Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 5
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 5
UTRUM PRIMUS HOMO FUERIT PASSIBILIS PER CORPORIS DISSOLUTIONEM.
Quod sic, videtur: 1. Omne compositum est natura dissolubile ; unde corpus Adae fuit tale ; ergo etc.
2. Item, Damascenus, libro I, cap.4: "Compositio est principium pugnae, pugna distantiae, distantia solutionis". Ergo compositio est principium solutionis; sed quod habet in se principium solutionis est passibile per dissolutionem; corpus Adae fuit tale; ergo etc.
3. Item, corpus illius erat compositum ex quatuor elementis ; sed quatuor elementa ad invicem contraria sunt, et activa et passiva; ergo inducentia corruptionem, quia passio necessario inducit corruptionem; ergo dissolutionem.
4. Si dicatur quod non erant in ipso elementa agentia et patientia, quia erant aeque librata et in aequali proportione - contra: ut habetur a Philosopho, elementa in suis sphaeris aequalem habent potestatem, nihilominus agunt et patiuntur ad invicem.
5. Item, Augustinus, in Quaestionibus super Genesim, dicit: "Corpus Adae non erat tale quod impossibile videretur dissolvi, sed gustus arboris vitae corruptibilitatem inhibebat". Igitur videtur quod corpus in se dissolubile erat, licet ab extrinseco reservari poterat sine dissolutione.
6. Item, omne quod est animale, id est indigens alimonia, dissolubile est deficiente alimonia; sed omne tale est passibile per dissolutionem; corpus Adae fuit tale ; ergo etc.
Contra: a. Materiatum, ordinatum per naturam ad formam indissolubilem, debet esse indissolubile per naturam: quod patet per rationem et per exemplum in corporibus supracaelestibus et in aliis indissolubilibus ; sed corpus primi hominis fuit tale; ergo etc. Nec est instantia in nobis, qui damnati sumus dissolutioni propter peccatum.
b. Item, ut dicit Plato, in Timaeo, "quod bona ratione iunctum est, dissolvi velle non est Dei" ; corpus primi hominis bona ratione iunctum fuit: bona, inquam, ratione, secundum quod ratio dicit ordinationem in finem; ordinatum enim fuit ad finem optimum, secundum quod possibile erat naturae corporis. Similiter iunctum erat bona ratione, secundum quod ratio dicit proportionem convenientem et ordinatam miscibilium sive componentium in composito, secundum Augustinum dicentem quod summa sanitas erat in corpore illius.
c. Item, Philosophus, libro De generatione et corruptione: "Naturam inquimus semper desiderare quod melius est" ; sed elementa non possunt esse sub forma meliori quam erat forma illa quae erat perfectio illius hominis; ergo secundum naturam stabat et terminatus fuit eorum appetitus; ergo natura fuit corpus illud indissolubile.
Respondeo: Supposita distinctione superius habita, dicendum quod primus homo fuit passibilis per corporis dissolutionem, secundum quod passibilis dicit potentiam obedientiae vel materialem, non secundum quod dicit potentiam aliquo modo dispositam.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum obiectum quo dicitur compositum esse natura dissolubile etc.: dicendum quod natura dicitur multipliciter, scilicet creata et increata sive naturans et naturata. Secundum quod natura sumitur pro natura naturante, verum est quod omne compositum natura est dissolubile, id est adiunctum naturae huiusmodi vel nisi hac natura conservaretur. Natura naturata potest esse vel principium agens intra — secundum quod natura dicitur principium motus et quietis eius in quo est etc., et hac natura non est dissolubile quidquid est compositum — vel naturalis intelligentia, et sic omne compositum dissolubile, quia naturalis intelligentia dissolvit semper compositum, discernendo inter partem et partem; sed neque huiusmodi modus dissolutionis neque alius, secundum quod dissolubile natura dicitur a natura naturante, inducit dissolutionem.
2. Ad illud quod dicit Damascenus quod "compositio est principium pugnae": dici potest quod verbum Damasceni potest intelligi de compositione contrariorum, in quibus est quaedam pugna ex mutua actione illorum et passione; huiusmodi autem pugna nec actio nec passio talis erat in corpore primi hominis, in quo erant componentia in quadam amicitia, ut supra dictum est, pugna autem violentam significat actionem. Sed videtur ex serie verborum suorum quod ipse non intelligit de compositione simpliciter, immo de compositione secundum quod omnis creatura dicitur composita respectu simplicis Primi, quia ostendit ibidem quod omnis creatura ratione suae compositionis est dissolubilis, et solus Deus, qui nullo genere compositionis est compositus, nullo modo est dissolubilis. Propter quod videtur aliter dicendum. Potest ergo dici quod omnis creatura, ratione qua est ex nihilo, quantum est de se, ut est talis, in nihilum tendit. Unde Gregorius: "Cuncta ex nihilo facta sunt eorumque essentia ad nihilum tenderet nisi ea auctor omnium manu regiminis contineret". Praeterea, creaturae, in quantum productae sunt in esse divina virtute sive potentia, communicant esse divinum et appetunt illius continuationem, secundum quod dicit Philosophus: "Omnia bonumappetunt", id est esse divinum sive illius esse continuationem. Unde in omni creatura est quasi duplex tendentia ratione duplicis principii illius, sumpto principio nomine extenso: secundum quod nihil dicitur quasi originale principium creaturarum. Sicut ergo dicitur pugna quaedam esse inter corpus et animam sive inter sensualitatem et partem rationabilem propter contrarios appetitus sive concupiscentias, similiter secundum quemdam modum loquendi dicitur in unaquaque creatura esse pugna ratione duplicis tendentiae contrariae sive inclinationis. Huiusmodi autem pugna non ponit necessitatem vel dispositionem ad dissolutionem aliquam quae sit reducibilis ad actum, nisi hoc supposito quod sibi relinqueretur vel subtraheretur virtus divina a qua acceperit esse et continuationem esse. Unde Gregorius: "Omnia quae creata sunt, per se subsistere non valent nec moveri, sed in tantum subsistunt, in quantum ut esse debeantacceperunt".
3. Ad aliud quod postea obicitur quod illud compositum erat ex quatuor elementis etc.: dicendum quod, licet corpus illud esset ex quatuor elementis, tanta erat aequalitas virtutum elementarium et pax et harmonia ratione commensurationis virtutum, ut unum in aliud omnino non ageret, aliquid abiciendo a substantia ipsius corporis.
4. Ad id quod obicitur quod aequa libratio elementorum secundum eorum virtutem non impedit quin sit ibi actio et passio, sicut nec illorum secundum quod sunt in sphaeris suis etc.: dicendum quod hoc non est in quantum sunt huiusmodi, sed in quantum augmentatur virtus unius et diminuitur virtus alterius per motum solis in obliquo circulo. Unde per appropinquationem solis augmentatur virtus alicuius elementi in aliqua parte illius, propter quod habet potestatem agendi et praedominium respectu alterius elementi in parte aliqua illius. Vel forte, etsi esset in illo contrarietas elementorum et non esset aequa libratio qualitatum, non datum fuit illis agere in illo aliquo modo ad dissolutionem. Quod videtur ex illo verbo Sap. ultimo, 6: "Omnis creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi". Ex quo videtur quod omnis creatura quoad eius primam conditionem iuit deputata quasi ad tuitionem et custodiam hominis et nullam potestatem habuit laedendi eum.
5. Ad aliud quod sequitur, quod scilicet "corpus illud non erat tale quod impossibile videretur dissolvi, sed gustus arboris vitae inhibebat corruptibilitatem": dicendum quod revera corpus illud possibile fuit dissolvi secundum quod possibile dicit potentiam materialem, non secundum quod dicit dispositam. Unde quod dicit Augustinus, quod "gustus arboris vitae inhibebat corruptionem", non dicit quia dispositus fuerit ad corruptionem aliquo modo, .sed quia gustus arboris conservabat illum in integritate sua. Unde inhibitio illa non est aliud quam conservatio indissolubilitatis sive integritatis habitae.
6. Ad aliud quod sequitur dicendum quod, licet primus homo esset animalis, nec tamen fuit dissolubilis etc., id est potens dissolvi potentia inclinata vel disposita ad dissolutionem, sed solum propter defectum exterius conservantis. Licet enim in homine primo nulla erat necessitas vel dispositio ad dissolutionem, tamen, quia erat animalis, indigebat alimento conservante illum in sua integritate, quo deficiente, necessario deficeret et dissolveretur, non propter aliquam dispositionem vel aptitudinem intrinsecam ad dissolutionem.
On this page