Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 2
UTRUM CORPUS ADAE CONDITUM FUIT ANTE ALIA VEL POST.
Secundo quaeritur de ordine temporis conditionis corporis Adae ad-tempus conditionis aliorum. Et quaeritur utrum conditum fuit ante alia vel post.
Et videtur ex dictis quod post: a. Quia, ut habetur Gen. 2, 7, post opera sex dierum fecit "Deus hominem de limo terrae".
c. Item, idem habetur a Magistro, II Sententiarum, 15 dist., cap. Omnibus creatis atque dispositis: "Novissime factus est homo tamquam dominus et possessor, qui et omnibus praeferendus erat".
Sed videtur quod contrario modo fieri debuit, sic: 1. In emanatione personarum a Patre prius natura est emanatio personae quae est imago Patris quam illius quae non est imago, et hoc secundum ordinem convenientissimum ; a simili videtur quod in emanatione sive creatione personarum creatarum a Deo debent primo produci in esse sive causari illae quae sunt ad imaginem creantis sive imago; et si hoc, homo debebat cum primis creaturis creari; ergo et corpus.
2. Item, corpus primi hominis inter omnia corpora singulari ratione fuit imago Dei vel homo secundum illud; unde, ratione qua supra, debebat inter prima creata creari.
3. Item, ut dicit Beda, quatuor fuerunt simul in principio creata, scilicet angelica natura, caelum empyreum, prima materia et tempus. In genere autem corporum duo sunt nobilissima: humanum, et maxime primi hominis, et caelum empyreum; et si inter haec est differentia nobilitatis, nobilius fuit corpus primi hominis simpliciter — ut illud quod erat forma nobiliori perfectibile et ordinatum ad finem nobiliorem et magis deiforme, ut secundum quod homo erat ad imaginem Dei — quam caelum primum; ergo videtur quod ratione suae nobilitatis debuit creari inter primo creata, sicut caelum empyreum.
5. Item, homo et angelus habent paritatem in natura, licet habeant disparitatem in officio; si ergo paritas est sufficiens ratio quare paria debeant pariter, id est simul, creari, ergo etc.; sed homo non potest creari nisi corpus eius creetur; ergo, cum angelus sit de primo creatis, et corpus humanum debet esse similiter vel quare non?
6. Item, Hugo: "In tantum rationalis creaturae conditio ceteris omnibus, quae propter ipsam facta sunt, excellentior esse probatur, quod omnium causa ipsa est". Ex hoc verbo videtur quod et propter hominis excellentiam et propter eius causalitatem sive dignitatem prius aliis creari debeat.
7. Item, caelum et terra, in quibus omnia alia intelliguntur, primo creabantur, unde Gen. 1, 1: "In principio creavit Deus caelum et terram" ; per "caelum" autem materia omnium spiritualium intelligitur sive creatura spiritualis; per terram corporalium, sicut ex Glossa patet et Hugone: "Per "caelum"et "terram"materia omnium caelestium terrestriumque hoc loco significari puto". Sed similiter homo est quodam modo omnis creatura, ut dicit Gregorius, super illud Marci ultimo, 15: "Ite, praedicate Evangelium omni creaturae". Ergo homo debuit creari inter creaturas primo conditas eadem ratione.
8. Item, aut observatur in conditione rerum ordo naturalis aut artificialis. Non naturalis: non enim praecedunt bruta animalia hominem natura, sed potius homo illa, cum sit causa eorum. Nec artificialis, qui attenditur in ordine dignitatis, ut quando praeordinatur quod est maioris dignitatis. Et sic neutro ordine videtur hominem sive corpus humanum post alia debere creari.
Respondeo: Corpus primi hominis conditum fuit post alias creaturas, et hoc propter multiplicem rationem. Una est, ut hominis dignitas ostenderetur, qui erat aliis creaturis dominaturus. Unde Hugo: "Prius siquidem opifex Deus mundum fecit acdeinde hominem possessorem et dominum mundi, ut ceteris omnibus iure conditionis dominaretur homo". Nota quod dicit "iure conditionis". Hanc autem rationem declarat Gregorius Nyssenus tali exemplo: "Prius convenit illud esse, cui debetprinceps aliquis principari, quam ipsum principem". Unde, determinato de conditione mundi sensibilis, dicit: "Nondummagna haec et pretiosa res, homo, mundi dominus, aderat; nec enim decuerat prius existere principem quam illa quorum gereret principatum. Sed ubi cuncta ei subicienda parata sunt, iam consequens erat apparere rectorem. Quia igitur veluti quoddam regni domicilium futuro regi Creator universitatis effecerat, idautem erat terra, insulae, maria, et super hoc caelum in modum carinae curvatum, divitias vero reposuerat regni multiplices, divitias autem dico totam creaturam, quidquid est in herbis et plantis etarboribus, quidquid in spiritalibus et sensibilibus et animatis. Quod si metalla quoque convenit iis annumerari divitiis, quae propter colorumpulcritudinem pretiosa humanis oculis visa sunt, ut auri et argenti et lapidum eorum quos homines amant, horum omnium copiam velut quibusdam regalibus thesauris terrae sinibusoccultis, in hunc mundum hominem protinus introduxit: proptereain hunc mundum post creaturam novissimus introductus est homo, non ut vilissimus in extrema parte proiectus, sed quem decebat genitum mox esse rectorem". — Alia ratio fuit ordo incompleti ad completum. Ad completionem enim universi requiritur quod aliqua creatura sit simpliciter spiritualis, aliqua simpliciter corporalis, aliqua composita ex spirituali et corporali, ut sic trinitas creata Trinitatis increatae sequatur sacramentum, sicut habetur II libro Sententiarum, dist. 2 ; creatura autem composita ex spirituali et corporali est homo. — Alia est ordo finitorum ad suum finem. Homo enim est finis aliarum creaturarum, sicut habetur a Philosopho et Hugone, dicente: "Constat creationem hominis rerum omnium visibilium conditione posteriorem quidem tempore, sed causa priorem fuisse, quia qui factus est post omnia, propter eum facta sunt omnia". Hae ergo tres rationes sumuntur ex congruentia ordinis, scilicet servientium ad dominum, incompleti ad completum, finitorum ad finem.
Alia enim ratio fuit compositio ex multis. Homo enim inter omnes creaturas est compositissimus, sicut habetur in libro Fontis vitae, et ut supra tactum est. Propter quod dicit Isaac, in libro De elementis: "Homo in naturali generatione ultimum est". — Alia ratio fuit communicatio cum multis. Sicut enim dicit Gregorius, super illud Marci ultimo, 15: "Praedicate Evangelium" etc.: "Omnis creaturae aliquid habethomo: esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cumanimalibus, intelligere cum angelis. Si ergo commune habet aliquid cum omni creatura homo, iuxta aliquid, omnis creatura est homo". — Alia ratio est indigentia multorum. Homo enim primus introducendus erat in mundum, ut ibi refectus et educatus transferretur in patriam. Unde ad instar hominis prudentis invitantis aliquem ad refectionem, qui praeparat domum suam et alia necessaria antequam introducat pransorem, sic fecit Dominus: ne homo ad momentum indigeret, praeparavit illi quae erant necessaria ad refectionem et educationem et post introduxit eum in locum, ubi erat reficiendus et educandus. Et hoc est quod dicit Gregorius Nyssenus: "Sicut quidam optimus invitator non prius in domum pransorem quam praeparet epulas, introducit, sed omnem apparatum instruens domumque congruenter exornans discubitumque et mensam et cetera, tunc ad praeparatas iam delicias convocatum invitat: iuxta hunc modum dives et copiosus nostrae conditor educatorque substantiae, bonis omnibus replens habitaculum mundi huius et magnas has epulas variasque disponens, sic introduxit hominem, dans ei opus eximium custodire mandatum, quo non appetitu rerum non exstantium, sed praesentium possessione gauderet". Istae tres rationes sumuntur ex exigentia constitutionis. Quia enim ex multis constabat, cum multis communicabat et multis indigebat quae illi conveniebant ex constitutione sua, conveniebat ut post multa, ex quibus constabat et cum quibus communicabat et quibus indigebat, produceretur in esse.
[Ad obiecta]: Ad evidentiam eorum quae obiecta sunt, sciendum quod in conditione rerum primordialium attenditur ordo naturae. Sed notandum quod natura dicitur multipliciter: uno modo, prout est in ratione efficientis, secundum quod dicitur principium motus et quietis etc.; alio modo, prout est in ratione materiae vel formae vel compositi. Adhuc intelligendum quod est rem considerare dupliciter: vel prout est in productione in esse sive in fieri vel prout est in esse completo sive in facto. Et secundum istam duplicem considerationem est attendendus ordo naturae diversus: quia prout considerantur res in fieri, ordo attendendus est naturae secundum quod natura est in ratione materiae sive in ratione efficientis, quia penes ista duo attenditur fieri rei, quia fieri rei est proprie per actionem agentis in materia; prout in esse, secundum quod est in ratione formae vel compositi. Ubi ergo determinatur de rebus secundum ordinem rerum secundum quod producuntur in esse, attendendus est ordo naturae secundum quod natura dicitur materia. Notandum ergo quod in conditione rerum primo agitur de rebus prout habent esse indistinctum, scilicet ubi agitur de creatione caeli et terrae, quia ibi omnia quodam modo creata sunt, et hoc ante primum diem. Ut enim dicit Hugo: "Operis huius materia ante primum diem creata est, quia mox cum ipsa luce coepitdies". Consequenter in operibus trium dierum praecedentium agitur de rebus secundum quod ulterius habent esse, scilicet distinctum; in tribus diebus ultimis, adhuc secundum quod ulterius et magis perfectum habent esse, scilicet prout ultimam sortiuntur completionem, scilicet ex eorum ornatu. Et sic proceditur secundum viam naturae, prout natura materia dicitur, quia proceditur a magis materiali ad minus et [a magis imperfecto ad] magis perfectum. In ordine enim causarum, prout creaturae causae dicuntur, primo est materia sive natura ut materia dicitur, secundo efficiens, tertio forma inducta per efficientem operantem circa materiam, cui immediatum sive annexum est ipsum compositum, ad quae secundum ordinem congruum sequitur finis, ut quod est ultimum et cuius gratia alia. In conditione ergo rerum primo creata fuit materia circa quam agens efficiens prius formam induxit distinguendo rem a re et ulterius complendo per rerum distinctionem ornatum, ad quae secundum viam istam sequi debebat illa creatura propter quam aliae, scilicet homo. Sic ergo in conditione rerum primum attendendus est ordo naturae prout natura materia dicitur.
Si autem obiciatur quod ordo iste non videtur litterae consonare, quia prima distinctio dierum est penes triplicem naturam sive tres differentias naturae, quae sunt luminosum, transparens et opacum — prima enim distinctio, scilicet diei primi, est lucis a tenebris, secunda est transparentis a transparenti, scilicet aquarum ab aquis, tertia est opaci a transparenti, id est terrae ab aquis — hic non attenditur ordo naturae secundum quod natura materia dicitur, prout ordo huiusmodi est a magis materiali ad minus sive a magis imperfecto ad magis perfectum, sed e converso, ut patet — dicendum quod ordo praedictus attenditur penes partes principales, quae distinctionem habent per opera conditionis, distinctionis et ornatus; partes autem partium alio modo ordinantur et ratione alia: quod hic determinare non est nostrae intentionis.
1. Ad id quod primo obicitur, dicendum quod sicut in emanatione aeterna personae a persona prima emanatio est per maximam conformitatem, sic est in emanatione creaturarum, quia angelus sive natura angelica est de primis exeuntibus in esse a Primo, ut vult Beda, qui inter omnes creaturas maxime est deiformis. Quare homo non est similiter de primis, ratio tacta est. - Vel potest dici quod in divinis personis summa requiritur germanitas, et propter hoc requiritur quod Spiritus Sanctus, qui est tertia persona, ordine naturae procedat a Patre et Filio. Ad quod sequitur quod sit aliqua conformitas notionalis inter Patrem et Filium, quae non est inter Patrem et Spiritum Sanctum: propter quod Filius dicitur imago, non Spiritus Sanctus. Huiusmodi autem germanitas non requiritur inter Creatorem et creaturas: propter quod non requiritur ordo ille in creatione, qui requiritur, in emanatione personarum increatarum.
2. Per hoc patet responsio ad illud quod consequenter quaeritur de corpore, quia eadem est responsio ad illud et ad quod praecedit.
3. Ad aliud dicendum quod ordo conditionis primi hominis sive corporis eius non attenditur secundum rationem nobilitatis, sed secundum ordinem naturae, eo modo quo dictum est ; et hoc maxime quoad opera sex dierum, prout deducta erant in esse ex primis materialibus, quae condita erant ante primum diem.
4. Ad illude quod quaeritur quare illa quatuor, quae dicit Beda, primo creata sunt: dicendum quod iuxta divinae providentiae dispositionem conveniens fuit ut in prima rerum conditione primo exirent in esse quae inter alia magis sortita sunt rationem generalem potentiae, et hoc tam in corporalibus quam in spiritualibus, activis et passivis, et mensuris actionum et passionum. In agentibus spiritualibus maxime habet potentiam agentis natura angelica; in corporalibus caelum primum; in passibilibus sive passivis maximum est materia prima; in mensuris actionum et passionum maximum est tempus, secundum quod est primae mutationis mensura, quod se habet ut praecedens aevum et tempus alio modo sumptum: propter quod conveniens fuit iuxta divinam ordinationem haec primo creari.
5. Ad aliud dicendum quod ordo conditionis rerum non attenditur penes paritatem rerum conditarum, quia tunc conveniret vel hominem fuisse creatum cum angelo in principio vel angelum cum homine ultimo; sed, quia conditio creaturarum erat propter hominem, non propter angelum, conveniens fuit ut ordo conditionis esset secundum relationem creaturarum ad hominem, non ad angelum; propter quod conveniens fuit quod secundum diversos ordines fieret hominis et angeli conditio. Praeterea, intelligendum adhuc quod anima rationalis, ratione cuius homo parificatur quodam modo angelo, potest dupliciter considerari: ut est substantia nata subsistere per se vel ut est actus corporis. Ut autem est nata subsistere per se, sic definitur: "Anima est substantia incorporea, illuminationum, quae sunt a Primo, secunda receptione receptiva" ; prout est actus, sic: "Anima est actus corporis physici, organici, potentia vitam habentis". Dicendum igitur quod, licet in quantum est substantia nata per se subsistere, solum a Creatore dependeat, non tamen prout actus est; sed quia, in quantum talis est, conditio eius est ut sit unum cum corpore tali, esse eius, in quantum huiusmodi, a corpore dependet et ita quodam modo a terra et aliis elementis. Nota igitur quod, sicut dicit Philosophus: "Vegetativum est in sensitivo sicut trigonum in tetragono" ; unde vegetativum est in sensitivo et sensitivum in intellectivo. Unde omnia, quae exiguntur ad conditionem aliorum animalium, exiguntur ad conditionem corporis humani, in quantum est formabile anima rationali ut actu suo ultimo. Requiritur tamen quod illa meliorata sint et quasi sublimata, et ideo post conditionem aliorum omnium determinanda erat conditio hominis et quantum ad animam, quia de ea intenditur in quantum est actus huiusmodi, et quantum ad corpus. Si de animae determinaretur conditione ut est substantia separata et non forma vel actus substantiae corporeae, inter opera prima esset eius Conditio numeranda.
6. Ad illud quod sequitur, dicendum quod homo non fuit causa conditionis creaturarum quaecumque, sed causa propter quam sive finalis, sicut dicit Hugo expresse in auctoritate proposita. Hoc autem genus causae, licet primo sit in intentione agentis, convenientius sequitur quantum ad esse ea quae sunt propter ipsum quam antecedit.
7. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod alia ratione sunt materialia rerum principia omnia et alia ratione homo. Principia enim materialia rerum sunt potentia omnia, et in eis intelliguntur ea quae sunt ex illis, sicut res intelligitur esse in suis principiis materialibus. Sed in homine non sunt omnia nisi per quamdam communicationem, ut patet ex verbo Gregorii. Unde ratio proposita non est ad propositum.
8. Ad aliud quod sequitur, patet responsio, quia ordo conditionis rerum respectu hominis est naturalis eo modo quo dictum est. — Ad id quod obicitur quod bruta non praecedunt natura hominem: dicendum quod hoc falsum est secundum quod natura dicitur materia. Licet enim bruta non sint materia hominis, quia tamen eorum esse est maxime materiale respectu esse hominis, et omnia, quae requiruntur ad esse illorum, requiruntur ad esse hominis, et illa etiam meliorata et nobiliori formae propinquiora secundum ordinem naturae, quae est materia, non inconvenienter dicuntur ordinari ad hominem.