Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 4, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 4, C. 2

UTRUM COACTIO POSSIT CADERE IN RATIONALEM CREATURAM.

Deinde quaeritur occasione praedictorum utrum coactio possit in rationalem creaturam cadere, quae est liberae voluntatis.

Quod videtur: 1. Dicitur enim Luc. 14, 23: "Compelle eos intrare" ; compulsio autem coactio est; nullus autem intrat nisi habens liberum arbitrium; ergo coactio est liberi arbitrii.

2. Item, Bernardus: " "Corpus, quodcorrumpitur, aggravat animam"etc., et quod dicit Apostolus: "Video aliam legemin membris meis repugnantem legi mentis meae et captivum me ducentem in legem peccati", videntur arguere quod cogatur voluntas".

3. Praeterea, qui timore mortis aut poenarum inducuntur ad negandum Christum, cogi dicuntur. Unde B. Bernardus, loquens de Petro, dicit: "Fatendum est hominem fuisse compulsum voluntatem propriam, etsi non mutare, occultare tamen". Videtur ergo quod cogi possit liberum arbitrium in homine. Qualiter ergo dicendum est liberum arbitrium hominis a coactione?

[Solutio]: 1-3. Ad quod dicendum quod gemina est compulsio, secundum quod aut pati aliquid aut agere contra propriam voluntatem dicimur. Quarum passiva nonnunquam potest fieri absque voluntario consensu patientis; est enim sic dictum involuntarium per violentiam: "cuius principium est exterius, eo nihil conferente qui patitur". Si vero respicit agere mixtum ex interiori et exteriori, non est compulsio simpliciter nec involuntarium simpliciter, sed mixtum ex voluntario et involuntarie: et hoc modo potest esse compulsio ad bonum vel ad malum, et hoc modo potest esse meritorium vel demeritorium. Compulsio ergo illa, de qua Dominus dicit: "Compelle intrare", habet de voluntario ad bonum, ratione cuius dicitur meritorium. Bernardus: "Hoc intendit Deus, cum terret aut percutit, ut faciat voluntarios, non salvetinvitos, quatenus, dum de malo in bonum mutet voluntatem, transferatlibertatem". Illa vero, qua dicitur aliquis "abstractus vel illectus a concupiscentia sua" et qua dicitur: "Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam", non debet proprie dici compulsio ad malum, sed quaedam voluntatis inclinatio per pondus corruptionis concupiscentialis. Illa vero, qua Petrus compulsus est negare, compulsio potest dici, habens de voluntario ad malum, et illa non omnino excusatur. Unde Bernardus: "Est compulsio quaedam activa, sed non habet excusationem, cumsit voluntaria. Cogebatur christianus negare [Christum], et dolens, sed tamen nonnisi volens: volebat enimgladium vitare ferientis, atque illa voluntas intus praesidens os aperiebat, non gladius qui foris apparebat". Sicut enim dicit Philosophus, quaedam sunt ad quae nullatenus homo cogi debet. Si vero compulsio dicatur respectu actus interioris, nullatenus dicendum est quod liberum arbitrium respectu actus interioris omnino coactionem recipiat, et ideo dicitur simpliciter liberum arbitrium a coactione.

PrevBack to TopNext