Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 3, C. 3

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 3, C. 3

UTRUM LIBERUM ARBITRIUM SIT COMMUNE HOMINI ET ANGELO.

Deinde quaeritur utrum homo conveniat cum angelis tam bonis quam malis in libero arbitrio.

Quod non, videtur: 1. Bernardus: "Ubi est necessitas, non est libertas" ; sed in angelis est necessitas, quia in bonis ad bonum, in malis ad malum; ergo in angelis non est libertas arbitrii; ergo non est commune liberum arbitrium homini et angelo, cum in homine sit flexibilitas ad utrumque.

2. Item, liberi arbitrii est consiliari; sed "omnis consilians", sicut dicit Damescenus, "ut in se ipso ente electione actibilium consiliatur, ut quod praeiudicatum est, ex consilio eligat et eligens agat" ; hoc autem non est in daemonibus: iudicat enim aliquid bonum et eligit nihilominus malum et agit similiter; ergo non est in eo liberum arbitrium secundum quod liberum arbitrium est "facultas voluntatis etrationis" etc.

3. Tertia ratio sumitur ex eo quod liberum arbitrium est "potestas conservandi rectitudinem" ; sed potentia otiosa est, ubi nunquam potest elici actus; sed conservare rectitudinem nunquam potest elici a diabolo; ergo potestas esset otiosa; sed nihil est otiosum in universo ; ergo, cum liberum arbitrium sit "potestas" etc., non erit in daemonibus; ergo non est commune homini et angelis malis.

Contra: a. Quod semel naturaliter est in aliquo, semper remanet in eo ; sed liberum arbitrium fuit a principio naturaliter in angelis tam bonis quam malis; ergo liberum arbitrium est in eis; ergo est commune eis cum homine.

b. Item, ubi est coactio, non est in coacto laus vel vituperatio ; sed in malis angelis vel bonis est laus vel vituperatio, quia boni laudantur, mali vituperantur; ergo non est in eis coactio; ergo est in eis liberum arbitrium.

c. Item, poena et praemium non consequuntur nisi in eis quae libera voluntate aguntur; sed poena vel praemium consequitur angelos bonos vel malos; ergo ea quae agunt, libera voluntate agunt; ergo in eis est liberum arbitrium.

Respondeo quod liberum arbitrium est commune homini et angelo, bono et malo. Bernardus: "Libertas a necessitate, id est coactione, non maior est in iusto quam in peccatore nec plenior in angelo quam in homine" ; et iterum: "Diabolus libere in malum corruit et persistit suovoluntario nutu, non alieno impulsu".

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum in contrarium dicendum quod est duplex necessitas: inevitabilitatis et coactionis. Necessitas coactionis tollit liberum arbitrium, sed non necessitas inevitabilitatis. Licet ergo in angelis sit necessitas inevitabilitatis, nihilominus tamen liberum arbitrium. Unde Bernardus: "Quod diabolus non potest bonum respicere, non est ex aliena oppressione, sed ex voluntaria obstinatione et obstinata voluntate".

2. Ad secundum dicendum quod, licet in daemonibus sit iudicium boni, non tamen sequitur electio ex parte voluntatis. Nec ex hoc privatur libertas voluntatis, immo magis ostenditur eo quod voluntas non sequitur rationem; sed ex hoc sequitur quod libertas gratiae in eis privatur, quia per illam voluntas sequitur rationem rectam. Et, licet ratio liberi arbitrii, quam ponit Augustinus, non conveniat malis quoad hoc quod dicitur "qua bonum eligitur", convenit tamen ratione reliquae partis, bonis vero angelis ratione primae partis.

3. Ad tertium dicendum quod, licet ille actus conservare rectitudinem nunquam in daemonibus eliciatur a potentia, non tamen est potentia liberi arbitrii otiosa: habet enim alium actum. Praeterea, si non potuisset a principio conservasse rectitudinem, tunc posset dici otiosa, sed potuit conservare et deseruit rectitudinem.

PrevBack to TopNext