Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 1, C. 1

QUID EST VITA SECUNDUM DEFINITIONEM.

Circa primum quaeritur sic: a. Bernardus, De libero arbitrio: "Vita est internus et naturalis motus tantum vigens intrinsecus".

b. Item, Philosophus: "Vita est primus et continuus actus viventis".

c. Item, libro De motu cordis: "Vitaest primus actus animae in corporis adaptati motu" vel corporis adaptati ad movendum.

d. Item, Ambrosius, De bono mortis: "Vita est frui spirandi munere".

e. Item, libro De intelligentiis, in Commento: "Vita est processio, procedens ab ente quieto et sempiterno, et primus motus".

f. Item, Dionysius: "Vita est processio theophaniarum", id est divinarum apparitionum, "ab ente quieto et sempiterno".

Contra hoc obicitur: 1. Si unius unum est esse, definitio autem dicit quid est, esse unius non debet esse nisi definitio una.

[Solutio]: Huius responsio apparere potest definitionum differentia manifestata.

a. Nota ergo quod prima, scilicet "vita est internus et naturalis motus" etc., assignata est secundum substantiam, in qua "motus" ponitur quasi pro genere, "internus" vero et "naturalis" pro differentiis distinguentibus vitam ab actu qui est ad extrinsecus et ab actu qui est praeter naturam sive non naturalis.

b. Alia, scilicet "vita est primus et continuus actusviventis", assignata est in relatione ad subiectum, in qua supra praedictam additur comparatio ad viventem sive vivificatum.

c. Tertia, scilicet "vita est primus actus animae incorporis adaptati" etc., assignata est in relatione ad subiectum dispositum, in qua additur comparatio ad corpus aptatum ad motum sive ad movendum.

d. Quarta, scilicet ista "vita est frui spirandi munere", assignata est in relatione ad actum vitae conservativum et manifestativum: vita enim animalis conservatur et manifestatur per spirationem. Unde Gen. 2, 7: "Inspiravit in faciem eius spiraculum vitae". Propter hoc potest anima sive spiritus dici "spiraculum vitae", quia potestate spirandi, quae est a spiritu, conservatur vita et manifestatur.

e. Quinta, haec scilicet "vita est processio procedens ab ente quieto" etc., assignata est in relatione ad primum principium, et hoc generaliter exprimendo comparationem vitae, ad ens sempiternum, a quo vita procedit.

f. Sexta, scilicet "vita est processio theophaniarum" etc., assignata est in relatione ad primum principium, et hoc specialiter secundum quod respicit esse gratuitum, ad quod spectant divinae apparitiones sive illuminationes, quae theophaniae dicuntur.

[Ad obiecta]: 1. Ad aliud considerandum est in praedictis definitionibus quod quaedam respiciunt vitam generaliter, scilicet illa quae est Philosophi, scilicet "vita est primus actus" etc., et illa quam assignat Commentator libri Intelligentiarum, scilicet "vita est processio procedens" etc.; quaedam autem specialius vitam naturalem, ut quae est Bernardi, scilicet "vita est naturalis" etc., et illa quae est De motu cordis, scilicet "vita est primus actus animae incorporis" etc. ; adhuc quaedam specialius vitam sensibilem, sicut illa Ambrosii, quae est "vita est frui" etc.; quaedam specialissime vitam rationalem, ut quae est Dionysii, quae est "vita est processio theophaniarum" etc.

PrevBack to TopNext