Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 4, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 4, C. 1

UTRUM CORPUS ADAE ERAT ANIMALE.

Circa primum proceditur sic, et videtur plane quod animale fuit: a. Augustinus, in I libro De Baptismo parvulorum, convincens eos qui dicunt Adam sic creatum esse ut etiam sine peccati merito moreretur, non poena culpae, sed necessitate naturae. Dicit enim: "Quid ergo respondebunt, cum legitur hoc Deum primo hominietiam post peccatum increpando et damnando dixisse: "Terra es et in terram ibis"? Neque enimsecundum animam, sed, quod manifestum est, secundum corpus terra erat et morte eiusdem corporis erat iturus in terram. Quamvis enim secundum corpus terra esset, et corpus, in quo creatus est, animale gestaret, tamen, si non peccasset, in corpusforet spirituale mutanduset in illamincorruptionem, quae fidelibus et sanctis promittitur, sine mortis periculo transiturus". Ecce quod animale erat.

b. Praeterea, Adam, si non peccasset, transisset ab animali corpore in spirituale; ergo animale corpus habebat ante peccatum. Prima patet per Augustinum, in eodem libro: "Si non peccasset Adam, non erat expoliandus corpore, sed supervestiendus immortalitate et incorruptione, "ut absorberetur mortale a vita", id est ab animali in spirituale transiret".

c. Praeterea, si dicatur quod non habuit corpus animale, quia tunc paulatim senesceret et deficeret, quod non competebat illi statui — contra hoc arguit Augustinus, in eodem, dicens: "Si Deus Israelitarum vestimentis et calceamentis praestitit quod per tot annos non sunt obtrita, quid mirum si obedienti homini eiusdempraeceptis potentia praestaretur ut animale hoc et mortale habens corpus, haberet in eo quemdam statum, quo sine defectu esset annosum, tempore quo Dominus vellet a mortalitate ad immortalitatemsine morte media transiturus?" Praeterea, Augustinus, in eodem: "Talem puto habitudinem adhuc in corpore animali atque mortali, etiam illis, qui sine morte hinc translati sunt, fuisse concessam. Neque enim Enoch et Elias per tam longam aetatem senectute marcuerunt nec tamen credo eos iam in illam spiritualem qualitatem corporis commutatos".

d. Praeterea, si non esset corpus illud animale, cur praeciperetur comedere de lignis? "Habebat enim de lignorum fructibus refectionem contra deiectionem et deligno vitae stabilitatem contra vetustatem", ut ibidem dicit Augustinus.

Contra: 1. Corpus illud erat conveniens organum animae; sed anima erat deiformis; ergo, cum animae deiformi corpus mutabile et animale magis opponatur quam congruat, non erat tunc corpus Adae animale. Unde Gregorius Nyssenus, cap. 27, secundum aliam translationem: "In deiformitate animae non fluxibile corpus per mutabilitatem et transmutabile est, sed quod permanet".

2. Praeterea, corpus illud beatum fuit; sed nullum animale beatum; ergo animale non fuit. - Prima patet per Augustinum, De civitate Dei, XIV libro, 10 cap.: "In illo memoriali beatitudinis loco, id est paradiso, quis tandem absolute dici beatus potest, qui timore afficitur vel dolore? Quid autem timere aut doleretpoterant homines illi in tantorum tanta affluentia bonorum, ubi nec mors metuebatur nec ulla corporis mala valetudo, nec aberat quidquam quod bona voluntas adipisceretur nec inerat quod carnem animumve hominis feliciter viventis offenderet?"

3. Item, Augustinus, De civitate Dei: "Summa in carne sanitas erat". Sed summa sanitas illa requirebat mixtionem elementorum in tali pace et harmonia virtutum, quod in illo non fieret passio aliqua quae abiceret a substantia ; ergo non requirebatur aliqua restauratio deperditi per alimentum; ergo non fuit indigens alimento et ita non animale: calor enim digestivus in nobis semper resolvit, et ideo semper oportet fieri restaurationem per alimentum; huiusmodi autem resolutio non fuit in illo, propter quod nec restauratio necessaria; huiusmodi autem deperditio poena est; propter quod non debebat antecedere culpam.

4. Item, esse in huiusmodi egentia sive indigentia videtur attestari statui Culpae: sic enim egere poena est, quam praecedere culpam non convenit.

5. Item, si Adam indiguisset alimento in statu innocentiae et illo usus esset, necessario indiguisset purgatione per egestionem: quod videtur inconveniens, cum huiusmodi purgatio sit poenalis.

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod hoc nomen animal quandoque sumitur generalius, quandoque specialius. Quandoque enim dividitur genus in duo, quorum unum habet nomen proprium, aliud non habet ; illud autem dividentium, quod non habet nomen proprium, retinet nomen generis, sicut patet cum dicimus animal dividi in rationale et irrationale: animal rationale habet nomen proprium, quia huius speciei homo ; irrationale vero non, et ideo irrationalia nomine generis nominantur et dicuntur animalia. Cum ergo animal dupliciter dicatur, uno modo est nomen generis communis ad rationalia et irrationalia, alio vero modo est nomen brutorum. Similiter animale derivatum ab eo quod est animal, dicitur dupliciter. Nam, si derivetur ab animali quod est genus ad hominem et bruta, tunc convenit homini secundum omnem statum, sive innocentiae sive culpae sive gratiae sive gloriae; si vero derivetur ab animali quod est nomen brutorum, tunc dicitur homo animalis, id est similis brutis, sed hoc dupliciter, quia vel similis brutis secundum corpus vel secundum animam. Si primo modo, sic dicimur animales nunc et Adam similiter tunc in paradiso, quia cibis indigemus ut bruta et cibis indigebat Adam secundum corpus. Unde Augustinus, XIV De civitate Dei, cap. 26: "Cibus erat ne esuriret, potus ne sitiret, lignum vitae ne illum senectus dissolveret". Si vero animalis dicatur homo secundum animam, scilicet similis bruto, hoc dicitur adhuc dupliciter, secundum Augustinum, in libro 83 Quaestionum: dicitur enim homo animalis Vel vita vel animi sensu. Vita animalis dicitur, quando "fertur dissoluta lascivia animae suae, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse se Deo regendum non subicit", et sic animalis idem est quod carnalis. Animi vero sensu dicitur animalis, qui de Deo iuxta corporum phantasiam vel Legis litteram vel rationem philosophicam iudicat, et de tali dicitur illud I Cor. 2, 14: "Animalis homo" etc. Iis duobus modis ultimis non erat Adam animalis in paradiso nec de iis modis est quaestio, quia hic intendimus de animalitate quantum ad corpus secundum quod dicitur animale, id est egens alimoniis, et sic intendit Augustinus et alii loquentes de materia ista. Concedimus ergo quod corpus Adae erat animale, id est indigens alimoniis, sicut determinat Magister, II Sententiarum, 19 dist., cap. 1: Solent plura quaeri etc. Dicit enim ibi: "In primo statu fuit corpus hominis animale, id est egens alimoniis ciborum". Et ad hoc ostendendum introducit illud I Cor. 15, 45: "Factus est primus homo Adam in animam viventem", id est in animam corpus sensiticantem, quod adhuc erat animale, quod egebat cibis, ut per animam viveret.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum contra hoc dicendum quod anima nondum erat in plena et perfecta deiformitate, quam erat habitura in acceptione propriae stolae. Unde illam deiformitatem non impediebat animalitas corporis propter eius omnimodam puritatem — nihil enim impnritatis sive corruptionis erat tunc in corpore illo — et obedientiam animae. Quod autem dicit Gregorius Nyssenus: "In deitormitate" etc., intelligitur de homine quantum ad conditionem intelligibilem, non quantum ad temporalem. Conditionem autem intelligibilem hominis appellat illam quae est quaedam notio existens ab aeterno in mente divina, et illi conditioni non competit corpus fluxibile vel animale. Unde, in penultimo capitulo De imagine, hanc duplicem hominis conditionem distinguit, scilicet intelligibilem et temporalem. De intelligibili dicit: "In praescientia divinae virtutis omnem plenitudinemhumanae conditionis subsistere confitemur, contestificante nobis Propheta, qui dicit Deum nosse omnia antequam fiant". Et consequenter loquitur de temporali.

2. Ad aliud dicunt quidam quod animale potest dicere differentiam vel passionem. Si primo modo, bene compatiuntur se animale et brutum; secundo modo non, et hoc ultimo modo opponitur. Alio modo potest dici quod status innocentiae dicitur beatitudo sive status beatitudinis propter abundantiam bonorum et absentiam malorum, ut innuit Augustinus, XIV De civitate Dei, cap. 10, qui post multam bonorum enumerationem quae in statu isto affluebant, subiungit: "Quam igitur felices erant et nullis agitabantur perturbationibus animorum, nullis corporum laedebantur incommodis! Atque ista permanente felicitate, donec per illam benedictionem, qua dictum est: "Crescite et multiplicamini", praedestinatorum sanctorum numerus compleretur, alia maior daretur, quae beatissimis angelis data est". Huic ergo felicitati sive beatitudini non est contraria animalitas de qua hic intendit, licet sit contraria illi quae est patriae.

3. Ad aliud dicunt quidam quod in corpore illo erat calor naturalis resolvens et disperdens carnem secundum materiam, non tamen omnino sicut in nobis, sed moderamine maiore, ad cuius restaurationem necessarium fuit illi alimentum. — Videtur autem aliter dicendum, quia si aliqua qualitas ita fuisset praedominans in corpore illo, quae posset inducere passionem quae abiceret a subiecto, in illo corpore fuisset principium dissolutionis illius, et ita non esset conveniens materiale sive perfectibile anima rationali, dum erat omnino subiecta et obediens Deo, ut supra tactum est. Praeterea, si corpus illud fuisset passibile modo praedicto a calore intrinseco vel aliqua alia qualitate, quae non erat ibi in ultimitate suae virtutis, sed in proportione et harmonia convenienti optimae complexioni, tunc multo fortius passibile fuisset a calore vel aliqua alia qualitate extrinseca, quae non erat in tali harmonia sive proportione respectu qualitatum quae erant corporis illius. — Si autem diceretur quod nulla res sive qualitas extrinseca agere poterat in illo propter continentiam animae, cui omnia huiusmodi erant subiecta in statu illo, multo fortius videtur quod illa quae erant de esse illius corporis et in harmonia convenienti, debebant moderari ipsius animae continentia, ita quod nullam inducere possent passionem, quae abiceret a substantia ipsius corporis, cuius anima illa erat perfectio et actus. Videtur ergo aliter dicendum, scilicet quod corpus illud fuit defectibile, non quia haberet in se qualitates activas et passivas, ex quarum actione et passione fieret aliqua deperditio substantiae ipsius corporis, sed ratione qua erat creatura, cuius appetitui non fuit omnino satisfactum per formam propriam. Unde videtur dicendum quod fuit defectibile, non propter actionem et passionem qualitatum interiorum nec propter huiusmodi defectibilitatem erat illi alimentum necessarium, sed magis quia ex hoc quod erat creatura talis, possibilis erat deficere in se. Unde sicut est de spiritibus, scilicet angelo et anima rationali, quod deficerent ex hoc quod creaturae sunt, nisi virtute Conditoris sui influente sustentarentur in esse, nec tamen in eis est aliqua actio sive aliquod agens corrumpens vel detrahens a substantia eorum: sic corpus illud fuit defectibile et defecisset, etiam si permansisset primus homo in innocentia in qua conditus fuit, nisi sustentatum esset virtute cibi concessi, non propter aliquam violentiam illi illatam a virtute aliqua intrinseca, sed quia de se non habebat unde stare posset in esse perpetuo, ratione qua erat creatura talis, sicut ignis quandoque deficit per violentiam illatam ab agente contrario, quandoque in se sive ex se ipso Virtutes autem activae et passivae erant in ipso in quadam harmonia et pace, neque per se neque per adiutorium alicuius virtutis extrinsecae se mutuo infestantes neque de substantia corporis illius abicientes, sed potius ipsum in esse salvantes per conversionem alimenti sive cibi sumpti ad restaurationem deperditionis ortae vel oriundae ex ipsa natura vel substantia deficiente in se.

4. Ad aliud dicendum quod est indigentia necessitatis naturalis et est indigentia passionis secundum sensum. A prima est defectus, a secunda est sensus defectus. Prima non ponit poenam, sed manifestat naturam; secunda vero ponit; a prima est deficere, a secunda sentire defectum. Adam vero, si defecisset sine culpa sua, non sensisset aliquam passionem; unde appetitus naturalis infuit illi cum indigentia necessitatis naturalis, non autem appetitus vel indigentia passionis secundum sensum. Indigentia ergo illa non attestabatur statui culpae, sed defectui naturae, defectui dico respectu perfectionis ultimae, quae erit in participatione gloriae.

5. Ad aliud potest dici, sine praeiudicio, quod in statu illo bene poterat esse purgatio sive separatio impuri per egestionem; nec esset huiusmodi egestio poena aliqua, quia nullus fuisset consecutus foetor sive immunditia vel turpitudo, sicut modo quando teruntur fructus vel calcantur uvae et eliquatur illud quod est puritatis et subtilitatis maioris a substantia grossiore. Nec aestimandum est fructus paradisi, qui erant parentibus primis dati in cibum, fuisse similes fructibus quibus vescimur, qui nascuntur ex terra maledicta, in grossitie vel sapore vel etiam virtute, sed erant multo maioris subtilitatis, saporis et virtutis. — Vel potest dici, sicut forte ponebant quidam, purgationem illam fieri per evaporationes et exhalationes. Vel, ut ponunt quidam, totus ille cibus aptus fuit ad conversionem propter sui puritatem et virtutem.

PrevBack to TopNext