Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 4, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 4, C. 2

UTRUM MAGIS CONVENIEBAT CORPUS ADAE ESSE SPIRITUALE QUAM ANIMALE.

Secundo quaeritur si conveniebat corpus primi hominis magis esse spirituale quam animale.

Quod sic, videtur: 1. Quia conveniebat ut nobilissimae formae sive perfectioni nobilissimum in genere suo aptaretur materia sive perfectibile; anima autem est forma nobilissima, corpus autem spirituale nobilissimum est in genere corporum; ergo etc.

2. Item, optimo et nobilissimo Artifici, scilicet Deo, convenit cum forma nobilissima nobilissimam in genere suo coaptare materiam; et ita ut prius.

3. Item, inter creaturas spirituales, quae sunt ad imaginem Dei, sunt nobilissimae, ut angelus et anima; a simili videtur quod inter corporales, quae sunt ad imaginem Dei, deberet esse nobilissima; sed inter omnes creaturas corporales corpus primi hominis maxime gerit imaginem Dei; ergo debuit esse de genere corporum nobilissimorum.

4. Item, perfectio universi hoc videtur requirere, quae semper requirit in singulis rerum generibus differentiam et distinctionem: verbi gratia, in spiritibus aliquis est unitus corpori, aliquis separatus; unitorum aliquis est separabilis, ut spiritus rationalis, aliquis inseparabilis, ut spiritus qui est perfectio brutorum. Similiter videtur quod ex parte corporum unitorum debeat esse aliquod animale unitum et aliquod spirituale. Unde I Cor. 15, 44: "Si est corpus animale, est et spirituale", Glossa: "Cum dicit corpusi, frustra additur animalenisi sit aliud spirituale, ad cuius discrepantiamdicitur animale" ; tale non posset esse nisi corpus unitum animae rationali; ergo etc.

5. Item, animae quae perficiunt corpora, quaedam sunt spirituales, ut anima rationalis, quae separabilis est a corpore et spiritus dicitur; ut enim dicitur, in libro De anima et spiritui, "anima et spiritus idem sunt in homine, quamvis aliudnotet anima et aliud spiritus: spiritus namque ad substantiam dicitur, anima ad vivificationem". Quaedam quodam modo sunt animales, ut animae in brutis, quae neque secundum substantiam neque secundum esse possunt esse nisi in animalibus. A simili videtur quod debeat esse ex parte corporum perfectibilium, scilicet quod quaedam sint animalia, quaedam spiritualia, et ita idem quod prius.

6. Item, formae immortali et perpetuae convenit habere materiam sive perfectibile huiusmodi, et secundum hunc modum producere res in esse convenit optimo Artifici, cuius est omnia optime facere, ut vult Dionysius ; ergo animae rationali convenit habere corpus, ab ea perfectibile, immortale; sed non potest esse immortale nisi sit spirituale; ergo etc.

7. Item, constat quod Adam habiturus est corpus spirituale post resurrectionem, quando homines "erunt sicut angeli Dei", Matth. 22, 30 et sicut habetur I Cor. 15, 44, ubi dicitur: "Surget corpus spirituale" ; sed si Adam habuit corpus animale, et constat quod resurget spirituale, ergo quod fuit factum a sapientissimo Artifice, minus sapienter factum est, cum primo factum est destruendum et post permanendum, I Cor. 6, 13: "Deus autem hanc et has destruet", Glossa: "Id estventrem et escas; quod erit, cum "corruptibile hoc induet incorruptionem"" ; et ibi loquitur de necessariis naturae, sicut dicit Glossa. Ex quo patet quod Deus destruet corpus animale. Quod videtur inconveniens: si quis enim vellet construere domum, convenientius faceret si statim taceret eam bonam et pulcram quam si primo taceret vilem et turpem destruendam, et post ex eadem faceret bonam et pulcram permanendam.

Contra: a. Primus homo conditus erat ut esset principium humani generis, I Cor. 15, 45: "Factus est primus Adam in animamviventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem". Ibi Glossa Augustini: "Attende quare Christus dicitur "Adam"et "novissimus". "Adam"dicitur, quia de eadem materia est; "novissimus", quia post eum non succedit alius qui sit caput vel auctor humani generis sicut illi duo fuerunt. Totum enim genus humanum quodam modo sunt illi duo homines, scilicet primus Adam et secundus, quia ex illo sunt nati, ex isto renati, et ideo uterque dicitur pater humani generis". Non autem posset esse principium humani generis nisi corpus haberet animale: corpus enim spirituale non potest esse principium propagationis per generationem; ergo conveniens fuit ut haberet corpus animale, non spirituale, ne auctor naturae aliquid egisset frustra.

b. Item, in rerum conditione, ut vult Augustinus, non utitur Deus rebus ad miraculum suae potentiae, sed omnia producit secundum exigentiam suae naturae; sed anima rationalis praesupponit vegetabilem et sensibilem; ergo secundum conditionem competentem naturae debuit uniri corpori habili ad actus istarum potentiarum, scilicet vegetabilis et sensibilis; sed tale est animale; ergo etc.

c. Item, anima rationalis ex sua prima unione cum corpore facit animatum et animal; sed in hoc communicabat homo cum brutis; quae autem communicant in forma, debent communicare in dispositione ex parte materiae; sed si corpus hominis esset spirituale, non communicaret in aliqua dispositione huiusmodi nec etiam cum ipsis brutis; ergo quantum est de primaria conditione, naturale videtur animae rationali habere corpus animale.

[Solutio]: Quod concedimus, dicentes quod illud multipliciter congruebat ad manifestandam sapientiam Conditoris, quae ex hoc manifestatur ex ordine multiplici. Primo, propter ordinem producendi ab imperfecto ad perfectum: secundum enim ordinem rectum imperfectum praecedit perfectum, et "prius est quod est animale, deinde quod est spirituale", I Cor. 15, 46. — Secundo, propter ordinem meriti ad praemium: cum enim homo prius debebat poni in statu meriti quam praemii, debuit tale corpus eius fieri quod esset aptius et efficacius ad merendum; sed corpus animale maxime competit statui merendi, spirituale statui praemii, et ideo "prius animale, deinde spirituale". — Tertio, propter ordinem lapsus ad resurrectionem: quia enim habuit liberum arbitrium potens labi et resurgere, debuit habere corpus quod posset etiam labi in mortem et postea, anima facta invertibili, ipsum per resurrectionem omnino fieret immortale; et ideo "prius animale, deinde spirituale". — Quarto, propter ordinem qui attenditur in comparatione unius creaturae ad alteram: ut sicut homo in terris tactus fuerat ut servaretur perfectus ordo ex comparatione hominum ad angelos, qui facti sunt in caelis, sic et decebat ut primo haberet corpus competens habitationi terrestri magis quam caelesti; sed corpus competens terrestri habitationi est animale, sicut caelesti spirituale, et ideo "prius animale, deinde spirituale". — Quinto, propter ordinem principii ad principiata in propagatione generis humani: propter hoc enim conditum fuit corpus Adae ut ab eo propagaretur genus humanum secundum corpus, quod fieri non posset nisi esset animale. Propter istum ergo multiplicem ordinem in prima conditione, scilicet propter ordinem imperfecti ad perfectum, meriti ad praemium, lapsus ad resurrectionem, unius spiritus rationalis ad alterum sive hominis ad angelum, principii ad principiatum in genere hominum, decebat? animae rationali dari corpus animale.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum contra hoc dicendum quod est considerare animam rationalem diversimode, habito respectu ad diversos status, scilicet imperfectionis et perfectionis: primus est status viae, secundus patriae; similiter et corpus humanum. Convenit ergo ut animae existenti in statu suae perfectionis et nobilitatis aptetur corpus nobilissimum in genere suo, scilicet spirituale. Unde tres sunt status hominis, scilicet innocentiae, lapsus et gloriae, in quibus corpus et anima primi hominis quamdam paritatem in nobilitate et ignobilitate communicabant. Sicut enim anima in primo statu, scilicet ante lapsum, sortita fuit esse nobile, in quo vivebat vita naturae integrae, roborata et sustentata vita gratiae, qua erat in potentia et habilitate ad esse eius finale et ultimatum nobilitate, similiter corpus in illo statu erat in integritate naturae optimae in genere suo et, mediantibus fructibus sibi datis ad sustentamentum, poterat perpetuari in esse illo quoadusque perductum esset ad esse corporis nobilissimum. Unde sicut anima in vita naturae alebatur et sustentabatur gratia quasi alimento Spirituali in progressu ad suum esse optimum, sic corpus alimento corporali, scilicet fructibus paradisi. Praeterea, sicut in statu culpae anima sortita est esse ignobile per lapsum in, culpam, duplex malum incurrens, scilicet corruptionis et mortis spiritualis, unde indigna efficiebatur bono ad quod condita erat, similiter corpus sortitum est esse ignobile, duplex malum incurrens, scilicet corruptionis et necessitatis moriendi, et indignum efficiebatur bono ad quod conditum erat. Praeterea, sicut anima poenitendo recuperavit aptitudinem et dignitatem recuperandi suum optimum quod amiserat per culpam, quo habito sortitur esse nobilissimum, similiter omnino erit de corpore. Unde secundum congruitatem divinae dispositionis corpus existens in suo esse nobilissimo non est aptandum animae antequam sit in suo esse nobilissimo. Unde ante statum gloriae non convenit corpus primi hominis nec alterius esse spirituale.

2. Ad aliud dicendum quod optimo Artifici convenit etc., salvato rerum ordine secundum divinam statuto providentiam. Quod autem ordo rerum a divina providentia statutus exigat quod in via sit corpus animale perfectibile anima rationali, ex dictis patet.

3. Ad aliud dicendum quod primus homo, quantum ad corpus, Dei imago esse non posset nisi corpus eius esset animale, quia aliter non posset esse principium omnium hominum per viam propagationis; propter quod dicitur esse ad imaginem Dei, II libro Sententiarum, dist. 17, ubi dicitur: "Per hoc imago Dei in homine apparuit, quia sicut Deus omnibus rebus extitit principium creationis, ita homo omnibus hominibus principium generationis". Unde ratio illa magis est ad oppositum quam ad propositum.

4. Ad aliud dicendum quod bene requirit hoc completio universi, sed non in quocumque statu, immo magis contrarium, sed hoc requirit habito respectu ad statum perfectae completionis, hoc est quando ea, quae sunt de completione universi simpliciter, erunt in suo ultimo, ut quando "Deus erit omnia in omnibus", I Cor. 15, 28.

5. Ad aliud dicendum quod, si anima rationalis perficiens corpus sit spiritualis, non tamen est in plenitudine spiritualitatis antequam sit perfecte unita cum Summo Spiritu. Unde Glossa Augustini super illud I Cor. 15, 45: "Factus est primus homo in animam viventem": "Anima in corpore spirituali, quia perfecte adhaeret Deo, sic vivificat ut spirituale corpus efficiat". Quando autem perfecte adhaeret, habetur in Glossa super illud I Cor. 6, 17: "Qui adhaeret Deo" etc., ubi dicitur: "Unus spiritus est cum Spiritu Dei, cum quo est unus spiritus, non substantiae identitate — diversae enim substantiae sunt spiritus hominis et Spiritus Dei — sed quia accedit iste spiritus ad participationem naturae, veritatis et beatitudinis illius. Unus ergo spiritus est cum Spiritu Dei, cum eisic adhaeret ut sit particeps beatitudinis eius; quod plene erit, cum satiabitur desiderium eius in bonis immutabilibus, scilicet in ipsa Trinitate, Domino suo, cuius imago est". Unde quando erit anima in illa spiritualitate, competit ei habere corpus spirituale et non ante.

6. Ad aliud dicendum quod, quando anima erit immortalis quantum ad esse sive vitam gratiae, ut quando erit beata, tunc conveniet illi habere perfectibile immortale et corpus spirituale. Sicut enim dictum est, dum modo liberum arbitrium animae est potens labi et resurgere, congruit illi habere corpus quod potest labi in mortem; sed anima facta invertibili et corpus ipsum convenit fieri immortale per resurrectionem. Si enim anima posset labi in mortem, et corpus, perfectibile ab illa, esset immortale et spirituale, accideret multiplex inconveniens, scilicet pertectibile ab ipsa anima perfectissimum esse secundum quod possibile est, perfectione sua existente imperfecta; praeterea, aliud inconveniens, scilicet animam non posse resurgere post lapsum, sicut nec angelum. Ut enim dicitur Gen. 6, 3: "Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est" ; sed tunc non esset caro in homine, id est pronitas carnalis infirmitatis, et propter hoc permaneret spiritus indignationis Dei in homine, si peccaret.

7. Ad aliud dicendum quod, etsi "corpus animale surget spirituale", non propter hoc destruetur opus Artificis optimi, sed perficietur. — Si obiciatur quod destruitur quando redigitur in pulverem: dicendum quod non omnino destruitur, quia remanet quaedam ordinatio in pulveribus ad animam et ex hac ordinatione possibilitas ad necessitatem non moriendi sive non corrumpendi. Hoc alias explanabitur. Habuit ergo corpus illud ex conditione sua possibilitatem et ordinationem ad necessitatem non moriendi; quae quidem ordinatio attestatur aptitudini relictae in pulveribus ad suam perfectionem, id est ad animam; hanc autem aptitudinem sive possibilitatem reducet Dominus ad esse in corporum resurrectione. Praeterea, in nullo praeiudicatur Artifici sapientissimo, scilicet secundum tempora diversa et exigentiam mutationis rerum, quod factum est uno tempore, in alio mutetur vel pro parte destruatur. Unde Esther, ultimo, 9: "Nec putare debetis, si diversa iubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicae poscit utilitas, ferre sententiam".

PrevBack to TopNext