Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 5

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 5

Utrum liberum arbitrium possit amitti vel minui.

Deinde quaeritur si liberum arbitrium potest amitti vel minui in illis in quibus est.

1. Sicut enim potest intendi, pari ratione potest diminui. Quod autem intendi possit, patet per hoc quod dicit Augustinus: "Multo liberius erit arbitrium quod omnino non poteritservire peccato quam quod potest".

2. Praeterea, sicut abundat captivitas peccati, ita minuitur libertas arbitrii; ergo contingit diminui; ergo, cum ista libertas sit bonum creatum, non est infinitum et ita post diminutionem multiplicem poterit amitti; ergo libertas arbitrii est amissibilis.

Contra: a. Bernardus: "Nec peccato nec miseria amittitur vel minuitur".

b. Item, Bernardus: "Solum liberum arbitriumsui omnino diminutionem vel defectum non patitur".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod est libertas arbitrii et est libertas consilii, sicut distinguit Bernardus, et est libertas complaciti. Libertas ergo arbitrii non est amissibilis nec diminuibilis, libertas vero consilii vel complaciti diminuibilis est vel amissibilis. Unde Bernardus: "In duabus libertatibus", scilicet consilii et complaciti, "quoniam non solum ex parte minui, sed ex toto amitti possunt, accidentalis quaedam similitudo sapientiae et potentiae divinae imagini superducta cognoscitur. Denique amisimus illam per culpam et per gratiam recuperavimus, et quotidie alii quidem plus, alii minus aut inipsis proficimus aut ab ipsis deficimus. Possunt etiam sic amitti, ut iam non valeant recuperari; possunt etiam ita possideri, ut nec amitti queantaliquo modo nec minui". Item, Bernardus: "[Cum] libertas arbitrii de ipso, quo condita est, statu aliquatenus non mutetur, sed aequaliter, quantum in se est, a caelis, terris, inferispossideatur: merito illi similitudini vel imagini deputantur. Et quidem apud inferos quod utraque libertas perierit, illae scilicet quae ad similitudinempertinere dicuntur, Scripturarum testantur auctoritates. Nam verum illic sapere, quod de consilii libertate concipitur, omnino non esse, locus ille manifestat, ubi legitur: "Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia sunt apud inferos, quo tuproperas". Porro de potentia, quae per libertatem complaciti datur, Evangeliumsic loquitur: "Ligatis manibus et pedibus, proicite eos in tenebras exteriores"".

PrevBack to TopNext