Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 2, C. 5
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 2, C. 5
UTRUM CONSCIENTIA SIT IDEM QUOD LEX NATURALIS.
Et videtur quod non: a. Lex enim naturalis non est deponibilis; sed conscientia est deponibilis: unde habenti conscientiam erroneam dicitur depone conscientiam tuam ; ergo lex naturalis non est idem cum conscientia.
b. Praeterea, quorum sunt diversae differentiae, ipsa sunt diversa; sed huius et illius sunt diversae differentiae: non enim lex naturalis recipit istas differentias mundum et immundum, et ita de aliis; ergo etc.
c. Item, Ioannes Damascenus: "Lex Deiintellectum nostrum attrahitad se ipsam et pungit nostram conscientiam" ; et ita ut prius.
Contra: 1. Rom. 2, 14: "Cum enim gentes" etc., Glossa: "Etsigentiles non habeant legem scriptam, habent tamen legem naturalem, qua quisque intelligit et sibi conscius est quid sit bonum et quid sit malum". Lege ergo naturali est unusquisque conscius; sed conscientia est illud quo sibi unusquisque conscius est ; ergo conscientia est idem quod lex naturalis.
Respondeo: Dicimus quod haec differunt quemadmodum aliquod principium, quod facit scire aliquam conclusionem, et scientia illius principii. Lex enim naturalis scripta est in corde: unde est sicut quoddam scibile quod dirigit potentiam intellectivam ad motum, prout habet in se rationem cogniti. Unde sicut in scientia principii includitur ipsum principium, sic in conscientia lex naturalis.
[Ad obiecta]: 1. Ad id quod obicitur quod conscientia est qua aliquis sibi conscius est, et similiter lege naturali, dicimus quod diversa habitudo notatur per hunc ablativum et per illum: per hunc enim ablativum conscientia notatur habitudo formalis, sed per hunc ablativum lege naturali dispositio materialis.