Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 6, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 6, C. 1

DE DIFFERENTIA LIBERI ARBITRII AB ALIIS CAUSIS ACTUUM.

Ad primum sic: Ioannes Damascenus: "Plura ponuntur genera causarum. Est enim providentia divina causa, natura similiter dicitur causa, necessitas sive finis ponitur una causa, eventus et casus similiter ponunturcausae". Quo modo ergo differt liberum arbitrium in homine, si est causa actuum, ab iis generibus causarum?

Et videtur quod non differant: 1. Omnes enim actus qui causantur, aut semper contingunt aut frequenter aut raro; sed eorum, quae semper contingunt, causa dicitur necessitas, eorum vero quae frequenter, natura, ut generationis, augmentationis et consimilium in plantis et animalibus, eorum vero quae raro, causa dicitur eventus vel casus, Deus vero omnium est causa; nec sunt plures differentiae actuum; ergo non differt liberum arbitrium, in quantum est causa, respectu aliarum causarum; aut ergo non est causa aut eadem cum aliqua dictarum.

Contra: a. Actus in homine possunt esse iusti vel iniusti; Deo autem non est fas adscribere actus iniustos nec alicui aliarum causarum; ergo aliqui sunt actus praeter dictos, quorum potest esse liberum arbitrium principium.

b. Item, si homo non esset principium aliquorum actuum per liberum arbitrium, superflue consiliaretur: omne enim consilium fit actuum gratia qui per nos fiunt; restat ergo quod est homo causa aliquorum actuum per liberum arbitrium: hoc enim optimum et potentissimum dicitur in natura hominis. — Quod concedendum est.

Ad obiectum 1. autem respondendum quod praeter illa quae dicta sunt et sunt non in nobis, sunt contingentia ad utrumlibet quae sunt in nobis, et horum est homo principium per liberum arbitrium. Sic ergo possunt distingui genera causarum: aut enim est omnium causa, et sic est divina providentia; aut non omnium, sed quorumdam. Si vero quorumdam: aut eorum quae sunt in nobis aut quae non sunt in nobis. Quae vero non sunt in nobis: aut sunt semper, et eorum dicitur esse necessitas causa; aut frequenter, et sic natura in iis inferioribus; aut raro, et sic casus. Quae vero in nobis, sic liberum arbitrium habent pro principio, si per se causantur; si vero per accidens, fortunam, secundum quemdam modum dictum, sicut est de inventione thesauri.

PrevBack to TopNext