Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 2, C. 4
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 2, C. 4
UTRUM CONSCIENTIA SEMPER SIT IN ACTU.
Quod videtur: a. Quia ignis materialis semper est in actu suo: unde quamdiu est ignis, semper habet aliquem actum; sed conscientia dicitur esse ignis, Ezech. 28, 18: "Producam ignem de medio tui", Glossa: "Omnia quae aedificasti male, conscientiae ignis absumet" ; unde Ezech. 1, 10, in Glossa dicitur synderesis "scintilla conscientiae" ; ergo sicut ignis, ita et conscientia semper erit in actu suo.
b. Praeterea, etsi ponderosum non semper feratur deorsum, nihilominus semper inclinatur ad hoc ut deorsum feratur: unde semper est sub actu suae inclinationis naturalis; sed inclinare liberum arbitrium ad fugiendum malum et prosequendum bonum est actus qui inest conscientiae a natura: non dico movere liberum arbitrium ad hoc aut ad illud, quia liberum arbitrium non potest moveri ad hoc aut ad illud sine proprio consensu; conscientia ergo semper erit sub huiusmodi actu, et ita semper erit in suo actu.
Contra: 1. Conscientia est scientia; scientia autem habitus est; habitus autem non semper est in actu; ergo conscientia non semper est in actu.
2. Item, conscientia non efficit actum in parvulis; ergo, cum conscientia sit in parvulis, eo quod naturalis est, non semper est in suo actu.