Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 3, C. 4
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 3, C. 4
UTRUM LIBERUM ARBITRIUM HOMINI COMMUNE SIT IN STATU INNOCENTIAE, CULPAE ET GRATIAE.
Deinde quaeritur utrum liberum arbitrium fuit commune homini in statu innocentiae, culpae et gratiae.
Quod non, videtur: 1. 24 dist. II libri Sententiarum: "Liberum arbitrium est ab omni labe et corruptela rationisimmunis atque voluntatis rectitudo et omnium potentiarum animae vivacitas" ; sed secundum hoc non convenit in statu culpae, ubi est corruptio labis et peccati et curvitas voluntatis et potentiarum ad mortem culpae declinatio; praeterea, in statu etiam gratiae est virium animae per poenam vulneratio; non ergo dicitur liberum arbitrium commune in hoc triplici statu.
2. Praeterea, Augustinus, in Enchiridion: "Qualis potest esse addicti servilibertas, nisi quando eum peccare delectat? Liberaliter enim servit qui sui domini voluntatem libenter facit, ac per hoc ad peccandum liber est qui peccati servus est". Cum ergo huiusmodi libertas non sit hominis in primo statu, non est liberum arbitrium commune homini in statu innocentiae et statu culpae.
3. Ad idem facit quod dicitur in libro De regulis fidei: "Liberum arbitrium magis liberum est ad malum serviendo et minus in bono faciendo", et attenditur secundum statum culpae; sed secundum statum innocentiae et gratiae e converso; ergo liberum arbitrium non dicitur secundum eamdem rationem in statu innocentiae et culpae et gratiae.
Contra: a. Sicut homini in primo statu fuit flexibilitas vel vertibilitas secundum electionem, ita in statu culpae et in statu gratiae; sed in quo est vertibilitas secundum electionem communis, in eo est liberum arbitrium commune; ergo in hoc triplici statu est liberum arbitrium commune.
b. Item, liberum arbitrium datum fuit homini in statu innocentiae nec per peccatum perdidit quin posset emendare peccatum per poenitentiam vel in peccato perseverare; ergo non perdidit liberum arbitrium. Augustinus, in libro De ecclesiasticis dogmatibus: "Postquam seductione serpentis per Evam cecidit, naturae bonum perdidit et arbitrii vigorem, non tamen electionem, ne non esset suum quod emendaret peccatum nec merito indulgeretur quod non libero arbitrio diluisset". Ergo liberum arbitrium commune est homini in statu innocentiae et in statu culpae.
[Ad obiecta]: 1. Nec est contrarium quod obiectum est, quia illa prima ratio libertatis est propria secundum statum innocentiae, et non dicitur illa libertas naturae qua homo liber dicitur a coactione, sed qua homo habuit primam rectitudinem naturae sibi a Deo gratis datam, qua homo posset stetisse in bono, si voluisset.
2. Ad secundum dicendum quod servitus peccati non compatitur secum libertatem gratiae, permanet tamen cum libertate naturae servitus culpae. Unde liberum arbitrium a libertate naturae commune est in statu utroque, scilicet in statu gratiae et culpae.
3. Similiter respondendum est ad id quod dicitur in libro De hebdomadibus. Cum dicitur quod liberum arbitrium magis liberum est in faciendo malum, et alibi dicitur quod magis liberum est ad bonum: dicendum quod non intelligitur de libertate naturae, quae aeque est, sicut dicit Bernardus, boni et mali, sed de libertate gratiae in bono vel de flexibilitate voluntatis ex se ad malum.