur vis retentiva, scilicet memoria, quae non fuit posita in primis divisionibus; similiter ingenium in nulla supra dicta divisione ponebatur.

Ponuntur autem aliae differentiae a Damasceno, scilicet intelligentia, intentio, excogitatio, phronesis ; sed haec suo loco dicentur, ubi agetur de differentiis actuum quae ponuntur in intellectu possibili secundum Philosophum.

[Solutio]: Dicamus ergo ad intelligentiam supra dictarum divisionum quod attenditur divisio rationalis cognitivae secundum respectum ad veritatem in formis intelligibilibus sine complexione entibus et secundum respectum ad veritatem in complexionibus vel compositionibus formarum intelligibilium. Secundum primum modum accipiuntur duae divisiones: illa, scilicet prima Augustini et illa quae est Philosophi. Sed in hoc differunt quod illa quae est Augustini accipitur secundum differentias formarum intelligibilium simplicium, illa vero quae est Philosophi accipitur secundum modum perveniendi ad cognitionem illarum formarum intelligibilium quae veniunt ad intellectum per abstractionem a phantasmate sensibili. Unde principaliter sistit circa ea quae sunt rationis, nihilominus tamen per ea pervenit ad cognitionem quamdam eorum quae sunt in intellectu et intelligentia. Cum enim tres sint differentiae formarum intelligibilium, increata, creata, separata a conditionibus corporis et ita a conditionibus sensibilibus, et illa, quae est abstracta a conditionibus sensibilibus sive corporeis, licet inveniatur cum illis, divisio Philosophi, quae est secundum triplicem intellectum, materialem, possibilem et agentem, respicit proprie formas intelligibiles abstractibiles a conditionibus sensibilibus, et ita sistit circa ea quae sunt rationis. Aliae vero divisiones respiciunt veritatem formarum intelligibilium in complexione entium, sed in hoc differunt quod una accipitur secundum acceptionem perfectam et imperfectam ex parte cognoscibilis: est enim accipere verum cum quadam admixtione falsitatis, et sic dicitur opinio, vel cum discretione veritatis a falsitate, et sic est mentis, vel cum certitudine veritatis, et sic dicitur intellectus. Altera vero accipitur secundum progressum actuum ex parte cognoscitivi: primo enim inquirit veritatem, secundo diiudicat, tertio diiudicatum servat, quarto servatum plene comprehendit. Vel secundum alium ordinem comprehensio praecedit actum memoriae: primo enim est motus ad quaerendam veritatem et dicitur inquisitio; secundo, discussio, et haec fit a ratione; tertio, in memoria fit rationis discussae retentio ; quarto, ipsius veritatis certitudo. Sic differunt inter se supra dictae divisiones.

[Ad obiecta]: Ex iam dictis patet qualiter respondendum est ad obiecta.

I. 1. Ad primum', quod intellectus in divisione Augustini non est secundum eumdem modum acceptus secundum quem in divisione Ioannis Damasceni. Nam intellectus, secundum Augustinum, est vis cognoscitiva formarum creatarum separatarum ut sine complexione; intellectus autem, secundum Ioannem Damascenum, in quantum cognoscitur veritas determinata in complexionibus ex iudicio mentis praeambulo. — Similiter nec mens utrobique similiter accipitur. Nam non est mens secundum Ioannem Damascenum idem quod mens secundum Augustinum, supremum in anima, sed est vis diiudicans ad discernendum veritatem a falsitate. Unde non est idem quod intelligentia, quae est, secundum Augustinum, vis suprema extendens se ad Dei contemplationem. Nec opinio est idem quod ratio; nihilominus tamen secundum quod ratio attingit complexiones, sic dicitur opinio esse in ratione. Et hoc modo accipit Philosophus rationem, dicens quod in ratione est opinio et scientia; sed opinio est acceptio possibilium aliter se habere, ratio vero, secundum primam divisionem Augustini, est vis quae attingit per cognitionem formas abstractas a corporibus et corporum accidentibus.

II. 1-2. Ad aliud quod obicitur de divisione Philosophi respectu divisionis primae quam ponit Augustinus, dicendum quod non similiter accipitur in utraque divisione. Nam abstractio non currit secundum formas secundum se abstractas, sicut est forma intelligentiae angelicae, vel circa formas scientiarum aut virtutum quae sunt in anima, sed circa formas intelligibiles abstractibiles. Et propter hoc, cum intellectus in divisione Augustini accipiatur circa formas secundum se abstractas, in divisione vero Philosophi circa formas abstractibiles, patet quod non similiter accipitur intellectus utrobique. Intellectus autem agens duplicem habet actum: habet enim unum actum respectu formarum abstrahendarum, et ille est abstrahere; habet alium actum respectu formarum secundum se sive separatarum, secundum quod dicit Philosophus quod in iis quae sunt sine materia idem est intellectus et id quod intelligitur, in habentibus autem materiam potentia est unumquodque intelligibilium; identitas autem non dicitur per essentiam, sed quia istae non indigent abstractione ad hoc ut intelligantur, aliae vero indigent. In divisione ergo Augustini ratio continebat intellectum materialem et intellectum possibilem prout cognoscunt formas intelligibiles vel in phantasmatibus vel a phantasmatibus acceptas; intellectus vero possibilis nihilominus recipiet cognitionem ab agente a parte altera, scilicet formarum intelligibilium separatarum.

III. Ad id vero quod obicitur de comparatione divisionis Philosophi ad divisionem Damasceni, dicendum quod nullum membrum unius divisionis est idem cum membro alterius, sed cum intellectus possibilis, de quo loquitur Philosophus, accipit formas simplices abstractas a phantasmatibus, tunc incipiunt coniunctiones illarum formarum fieri et iudicia illarum coniunctionum sive complexionum fiunt, et tunc primo habet locum divisio quam facit Ioannes Damascenus.

IV. Ad id vero quod obicitur de quarta divisione quam ponit Augustinus de ingenio et aliis, dicendum quod actus harum fundantur similiter super complexionem, ut ingenium sit secundum quod intellectus possibilis decurrit ab incognitis ad aliqua cognoscenda, et hoc est posse in eligendo verum et fugiendo falsum; ratio vero, quae collativa est per rationes mediorum adductas, est diiudicativa veritatis ex illis rationibus. Si vero non figerentur huiusmodi rationes apud intelligentiam, non esset firma comprehensio veritatis, et ideo memoria servat, intelligentia comprehendit. Sed non dicitur hic intelligentia eodem modo quo dicitur in prima divisione Augustini, cum hic accipiatur circa complexam veritatem, ibi vero circa incomplexam et summam veritatem. Nomen ergo intelligentiae aliquando accipitur communiter pro vi cognoscitiva omnium formarum intelligibilium sine complexione, et sic dicitur a Philosopho: "Omnium indivisibilium est intelligentia, circa quae non est falsum; in quibus vero verum et falsum, compositio quaedam est intellectuum". Alio vero modo accipitur pro vi cognoscitiva formae intelligibilis increatae et summae, et sic accipit Augustinus in prima divisione. Aliquando vero accipitur pro vi comprehensiva veritatis complexae, cum certa determinatione veritatis, et sic accipitur in secunda divisione Augustini, et sic se habet ad opinionem, quae aliquando opinatur falsum, sicut scientia se habet ad opinionem: scientia enim accipit necessarium, opinio vero contingens, sive verum sive falsum.

PrevBack to TopNext