Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 4

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 4

UTRUM IN PRIMO STATU POTUERIT HOMO SENESCERE.

Sequitur quaestio de passibilitate secundum mutationem temporis, hoc est de passibilitate senectutis. Quaeritur ergo si potuit in primo statu senescere.

Et videtur quod sic: 1. Augustinus, XIV De civitate Dei, 26 cap.: "Cibus aderat ne esuriret, potus ne sitiret, lignum vitae ne illum senecta dissolveret". Ex hoc verbo videtur quod dissolubilis fuit senecta quantum fuit de sua natura. - Item, Augustinus, De Baptismo parvulorum: "Habebat Adam de lignorum fructibus refectionem contra defectionem, de ligno vitae stabilitatem contra vetustatem" ; et ita idem quod prius.

2. Praeterea, qua ratione primus homo erat stabiliendus contra senectutem per lignum vitae, eadem et tota sua progenies, et ita omnes electi; sed fructus, quos posset lignum illud exuberare, si per atomos dividerentur, non possent singulis electorum impartiri; ergo non videtur quod sufficeret fructus ligni illius ad stabiliendum naturam humanam ne fieret dissolutio per senectutem.

3. Item, de lege naturae est quod virtus vigens in animalibus proficit in perficiendo suum subiectum, quousque perveniat ad statum completum magnitudinis et augmenti, de quo Philosophus: "Omnium constantium natura terminus est et ratio magnitudinis et augmenti", quo pervento terminatur progressus illius; iuxta quod dicit Philosophus quod unumquodque terminatur sua periodo nec permanet in statu illo, sed incipit declinare et deficere: ad hunc autem defectum sequitur senectus. Cum ergo haec sit lex naturae universalis, primo homine existente in statu completo sibi determinato secundum naturam, natura sive virtus vigens in eo coepit deficere et declinare et ipse consequenter senescere.

4. Item, virtus gratuita in via. aut proficit aut deficit, et hoc fuit verum in omni statu; et a simili videtur de virtute naturali, quod deficit quando non proficit sive incipit deficere vel quare non? Et si hoc, habeo propositum.

5. Item, libro De morte et vita, dicitur: "Supereffusa et multa semina senescunt cito". Ex hoc videtur posse argui quod qui descindit semen per coitum, quod senescibilis est sive potest senescere: non enim superflua decisio cito senectutem induceret in aliquo nisi qui descindit posset senescere, sicut superflua comestio non induceret morbum in aliquo nisi comedens posset infirmari; et ita omnis potens descindere de se semen potest senescere; ergo et primus homo.

Contra: a. In primo statu anima potuit stare nec habuit necessitatem cadendi, antequam sua culpa se Subiecerat illi necessitati. Similiter videtur de corpore quod stare poterat sine defectu corporali aliquo, nullam habens necessitatem deficiendi, antequam homo per culpam se subiecerat huic necessitati, et ita nulla fuit illi necessitas senescendi ante peccatum.

b. Item, senectus est praeambula et introductiva mortis: unde quod potest senescere, potest mori; unde ad Hebr. 8, 13: "Quod antiquatur et senescit iam prope interitum est". Si ergo primus homo potuit senescere, potuit mori; et haec lex currebat in statu innocentiae, scilicet quod senectus necessario mortis introductiva fuit; unde Augustinus, XIII De civitate Dei, 20 cap., dicit de primis parentibus: "Licet morituri non essent nisi peccassent, alimentis tamen ut homines utebantur, nondum spiritualia, sed adhuc animalia corpora terrena gestantes, quae, licet senio non veterascerent ut necessitate perducerentur ad mortem" etc. Ergo ut prius.

Respondeo: Cum quaeritur utrum primus homo fuit passibilis secundum mutationem temporis, id est an fuit passibilis per senectutem, distinguendum est, sicut supra dictum est.

[Ad obiecta.]: 1. Ad illud autem quod primo obiectum est contra, dicendum quod illa stabilitas, qua stare potuit sine defectu senectutis, non infuit illi solummodo a virtute fructus ligni vitae, sed a natura suae conditionis ut a causa intrinseca et prima. Conditus enim fuit in quadam stabilitate naturae omnino sine necessitate vel dispositione vel inclinatione ad defectum senectutis, sed data fuit illi alimonia de fructu ligni vitae ad illam stabilitatem perpetuandam sive continuandam. Unde causa impassibilitatis defectus senilis fuit stabilitas naturae, in qua conditus fuit ; causa, sine qua continuari sive perpetuari non potuit, fuit fructus vitae.

2. Ad illud quod consequenter obicitur, scilicet de sufficientia fructus vitae, quia, ut dicit Hugo, periculum diligentis inquisitionis nullum erat, si praesumptio temerariae assertionis non fuerit, nihil asserere praesumo, tamen opinando potest dici quod, sicut determinant sacri Doctores, si perstitissent primi parentes, et de illis propagati in statu innocentiae successive fuissent translati ad vitam aeternam. Unde Hugo: "Hoc magis rationi consentaneum et fide dignum videtur, quod sicut in hac vita mortali aliis per mortem decedentibusalii per nativitatem victurisuccedunt, ita quoque tunc praecedentibus post terminum huius vitae temporalis ad vitam aeternam translatis, ii qui ex eis nati fuissent, decedentibus succederent, et ipsi quoque tempora sua impleturi et obedientiam servaturi, donec tandem numerus ad vitam praedestinatorum impleretur et tempus huic inferiori vitae in genere humano deputatum consummaretur". Et secundum hoc potest probabiliter aestimari quod divina virtute lignum vitae tanto numero fructus exuberare posset sufficientes. — Vel potest aliter dici quod dicit Augustinus, super illud Gen. 2, 15: "Posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret eum": "Quod maius mirabiliusque spectaculum est, aut ubi magis cumrerum natura humana ratio quodam modo loqui potest quam cum, positis seminibus, plantatissurculis, translatis arbusculis, insitis malleolis, tamquam interrogatur quaequevis radicis et germinis quid possit quidve non possit, unde possit, unde non possit, quid in ea valeat numerorum invisibilis interiorque potentia, quid exterius adhibita diligentia, etipsa consideratione perspicere quia "neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementumdat Deus", quia et illud operis quod accedit extrinsecus, per illum accedit, quem nihilominus creavit et quem regit atque ordinat invisibiliter Deus?" Ex hoc verbo Augustini patet quod operatio illa debebat esse circa transplantationem arbusculorum et insitionem malleolorum et plantationem surculorum et agriculturam huiusmodi. Unde ex hoc verbo non irrationabiliter aestimari potest, si fructus unius arboris non suffecissent, illius generis arbores vel transplantatione surculorum vel insitione vel aliquo modo alio alias generis eiusdem fuisse multiplicatas.

3. Ad aliud quod sequitur, scilicet quod secundum legem naturae virtus vigens in animalibus, quando non proficit, incipit deficere etc.: dicendum quod hoc non est generaliter verum nisi secundum legem naturae corruptae, non autem integrae sive constitutae. Ut enim dicit Glossa Hieronymi super illud Isai. 30, 26: "Erit lux lunae sicut lux solis" etc., "omnia propter hominem facta, in eius lapsu peiorata sunt et sol et luna lumine suo minorata et ipse homo maxime infirmus factus est". Unde Gregorius, libro VIII Moralium: "Dixit quidam sapiens: "Grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque ad diem sepulturae in matrem omnium"". "Omnis quippe homo in Adam primo parente nostro persuasionibus serpentis captus, dum Domini praecepta contemnens, eum peccando dereliquit, humilitatis arcemdeserens, ad infirmitatis iugum superbiendo pervenit". Ex infirmitate ergo quam incurrit homo, necesse habet in statu naturae corruptae, saltem cum ad terminum suae magnitudinis pervenerit, declinare et declinando senescere; quod non fuit necesse in statu primo.

4. Ad illud quod postea obicitur quod virtus gratuita aut proficit aut deficit etc., dicendum quod secus est de virtute naturali et de gratuita: et hoc dico habito respectu ad statum innocentiae. In statu vero culpae consimili modo se habent virtus gratuita et naturalis quantum ad hoc quod utraque proficit aut deficit, in statu autem naturae conditae nequaquam; et ratio est, quia in statu primo determinatus fuit status virtutis naturalis in via, non autem fuit determinatus status virtutis gratuitae, antequam perficeretur in gloria: gloria enim est perfectio gratiae sive gratia perfecta, ut quidam volunt. Unde in statu primo in progressu virtutis naturalis fixus erat terminus, ultra quem non erat progredi nec citra quem deficere. Non autem fuit sic de virtute gratuita, cuius non erat terminus determinatus ante perfectionem gloriae. Unde manente statu innocentiae sive naturalis iustitiae non esset status in progressu virtutum gratuitarum, sicut est in progressu naturalium neque fuisset ibi defectus vel declinatio nisi accedente infirmitate per culpam.

Si autem quaeratur quare fixus fuit terminus in progressu virtutum naturalium in via, non in progressu virtutum gratuitarum, ratio est ex quadruplici genere causae. Primo, ex genere causae efficientis, quia profectus virtutis naturalis est a principio intrinseco et finito, sed profectus virtutis gratuitae a principio superno et infinito, scilicet a Deo. — Ex parte causae formalis ratio est, quia determinatum est virtuti animae, quae est forma corporis, quantum corpus movere possit et perficere, et ideo ultra statum illum virtus corporalis sive in principiis corporis radicata, prout ordinatur ad animam, statum habet. Secus autem est de gratia, cuius complementum perfectum non est nisi in gloria, ad quam non pervenit homo quamdiu est in via. — Ex parte finis est ratio, quia virtus naturalis est ad aliquem effectum creatum, sed gratia ordinat ad adhaerendum Deo, similiter et virtus, sicut dicit Augustinus, in libro De moribus Ecclesiae ; et nemo potest nimis adhaerere Deo, ideo etc. — Ex parte materialis principii ratio est, quia virtus et gratia non habent principium materiale unde fiant, sed corpus, in quo radicatur naturalis virtus, fabricari habet ex humido quodam radicali, super quod natura superaedificat tamquam supra fundamentum. Et quemadmodum fundamentum in artificialibus habet determinatum posse respectu quantitatis fabricae construendae, sic humidum radicale secundum potestatem suae quantitatis et extensibilitatis determinationem habet et limitationem ad corporis magnitudinem quod ex ipso producendum est; et quoniam virtus corporalis concomitatur corporis quantitatem, ideo statum habet. Non sic autem est in gratia et virtute, sicut dictum est.

5. Ad ultimum dicendum quod hoc argumentum non valet multa effusio facit senescere cito, ergo qui potest effundere semen, potest senescere. Effusione enim quacumque seminis non debilitatur natura, immo potius quandoque alleviatur et expeditior efficitur, ut quando huiusmodi emissione purgatur superfluitas naturae. Unde effusio huiusmodi non est causa senectutis, sed multa sive immoderata. Haec ergo enuntiatio qui potest semen effundere, potest senescere falsa est pro statu primo, in quo non potuit esse multa effusio, non interveniente culpa. Ad posse enim effundere non sequitur posse senescere, nisi quia qui effundit potest immoderate effundere; hoc igitur, quia fieri non potest nisi praeveniente culpa, non potuit fieri in statu primo.

PrevBack to TopNext