Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 1

UTRUM CORPUS ADAE FUERIT CONDITUM SIMUL CUM ALIIS CREATURIS.

Quaeritur ergo I. utrum conditum fuit corpus Adae eo tempore quo aliae creaturae, prout videtur 1. ex illo verbo Eccli. 18, 1: "Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul". Hanc autem quaestionem proponit Augustinus, VI Super Genesim ad litteram.

2. Item, dicitur in libro Fontis vitae, scilicet in principio, quod virtus, per quam omnia facta sunt, est voluntas Dei ad inveniens omnia ; et ibidem dicitur quod sicut resultat imago in speculo ex sola oppositione rei, sic ex sola conversione ad res omnia perduxit in esse; sed non potest esse in Deo nisi una conversio, quia, ut scribitur in Epistola Iac. 1, 17; "Apud illum non est transmutatio;" ergo etc.

3. Item, Augustinus, XI De confessionibus: "Verbo tibi coaeterno simul dicis omnia quae dicis, et fit quidquid dicis ut fiat, nec aliter quam dicendo facis".

4. Item, in Psalmo: "Semel locutus estDeus", et ita idem quod prius. Ecce quod simul dicit, omnia; ergo ut prius.

II. Et hic potest incidenter quaeri quo modo est hoc verum quod "Deus creavit" multa "simul" vel "omnia", ut dicunt auctoritates praedictae.

Quia huius contrarium videtur sic: 1. Ad hoc quod aliquid creetur sive producatur in esse ex nihilo, requiritur infinita potentia; nec hoc intelligendum est quod existens infinitae potentiae possit in huiusmodi effectum finita potentia, quia et tunc existens finitae potentiae, sed requiritur virtus infinita ad huiusmodi productionem; sed virtute infinita non potest esse virtus maior; igitur Deus non potest esse maioris virtutis quam infinitae; ergo tota virtus divina requiritur in creatione unius rei; igitur in eodem instanti non potest plura creare.

Contra: a. Ut habetur Gen. 2, 7, post opera sex dierum fecit "Deus hominem de limo terrae".

b. Item, hoc idem habetur a Magistro, II Sententiarum, et aliis expositoribus Scripturae, scilicet quod omnibus creatis et dispositis, novissime factus est homo.

[Solutio]: 1. Ad hoc dicendum quod in duobus locis Scripturae fit mentio de conditione corporis Adae, scilicet Gen. 1, 27, ibi: "Masculum et feminam creavit eos", scilicet inter opera sex dierum, et Gen. 2, 7, ibi: "Formavit Deus hominem de limo terrae" ; et illa formatio, secundum Augustinum, non numeratur in operibus sex dierum, sed potius inter opera illa de quibus dicitur Ioan. 5, 17: "Pater meus usque modo operatur et ego operor". Prima conditio fuit in causis suis primordialibus, in quibus seminaliter fiebat; secunda conditio fuit in esse actu et completo. Unde Augustinus, Super Genesim ad litteram, VI: "Fecit Deus Adae adiutoriumsimile de costa lateris eius; hoc autem factum est, cum easdem bestias agri et volatilia caeli adhuc de terra finxisset et ad illum adduxisset". Adhuc: "Quo modo sexto die iactum, hoc potest intelligi, quandoquidem ilio dieterra produxit animam vivamsecundum verbum Dei, volatilia vero quinto die produxeruntaquaesimiliter secundum verbum Dei? Non itaque hic diceretur: "Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri et omnia volatilia caeli", nisi quia iam terra produxerat omnes bestias agri sexto dieet aqua omnia volatilia caeli quinto die. Aliter ergo tunc, id est potentialiter atque causaliter, sicut illi operi competebat quocreavit omnia simul, a quibus in die septimo requievit; aliter autem nunc, sicut ea videmus quae per temporalia spatia creat, sicut "usque nunc operatur". Ac per hoc iam per istos notissimos lucis corporalis dies, quicircuitu solis fiunt, Eva facta est de latere viri sui. Tunc enim "Deus adhuc finxit de terra bestias et volatilia", in quibus cum "adiutorium simile"ipsi Adaenon esset inventum, illa formata est. In talibus ergo diebus etiam ipsum "de limo finxitDeus". Neque enim dicendum est masculum quidem sexto die factum, feminam vero posterioribus diebus, cum ipso sexto die apertissimedictum sit: "Masculum et feminam fecit eos et benedixit eos", et cetera quae de ambobus et ad ambos dicuntur. Aliter autem tunc ambo et nunc aliter ambo: tunc scilicet secundum potentiam per verbum Dei, tamquam seminaliter mundo inditam, cum "creavit omnia simul a quibus in die septimo requievit", ex quibus omnia suis quaequetemporibus iam per saeculorum ordinem fierent; nunc autem secundum operationem praebendam temporibus, qua "usque nunc operatur"".

Sed contra hoc obicitur, quia Gen. 1, 29, dicto de conditione hominis, subditur: "Dixitque Deus: ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen" etc.; sed constat quod Dominus non locutus est rebus existentibus in causis suis et potentialiter, sed potius habentibus esse in actu. Et haec est obiectio Augustini. — Et respondet Augustinus quod Dominus loquebatur existentibus in potentia et non in esse actuali, eo modo quo Christus quandoque loquens praesentibus simul loquebatur et futuris. Unde dicitur, Super Genesim ad litteram, VI: "Quo modo loquebatur, inquit, eis qui nondum audiebant nec intelligebant, quia nec erant qui verba perciperent? Possem respondere, sic illos allocutum Deum quemadmodum Christus nos nondum natos, etiam longe post futuros, nec tantum nos, sed etiam eos omnes qui futuri sunt post nos. Omnibus enim dicebat, quos suos futuros videbat: "Ecce ego vobiscum sum usque adconsummationem saeculi", sicut Deo notus erat Propheta, cui dixit: "Priusquam te formarem in utero, novi te"". Haec autem locutio nihil aliud erat quam insertio causarum sive conditio rerum futurarum. Unde Augustinus, eodem: "Cum vero Deus dicebat: "Ecce dedi vobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum fructiferum, quod habet in se fructum seminis seminalis, quod erit vobis adescam", ipse sermo eius ante omnem aëris sonum, ante omnemcarnis et nubis vocem, in illa eius summa sapientia, per quam facta sunt omnia, non quasi humanis auribus instrepebat, sed rebus factis rerum faciendarum causas inserebat etomnipotentipotentia futura faciebat, hominemque suo tempore formandum in temporumtamquam semine vel tamquam radice condebat". Iis visis, patet quo modo responderi potest ad quaestionem propositam.

[Ad obiecta]: 1. Ad hoc ergo quod obicitur quod creavit omnia simul, et ita hominem: dicendum quod hoc verum est eo modo quo dictum est, scilicet causaliter et seminaliter in ipsis mundi elementis, non eo modo quo res suis propriis temporibus producuntur in esse completum. Quod insinuat Augustinus, distinguendo modos essendi, VI Super Genesim ad litteram, dicens sic: "In illa prima conditione mundi, cum Deus omnia simul creavit, homo factus est, qui esset futurus, ratio creandi hominis, non actio creati. Sed haec aliter in Verbo Dei, ubi ista non facta, sed aeterna sunt; aliter in elementis mundi, ubi "omnia simul"facta futura sunt; aliter in rebus, quae secundum causas simul creatas, non iam simul, sed suo quaequetempore creantur, in quibus Adam iam formatus ex limo et Dei flatu animatus".

2. Ad aliud dicendum quod illa conversio, de qua loquitur liber Fontis vitae, non dicit aliquam innovationem sive mutationem circa Conditorem rerum, sed dispositionem aeternam de illis producendis in esse in tempore suae productionis.

3. Ad aliud dici potest quod est dicere res in suo esse completo: et sic non dicit Deus Pater res simul nec sic intelligit Augustinus omnia simul dici; et est dicere res in sua arte: et hoc modo dicit Deus Pater res simul, scilicet in Verbo suo, quod est ars omnipotentiae illius. — Sed videtur ex hoc quod tangit in fine auctoritatis, scilicet "non aliter quam dicendo facis", quod res non sint aliter quam in Verbo suo vel in arte. Respondeo: Per hoc notatur quod sine omni innovatione orta circa illum suae dispositioni obedit fluxus rerum in esse; unde dispositio sua in arte, quantum ex parte ipsius est, est productio rerum in esse.

4. Ad aliud quod sequitur, patet responsio ex Glossa ibidem, scilicet: "Semel locutus est Deus", Glossa: "Inter homines multis modisloquitur Deus, apud se semel, quia unicum Verbum genuit, per quod "omnia facta sunt"et in quo simul omnia disposita sunt". Unde semel loqui, ut vult Glossa, "est Verbum aeternaliter gignere, in quo omnia disposuit".

II. 1. Ad illud quod quaeritur quo modo potest Deus simul multa creare, cum ad unius rei creationem requiratur infinita potentia etc.: dicendum quod sicut prima bonitas summa dicitur, quia sine sui diminutione diffunditur et diffundi potest in infinitum, sic et virtus summa, quia sine sui diminutione influit; unde eius potentia, quantumcumque influat, nunquam in aliquo diminuitur; propter quod infinita simul creare potest. Non autem intelligendum est, cum dicitur quod divina virtus influit in creaturas creando illas vel operando in illis, quod dividatur virtus eius et sic impartiatur illis, immo quia ad nutum suae voluntatis omnipotentissimae sine diminutione suae virtutis fiant vel creentur. Unde in ipso nihil accidit innovationis, sed quidquid innovationis ibi est, accidit circa creaturas. Augustinus, Ad Marcellinum: "Nihil corrigi posse asserunt, nisi quod ante non recte factum probaretur. Quibus respondere copiose si velim, tempus me citius deseret quam exempla, quibus rerum ipsa natura et opera humana certa ratione pro temporum opportunitate mutentur, nec tamen eadem ratio sit mutabilis, qua ista mutantur. Nonnehiemi aestas addito calore sensimsuccedit? Quotiens variantur aetates! Adolescentiae pueritia non reditura cedit, iuventus adolescentiae non mansurasuccedit. Haec omnia mutantur, nec mutatur divinae providentiae ratio, qua fit ut ista mutentur. Non autem, opinor, cum agricola aestate aliud iusserit quam iusserathieme, ratio mutatur agriculturae. Et cum mane surgit qui nocte quiescebat, vitae consilium non mutavit. Aliud magister adolescenti quam puero solebat, imposuit. Non itaque verum est quod dicitur, semel recte factum nullatenus esse mutandum. Mutata quippe temporiscausa, quod recte ante factum fuerat, ita mutari plerumque vera ratio flagitat, ut, cum ipsi dicant recte non fieri simutetur, e contra veritas clamet recte non fieri nisi mutetur: quia utrumque tunc erit rectum, si erit pro temporum diversitate diversum".

PrevBack to TopNext