Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 2, C. 1

UTRUM CORPUS PRIMI HOMINIS FUERIT CREATUM VEL NON.

Quaeritur ergo I. utrum corpus primi hominis fuerit creatum vel non.

Quod sic, videtur: 1. Nobilissimus modus exeundi in esse est per creationem, qui est a Deo ut a tota causa et qui tollit omnem obnoxietatem respectu creaturae; igitur, si convenit quod aliquod corpus hoc modo fuerit egressum in esse, maxime hoc convenit corpori nobilissimo; hoc autem est corpus primi hominis; sed alia quaedam corpora exierunt in esse per creationem; igitur etc.

2. Item, est distinguere spiritus per differentias nobilitatis maioris et minoris: maioris enim sunt nobilitatis spiritus qui immediate ordinati sunt ad fruendum Deo, cuiusmodi sunt angelus et anima, quam alii, ut spiritus vitales corporei et alii huiusmodi, ut quibus quasi mediis unitur anima cum corpore. Similiter est distinguere corpus per differentias nobilitatis maioris et minoris. Cum igitur quidam spiritus exierint in esse per creationem, similiter corpora quaedam; spiritus autem nobilioris conditionis sic exierunt in esse, et similiter videtur quod et corpora nobiliora debuerunt; sed inter corpora corpus nobilissimum fuit primi hominis; ergo etc.

3. Item, Eccli. 17, 1: " "Deus creavit de terra hominem"" ; sed ista creatio non fuit ratione animae, cum anima non sit ex elemento vel elementis, ut ostendit Augustinus, Super Genesim ad litteram ; ergo quantum ad corpus.

Contra: a. Gen. 2, 7: "Formavit Deus hominem de limo terrae" ; ergo formatus fuit quantum ad corpus, non creatus, quia, ut dicit Hugo, "quod creatum est, de nihilo factum est: nam quod de aliquo factum est, factum est, sed creatum non est, quia de nihilo factum non est".

b. Item, creatura spiritualis et corporalis distinguuntur per conditionem nobilitatis et ignobilitatis: cuiuscumque enim conditionis sit res corporalis, ignobilis est et vilis respectu creaturae spiritualis, et loquor de spiritualibus separabilibus et separatis a corpore; si ergo nobilioribus creaturis debetur nobilior modus producendi in esse, qui est creare, et aliis debetur minus nobilis modus; ergo etc.

c. Item, Anselmus, in Monologion, videtur ostendere quod nulla res sit ex nihilo, et ita nihil creatur, sic: "Ex quocumque fit aliquid, id causa est eius quod ex se fit; et omnis causa necessario aliquodad essentiam effecti praebet adiumentum; si ergo factum est ex nihilo aliquid, ipsum nihilcausa fuit eius quod ex ipso factum est. Sed quo modo id, quod nullum habebat esse, adiuvitaliquid ut perveniret ad esse? Si autem nullum adiumentum de nihilo pervenit ad aliquid, cui aut qualiter persuadeatur quia ex nihilo aliquid efficiatur?"

d. Praeterea, idem ad idem: " Nihil, aut significat aliquid aut non significat aliquid; sed si nihilest aliquid, quaecumque facta sunt ex nihilo, facta sunt ex aliquo; si vero nihilnon est aliquid, quoniam intelligi non potest ut ex eo, quod penitus nonest, fiat aliquid, nihil fit ex nihilo: sicutvox omnium est quia ex nihilo nihil. Unde videtur consequi, ut quidquid fit, fiat ex aliquo".

II. Item, potest quaeri quo vocabulo proprie nominanda est eductio corporis humani de limo.

[Solutio]: 1. Ad hoc intelligendum quod quando aliquid educitur in esse secundum legem proþagationis naturalis, necessaria est sufficientia in principiis et quantum ad principium passivum sive materiale et quantum ad principium activum sive formale: formale dico quodam modo, eo modo quo philosophi ponunt in naturalibus actionibus materiale, quod est subiectum transmutationis, non solummodo esse principium passivum, sed quodam modo activum. Ubi autem aliquid educitur in esse cum defectu horum duorum vel alterius, est potius cursus secundum legem creationis quam naturalis propagationis vel eductionis, et tunc non potest esse eductio alicuius in esse nisi ab illo qui potest creare.

Sed attendendum est quod in productione rei potest multiplex esse defectus in principiis. Potest enim esse defectus, quia neutrum aliquo modo est, ut quando utrumque simpliciter non est, aut quia aliquo modo principia sunt, sed non sufficiunt. Haec autem insufficientia potest esse vel ex parte principii formalis vel ex parte principii materialis et formalis: quandocumque enim est insufficientia ex parte principii materialis, est et ex parte formalis, non autem e converso. Et dico insufficientiam ex parte principii materialis, quia materia sive res materialis, de qua aliquid educi debet, est imperfectae quantitatis respectu rei educendae, sicut fuit in costa respectu corporis Evae. Unde Hugo: "Quandosimplex corpus in semetipso multiplicatur et in plura excrescit, fit aliquid de aliquo in maius. Hoc modo operandi de substantia costae, in se divina virtute absque extrinseco additamento multiplicata, corpus mulierisfactum est". Quando autem neutrum dictorum aliquo modo est, sicut fuit in productione rerum primo creatarum in esse, tunc est vere et simpliciter creatio, de qua Gen. 1, 1: "In principio creavit Deus caelum et terram", secundum quod exponit Hugo verbum istud, dicens: "Per "caelum et terram"materiam illam omnium caelestium terrestriumque hoc loco significari puto, de qua postea succedenter in forma facta sunt quae in ipsa prius per essentiam simul creata fuerunt. Ibi namque terra erat ipsum terrae elementum, et caelum erat mobilis illa et levis confusio reliquorum trium, quaein circuitu medio iacentisterrae suspensa ferebatur". Haec Hugo. Quando autem est defectus principiorum, ut dictum est, tunc est creatio secundum quid, sicut fuit in formatione corporis Adae de limo, Eccli. 17, 1: "Deus creavit de terra hominem", et in formatione Evae de costa Adae, de qua Augustinus, IX "Super Genesimad litteram": "Natura quippe mulieris creata est, quamvis ex viro qui iam erat". Formatio autem Adae de limo creatio erat, quia in limo erat defectus principii activi. Nec enim habuit limus ut corpus humanum ex eo fieret, sed ut ex eo fieri posset, sicut dicit Anselmus, De concepta virginali ; dicit enim 11 cap.: "Limus terrae non acceperat naturam aut voluntatem, qua operante vir primus de illo fieret, quamvis esset de quo a Deo fieri posset". missing a p break Praeterea, Scriptura dicit illud esse creatum, cuius materia creata est. Unde Augustinus, in libro De Symbolo: "Rectissime credimus Deum omnia fecisse denihilo, quia etsi de aliqua materia factus est mundus, eadem ipsa materia de nihilo facta est, ut ordinatissimo Dei munere prima capacitas formarum fieret ac deindeformarentur quaecumque formata sunt. Hocautem diximus, ne quis putetcontrarias [sibi] essedivinarum Scripturarum sententias, quoniam et omnia Deum de nihilo fecisse scriptum est et mundum factum de informi materia". Et iste modus creandi communis est, qui fere omnibus convenit creaturis et quorum omnium dicitur Deus creator. Iste tamen modus forte potest reduci ad illum modum creationis quo aliquid educitur in esse ex aliquo in quo est defectus principii activi sive formalis, cum non erat in illa materia ut ex ea fieret mundus, sed solum ut fieri posset, cum solummodo in elementis et rebus elementaribus, in quibus sunt rationes seminales rerum, sit unde res fiant.

Praeterea, adhuc dicitur aliquid esse creatum in Scriptura ratione eductionis formae illius in esse, sicut Gen. 1, 21: "Creavit Deus cetegrandia". Unde Hugo: "Lectorem admonere volumus ut quotiens in iis operibus, videlicetsex dierum, aliquid fieri audierit, ut verbi gratia cum dicitur prima die "facta est lux", secunda die factum est firmamentum, tertia die facta est terra, quarta die facta sunt luminaria, non modo primum cum facta dicuntur haec, de nihilo creata fuisse existimet, sed potius de ipsa, quae prius creata erat de nihilo, materia formata intelligat, etiamsi aliquando verbum creationis positum repererit, ut est ibi: "Creavit Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem", non ad materiam qua esse coeperunt, sed ad formam, qua hoc quod sunt esse coeperunt, referendum esse sciat". Ecce quod vult Hugo quod haec creata dicuntur ratione eductionis formae illorum in esse.

[Ad obiecta]: a. Ex iis patet quod ista possunt simul stare, scilicet corpus primi hominis fuisse creatum et formatum de limo et quo modo intelligendum est corpus primi hominis fuisse creatum de terra, quia tribus modis ultimis, et quot modis aliquid dicitur creatum.

b. Patet etiam quo modo ad aliud quod sequitur est respondendum, quia etsi quodam modo creatum fuerit corpus primi hominis, non tamen simpliciter sicut substantiae spirituales. Spirituales enim substantiae, sicut nobiliores sunt, sic nobiliori modo creationis eductae sunt in esse, quia creatione simpliciter, corpus primi hominis creatione secundum quid.

c—d. Qualiter autem respondendum est ad obiecta ab Anselmo patet ex distinctione quam subiungit consequenter, ubi distinguit quod tribus modis dicitur aliquid fieri ex nihilo, sic: "Tribus modis, quod ad praesentis impedimenti sufficit expedimentum, exponi potest siqua substantia dicitur esse facta ex nihilo. Unus quidem modus est quovolumus intelligi penitusnon factum esse quod factum dicitur ex nihilo, cui simile est cum quaerenti de tacente de quo loquatur, respondetur de nihilo, id est non loquitur: secundum quem modum de summa essentia et de eo quod penitus nec fuit nec est quaerenti unde factum sit, recte responderi potest de nihilo, id est nequaquam factum est, qui sensus de nulloeorum quae facta sunt intelligi potest. Alia significatio est, quae dici quidempotest, vera tamen esse non potest, utsi quidem dicatur aliquid sic esse factum denihilo ut ex ipso nihilo, id estex eo quod penitus non est, factum sit, quasiipsum nihilsit aliquid existens ex quo possit aliquid fieri: quod quoniam semper falsum est quotiens esse ponitur, impossibilis inconvenientiaconsequitur. Tertia interpretatio, qua dicitur aliquid esse factum ex nihilo, est cum intelligimus quidemfactum esse, sed non esse aliquid unde sit factum. Per similem significationem dici videtur, cum homo contristatussine causa dicitur contristatus de nihilo". Hoc autem ultimo modo dicuntur res simpliciter creatae esse ex nihilo. Unde subiungit Anselmus: "Secundum igitur hunc sensum siintelligatur quod supra conclusum est, quia praeter summam essentiam cuncta quae sunt, ab eadem ex nihilo facta sunt, id est non ex aliquo, sicut ipsa conclusio praecedentia convenienter consequetur, ita ex eadem conclusione nihil inconveniens subsequetur". Obiectiones autem Anselmi currunt secundum modum secundum, et illo modo non dicitur vere aliquid fieri ex nihilo, sicut ipse dicit. Adhuc autem subiungit quartum modum quo potest dici aliquid fieri ex nihilo, illo scilicet "modo quo dicitur dives ex paupere factus, id est qui prius pauper erat, nunc est dives, quod ante nonerat". Unde subiungit: "Non inconvenienteret sine omni repugnantia eaquae facta sunt a creatrice substantia dici possunt esse facta ex nihilo, eo modo quo dici solet dives [factus] ex paupere et recepisse quis sanitatem ex aegritudine".

Ad obiecta ex alia parte, quibus ostendi videtur quod debuit simpliciter fuisse creatum, dicendum quod non: conveniebat enim ut Deus hominem faceret ex materia praeiacente propter plures rationes. Nota ergo quod ratio conditionis creaturarum et praecipue creaturae rationalis est declaratio divinae potentiae, sapientiae, bonitatis.

Una ergo rationum talis eductionis in esse fuit congruentia declarationis divinae potentiae in mirabili unione corporis et animae primi hominis pro maxima diversitate sive differentia distantium. Unio enim animae cum corpore propter eorum ab invicem distantiam est una de mirabilibus assignatis ab Augustino, in libro De spiritu et anima ; dicit enim: "Plenum fuit miraculo quod tam divisa et c tam diversa abinvicem ad invicem potuerunt coniungi". Distantia enim corporis primi hominis ab anima fuit multiplex, scilicet existentis in differentia esse a posse ad non existens, corporalis ad spirituale, corruptibilis ad incorruptibile. Corpus enim eius fuit corruptibile, corporale, in quo differebat esse a posse; anima autem incorruptibilis, spiritualis, in qua non differebat esse a posse. Quia ergo ad hoc ut divina potentia in unione tam distantium ostenderetur, corpori tantum distanti a sibi unibili congruebat modus huiusmodi eductionis in esse, quia omne corruptibile corporale, in quo differt esse a posse, est ex praeiacenti materia, convenienter formabatur sic, ut formatio talis congrueret manifestationi potentiae eius in tam distantium unione.

Alia ratio est congruentia declarationis divinae sapientiae in convenienti ordine finis et consequentis ad finem ad principia et antecedentis ad principium. Conveniebat enim quod resolutionem corporis in materiam manentem post resolutionem praecederet compositio ex materia existente ante compositionem: nunquam enim est talis resolutio quin sequatur talem compositionem et quam talis non antecedat compositio; congruebat ergo ut sic fieret corpus illud, ut ex ordine praetacto divina sapientia ostenderetur.

Tertia ratio est congruentia ostensionis divinae bonitatis, quae ostenditur in completione universi: perfectioni enim universi congruebat quod corpus illud sic fieret. Quia enim omnis corporalis creatura in homine perficitur et completur, cum omnis forma naturalis ordinetur ad animam rationalem sicut ad dignissimam omnium formarum, et corpus humanum constituatur ex natura omnium corporum ut in quo complentur et quodam modo beatificantur, rectissime dicitur homo finis omnium et ideo fieri debuit post omnia septimo die, sicut dicunt auctoritatesl, scilicet ut ostenderetur esse illorum complementum. Si ergo hanc perfectionem creaturarum in homine exigebat perfectio universi — in homine, inquam, qui ratione dicta post alia conditus est, etiam quantum ad corpus, quod ex natura aliorum corporum fuit constitutum — necessario sequitur ipsum fuisse ex materia praeexistente et hoc congruere ad universi perfectionem. — Item, alia ratione: Hoc enim congruebat ad perfectionem universi quod essent quaedam res corporales simpliciter, quaedam spirituales simpliciter et quaedam corporales quantum ad sui partem et spirituales quantum ad aliam, cuiusmodi est homo. Similiter conveniebat horum productioni in esse quod quaedam fierent ex nihilo, quaedam ex materia praeiacenti, quaedam secundum quamdam sui partem fierent ex nihilo, secundum quamdam sui partem ex materia praeiacenti: talis fuit primus homo.

1. Ad primo ergo obiectum ex illa parte dicendum quod, licet Deus creaverit de nihilo aliqua corpora, utpote materiam primam et caelum primum, ut dicit Beda, licet in genere corporum corpus primi hominis esset nobilissimum, non tamen conveniebat ut educeretur in esse per creationem propter rationes praedictas: unde secus fuit de hoc corpore et de aliis. — Ad illud quod tangitur quod creari debuit ex nihilo ne obnoxius esset homo creaturae: dicendum quod propter hoc quod fuit ex aliqua creatura, non magis erat obnoxius creaturae, sed Deo, cuius erat illa et a quo condita. Unde Augustinus, in libro De Symbolo: "Si aliquid Deus fecit ex aliquo, sicuthominem de limo terrae, non utique fecit ex eo quod ipse non fecerat, quia terram, unde limus erat, ex nihilo fecerat".

II. Ad hoc quod ultimo quaerebatur, scilicet quo vocabulo nominanda est haec eductio, potest dici quod plasmatio. Unde Iob 10, 8: "Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me", Glossa: " "Fecerunt"quantum ad animam, et "plasmaverunt"quantum ad corpus". Unde Damascenus, volens assignare differentiam inter factionem animae et corporis, dicit corpus eductum per plasmationem, animam vero factam per insufflationem, dicens: "Ex visibili et invisibili natura condidit hominem Deus propriis manibus secundum imaginem et similitudinem suam, ex terra corpus plasmans, animam autem rationalem et intelligibilem per familiarem insufflationemdans ei".

PrevBack to TopNext