Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 6, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 6, C. 2
UTRUM LIBERUM ARBITRIUM SIT CAUSA CONTINGENTIUM ACTUUM TANTUM.
Et videtur quod tantum contingentium: a. Liberum enim arbitrium est potestas ad opposita; sed potestas ad opposita est contingentium tantum; ergo liberum arbitrium est contingentium tantum.
b. Praeterea, sicut dicit Augustinus, in Enchiridion: "Sicoportebat hominem fieri, ut bene velle posset et male" ; sed hoc est per liberum arbitrium; ergo liberum arbitrium in homine fuit, quo posset homo utroque modo agere; sed quod est huiusmodi principium, est contingentium causa; ergo liberum arbitrium est contingentium causa.
c. Item, Eccli. 15, 18: "Ante hominem vita et mors, bonum et malum; quod placuerit, dabitur illi". Ergo liberum arbitrium est eorum quae ad utrumlibet.
Contra: 1. A libero arbitrio exeunt actus, non tantum qui sunt in praesenti, sed etiam qui erunt in futuro; sed in futuro erunt actus necessarii; ergo liberum arbitrium non tantum est eorum, scilicet contingentium, sed necessariorum.
2. Item, Ambrosius: "Fidei succedit visio veritatis, spei similiter tentio ardui, caritatis autem actus erit dilectio summi boni" ; sed ii actus indesinenter erunt et non exibunt nisi a libero arbitrio; ergo liberum arbitrium est necessariorum actuum, non tantum contingentium.
3. Praeterea, nobilius principium est liberum arbitrium quam natura vel necessitas sive fatum; sed illa dicuntur esse causa necessariorum ut semper vel ut frequenter; ergo multo fortius liberum arbitrium.
[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod liberum arbitrium humanum de se est causa contingentium. Quod autem erit in futuro causa necessariorum, hoc est ex superadditione determinationis, quae est a iustitia causae primae retribuentis.
3. Ad id vero quod obicitur liberum arbitrium esse nobiliorem causam etc., dicendum quod nobilitas causae potest attendi vel quia sibi sufficiens est ad motum: et hoc modo nobilius est liberum arbitrium quam natura in superioribus corporibus vel inferioribus; vel quoad modum intluentiae actuum, ut liberum arbitrium influat necessarios actus vel non necessarios: et sic potest natura esse nobilius principium.