Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 1, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 1, C. 2
QUID EST VITA SECUNDUM REM.
Sequitur de vita quid est secundum rem. Primo ergo quaerendum est utrum sit substantia vel accidens; secundo, utrum sit anima vel aliquid illius.
ARTICULUS 1.
Utrum vita sit substantia.
Circa primum sic: a. Vita est forma sive perfectio viventis; dicit enim Philosophus: "Vivere viventis est esse" ; sed accidens non est forma vel perfectio substantiae sive esse, sicut dicit Averroes, super librum De anima ; ergo etc. Sicut enim anima est forma et perfectio animati, sic vita eius quod vivit, in quantum huiusmodi.
b. Item, Commentator libri De intelligentiis: "Vita est id quod primo fluit ab ente quieto et sempiterno". Ens quietum et sempiternum est prima causa; quod primo fluit ab ipso ad esse viventium, non est accidens, sed substantia, quia neque prius tempore neque natura in conditione rerum viventium fluit ab ipso accidens quam substantia.
c. Item, libro De motu cordis: "Vita est principium actus animae". Sed principium actus animae non est accidens, sed substantia vel potentia vel potius utraque, quia actus solent egredi a substantiis mediante potentia; ergo, cum vita non sit aliqua de potentiis animae, ut patet inducendo singulas, relinquitur quod est principium substantia.
Contra: 1. Vita est iucunditas corporis humani; unde Eccli. 30, 23: "Iucunditas cordis est vita hominis" ; iucunditas autem huiusmodi est accidens; ergo etc.
2. Item, nullus motus est substantia; sed vita est motus, ut patet ex illa definitione assignata in Commenta super librum Intelligentiarum, scilicet: "Vita est processio" etc.; ergo vita est accidens.
3. Item, mors est privatio vitae; ergo mors et vita opponuntur sicut privatio et habitus; vita ergo est habitus; sed habitus, cui est opposita privatio, est accidens; ergo etc.
4. Item, cum vita sit actus sive actio, haec vera est vivens est agens sive operans ; sed quod dicit pater, dicit relationem vel est in genere ad aliquid, et hoc non ratione substantiae suppositae, sed ratione formae, scilicet paternitatis, et hoc quia paternitas est relatio sive in genere ad aliquid. A simili videtur quod, cum vivens, licet ratione substantiae quae vivit sit in genere substantiae, debet dici in genere actionis esse ratione formae, comportatae, scilicet vitae, quae est actio quaedam sive operatio, et ita vita erit in genere accidentis, non substantiae.
Respondeo: Ad hoc potest dici quod vita non est substantia, proprie dicendo substantiam, secundum quod illa solummodo dicuntur substantiae quae secundum ordinationem praedicabilium linearem sunt in genere substantiae. Secundum autem quod nomine extenso dicuntur substantiae, immo potius substantialia, quae aliquo modo reducuntur ad illa quae per se ordinantur in genere illo, dici potest substantia vel potius substantiale. Cum enim modus reducendi ad genus sit multiplex — quaedam enim reducuntur ad genus sicut principia, ut materia et forma ad genus substantiae, iuxta illud Boethii: "Relictis extremis agit de medio, id est de substantia composita", similiter punctus ad genus quantitatis; quaedam autem reducuntur ut differentiae substantiales; quaedam ut potentiae, quae reducuntur ad genus illud in quo est substantia, quorum sunt potentiae, ut potentiae animae ad genus illud in quo est anima ; quaedam ut actus proprius et primus, qui dicit esse eius cuius est actus, secundum quod esse dicitur actus entis — hoc ultimo modo reducitur vita ad illud genus, in quo est vivens, iuxta illud Philosophi6 dicentis: "Vivere viventis est esse". Quaerenti ergo utrum vita sit substantia vel accidens, dicendum est quod substantia, id est reducibile ad substantiam sive genus substantiae. Utrum autem aliqua consideratione sit de genere accidentis, infra plenius videbitur.
[Ad obiecta]: a. Ad illa ergo quae videntur ostendere quod sit substantia, et primo per hoc et quod accidens non est perfectio substantiae, sed substantia: dicendum quod hoc verum est, secundum quod substantiale nomine extenso dicitur substantia.
b. Similiter quod dicitur "quod primo fluit a prima causa ad esse viventium, non estaccidicit dens, sed substantia", verum est, sumpta substantia modo iam dicto.
c. Similiter quod dicitur accidens non est principium actus animae, sed substantia, hoc verum est, sumpta substantia modo praedicto.
1. Ad ea quae inducuntur pro alia parte, respondendum est, et primo ad primum. Cum ergo obicitur quod "iucunditas est vita" etc.: dicendum quod loquitur de vita gratiae, quae est ex caritate quam debet concomitari iucunditas spiritus. Unde Interlinearis, super illud iucunditas cordis dicit: "Quae est ex vera caritate, haec est vita, scilicet per concomitantiam, non per essentiam".
2. Ad aliud quod obicitur quod nullus motus est substantia etc.: dicendum quod, secundum quod proprie sumitur motus, prout dividitur per generationem, corruptionem, augmentum et diminutionem et loci mutationem, verum est quod motus non est substantia. Secundum autem quod motus concernit actum sumptum modo supra dicto, prout scilicet dicitur actus primus et proprius, qui dicit esse eius cuius est actus, et substantia nomine extenso dicitur substantiale sive reducibile ad substantiam, sic aliquis motus est substantia.
3. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod est quaedam privatio qua privatur esse simpliciter; quaedam qua privatur esse partis, sicut caecitate privatur esse oculi: oculus enim caecus non est oculus nisi aequivoce dictus sicut oculus erutus. Illa ergo privatio, qua privatur esse partis, privat habitum sibi oppositum, qui est accidens; illa autem privatio, qua totum esse rei tollitur, non privat habitum, eo modo sumpto habitu quo habitus et privatio opponuntur privative, neque habitum qui est accidens, cuiusmodi est mors, quae privat esse sive actum proprium et primum ipsius rei speciei sive substantiae. Si tamen vita aliquo modo sit habitus, infra dicetur.
4. Ad aliud dicendum quod, licet hoc quod dico vivens imponatur a causa, quae quodam modo est actio vel operatio vel aliquid huiusmodi, quia tamen actio illa vel actus est primus et proprius ipsius substantiae qui dicit esse illius cuius est actus, non debet poni in alio genere quam in genere substantiae. Nec est simile de hoc quod dico pater, quia imponitur a forma quae est remota et accidentalis esse rei sive suppositi.
ARTICULUS II
Utrum vita sit anima.
Sequitur inquirere si vita sit anima vel aliquid animae: Et primo, si sit anima; secundo, si sit aliquid animae.
Quod sic, videtur: 1. Ambrosius, libro De bono mortis, ostendit quod anima non potest mori, quia est vita et vita est contraria morti. Unde dicit: "Anima vita est. Quo modo potest mortem suscipere, cum sit contraria?"
2. Item, libro De motu cordis: "Anima animalis una simplex est et ex ea tantum vivit animal". Sed vita est illud quo vivunt animalia, et animalia vivunt tantum anima; ergo idem est vita quod anima; ergo vita est anima.
3. Item, Ambrosius, De bono mortis, probat quod anima est vita, sic: "Cui anima infunditur, vita infunditur; a quo anima discedit, vita discedit; anima ergo vita est".
6. Hoc etiam potest ostendi sic: Anima vivit; aut ergo se ipsa aut alio. Si alio, tunc similiter erit quaestio de illo: aut vivit aut non; si non, ergo non dat vitam; si vivit, aut ergo se ipso aut alio; si alio, tunc similiter quaeritur de illo alio; si ergo non est abire in infinitum, relinquitur quod ipsa vel illud quo vivit, vivit se ipso. Sed verisimilius est quod ipsa anima vivit se ipsa quam sit aliud quo vivit; ergo anima vivit se ipsa vita; ipsa ergo vita est anima.
7. Item, in praedicatis essentialibus si concretum de concreto, et abstractum de abstracto ; sed animare est vivificare et animati vivificari et animatum vivificatum sive vivum, essentialiter loquendo; ergo anima est vita.
Contra: a. Nihil creatum est actus eius sive actus egrediens a se ; sed vita est actus egrediens ab anima; unde, libro De motu cordis, dicitur: "Primus et continuus actus animae vita est".
b. Item, aliud est quod infunditur ab aliquo et illud a quo infunditur; sed dicit Ambrosius, libro De bono mortis: "Quo modo substantiaeius, id est animae, interire potest, cum anima sit quae vitam infundit?"
[Solutio]: Dicendum est ergo quod anima est causa vitae in corpore et causa animae est causa vitae in ipsa. Unde vitae, qua anima in se vivit, anima non est causa, sed illud quod est causa animae.
[Ad obiecta]: 1.Ad illud quod primo obicitur contra hoc, per illud Ambrosii: "Animaest vita" etc., dicendum quod praedicatio illa, ut patet ex verbis Ambrosii, est effectus de causa. Nec dicitur mors contraria animae proprie, sed eo modo loquendi quo incontingentia sive incompossibilia dicuntur contraria. Et hoc ex serie verborum ipsius Ambrosii patet; subiungit enim: "Sicut nix calorem non recipit, nam statim resolvitur, et lux non recipit tenebras, nam statim discutit, infuso enim lumine, tenebrarum horror aufertur, et sicut admotoigne nivium rigor desinit, ita et anima, quae vitam causat, mortem non recipit et non moritur". Ecce dicit quod anima causat vitam, quo significatur animam esse causam vitae. Per exempla autem quibus a simili declarat quod anima non recipit mortem, patet quod anima non est morti contraria proprie, nisi eo modo quo contraria dicuntur incontingentia.
2. Ad aliud dicendum quod animal tantum vivit ex anima et nihilominus anima vivit vita. Quia enim vita animalis est ab anima, per hoc quod dicitur animal tantum vivere ex anima, non excluditur quin ipsum vivat vita; cum enim dicitur "tantum vivit anima", notatur praecisio causae primae sive principalis. Et hoc intelligendum est ratione vivificationis sive vitae partis animalis, scilicet corporis, quia animal ratione totius vivit vita, sed ratione partis, id est corporis, vivit anima: anima enim non vivit se, formaliter loquendo, neque effective, anima autem vivit vita. Praeterea, cum dicitur animal vivit vita et animal vivit anima, habito respectu ad idem, scilicet ad animal ratione corporis, diversa ratio causalitatis notatur. Notatur enim in prima ratio causalitatis formalis, in secunda effectivae: anima enim est causa effectiva vitae in corpore, vita autem est forma ipsius viventis.
3—4. Ex iis patet responsio ad duo quae sequuntur, quia anima dicitur vita per concomitantiam causalitatis, ut patet ex ipsis verbis Ambrosii. Praeterea, etsi vita corporis sit anima, ut vult Isidorus, quia hoc intelligendum est per concomitantiam causalem, non ex hoc sequitur quod sit anima per identitatem essentialem.
5. Ad illud1 quod sequitur quod anima vivit se ipsa etc.: dicendum quod anima dicitur vivere se ipsa, quia principium vitae est in ipsa nec est ab aliquo extra ipsam, sicut est de vita corporis, quod est ab extrinseco, scilicet ab anima, secundum quod dicit Ambrosius quod anima causat vitam, scilicet facit quod vita sit in corpore. — Nota ergo quod vivere se ipso est dupliciter: aut sicut se toto aut sicut aliquo sui. Verbi gratia, aliter vivit anima se ipsa, aliter vita: vita enim vivit se ipsa tota sicut est; unde vivere vitae est esse: in vita enim non est aliquid quod non sit vita; sed anima vivit se ipsa, id est aliquo sibi intrinseco, utpote formali principio, quod non est alterius naturae quam ipsa anima, et ideo ex hoc non sequitur quod anima sit vita. Si enim haec esset vera anima est vita, necessario oporteret quod idem in ea esset informans et informatum, id est ipsa esset sua forma, et idem esset illi esse et vivere sicut idem est vitae esse et vivere, quia vita se ipsa vivit: hoc autem dico de anima rationali. Unde Bernardus, 79 sermone Super Cantica: "Vita animae est vivens quidem, sed non aliunde quam se ipsa", ac per hoc non tam vivens quam vita, ut proprie de ea loquamur. Inde est quod infusa corpori vivificat corpus ut sit illud corpus de vitae praesentia non vita, sed vivens. Unde liquet quod nec vivo quidem corpori id vivere est quod esse, cum a se minime vivere possit.
6. Ex hoc patet responsio ad illud quod sequitur. Et potest esse instantia: animal se ipso movetur, animal movetur motu, ergo animal est motus. Animal enim dicitur se ipso moveri, id est ab aliquo principio sibi intrinseco, eo modo quo dicitur anima vivere se; animal dicitur moveri motu, formaliter loquendo, eo modo quo anima dicitur vivere vita. Unde sicut ibi non sequitur animal est motus, sic nec in proposito anima est vita.
7. Ad ultimum quod obicitur per locum a coniugatis: dicendum quod non valet, quia, cum dicitur animare est vivificare, potius est praedicatio per concomitantiam quam per formam sive essentiam, et ideo non sequitur quod anima sit vita: illa enim consequentia tenet in praedicatione formali. - Quod autem illud dicatur per concomitantiam, manifestum est, quia sicut esse hominem dicit formam consequentem totum compositum, sic esse vivum respectu animae et corporis; animatum autem dicit perfectionem partis quae est altera pars compositi, scilicet corporis. Sicut ergo non sequitur perfectum anima rationali est esse perfectum humanitate, ergo anima est humanitas, sic nec in proposito: perfectum enim anima rationali est homo ratione partis, scilicet corporis; perfectum humanitate est homo secundum se totum.
ARTICULUS III.
Utrum vita sit aliquid animae.
Sequitur inquirere utrum vita sit aliquid animae: Et primo, utrum sit potentia animae ; secundo, utrum sit actus animae; tertio utrum sit habitus animae.
PARTICULA 1.
An vita sit potentia animae.
Primo ergo quaeritur an vita sit potentia animae. Quod sic, videtur: a. Commentator, IX Ethicorum: Vita plantae est potentia quae nutrit, augmentat et generare facit. — Item, vita animalis est potentia sentire faciens, et quod illam habet tam delectans quam tristans. — Item, ut supra tactum est, anima vivit se ipsa, quia si alio a se, erit processus in infinitum; ergo se ipsa. Aut ergo tota se vivit aut aliqua sui potentia. Si tota, ergo, cum non possit privari se, non potest privarit sua vita nec mori, et ita quaelibet anima esset immortalis; quod est falsum. Si aliquo sui, ut potentia, ergo vita est potentia.
b. Item, omnis actus egrediens a substantia creata egreditur ab ea mediante aliqua potentia: solum enim essentia prima, scilicet increata, se ipsa agit sine aliqua potentia sive virtute ; ergo, si actus vivendi exit ab anima, hoc erit mediante aliqua potentia sive virtute. Unde sicut actus videndi exit ab anima mediante virtute sive potentia visiva, actus intelligendi mediante virtute sive potentia intellectiva, similiter, ut videtur, et actus vivendi mediante aliqua potentia sive virtute quae sit propria huius actus; sed nulla potest esse haec nisi vita, quae est praevia omnium actuum potentiarum et a qua omnes habent quod possunt exire in actus suos, quae, secundum quod habetur libro De motu cordis, est potentia praevia aliarum; dicit enim idem: "Vivitet vegetatur animal, sentit et movetur, discernit et intelligit, et quae ex eis oriuntur, non facile numerabilia, efficere habet: et harum potentiarum haec prima distantia est quod vitam quasi praeviam ceterae sequuntur, sine quaceterarum nullam inesse possibile est". Cum ergo vita sit praevia aliarum potentiarum et una illarum, ut patet ex verbo praedicto, relinquitur quod ab ipsa est actus vivendi.
Contra: I. Vita in eodem animali est una et indivisa, potentia multiplex; ergo vita non est potentia: ostendentes enim qualemcumque differentiam, ostendentes erimus quoniam non idem.
2. Item, vita non est potentia visiva neque sensitiva neque auditiva et ita de aliis, quia tunc sequeretur quod corrupta visiva corrumperetur vita: quod est falsum. — Praeterea, membrum paralyticum vivit et non sentit; quare vita membri non est potentia sensus.
3. Item, si vita esset potentia animae, aut igitur quaelibet potentia aut una solum aut duae vel tres. Si esset quaelibet potentia, tunc visiva potentia esset vita: quod nullus dicit. Si omnes insimul, tunc planta non haberet vitam neque brutum animal, sed solus homo, quia ille solus habet omnes potentias animae insimul. Si aliqua una solum, ut sensitiva, tunc non viveret planta. Si vegetativa solum esset vita, tunc non esset alia vita plantae et animalis: hoc est falsum et contra Aristotelem. Si duae vel tres insimul, ut vegetativa et sensitiva, tunc non esset planta viva, et ita de aliis combinationibus. Quare videtur quod non est potentia.
4. Item, si vita est potentia, potest exire in actum; quod autem exit in actum completum, exit in actum mediante aliqua dispositione; ergo vita exit in actum mediante aliqua dispositione; ergo vita existit in distantia ab actu; hoc autem est falsum: vita enim est in indistantia ab actu.
5. Item, si est potentia, diminutus est Philosophus, id est Aristoteles, ponendo potentias animae et distinguendo, libro De anima, non assignando illam inter alias. Si non, tunc sunt superflui noti in scientia medicinali, qui ponunt virtutem vitalem inter alias animae virtutes.
[Solutio]: Ad hoc potest dici quod, cum vita multipliciter dicatur, ut infra dicetur, in una acceptione, extenso nomine potentiae eo modo quo virtus dicitur potentia, vita potest dici potentia; proprius tamen virtus dicitur eo quod est actui coniuncta. Licet enim potentia et virtus quandoque idem dicant, id proprius dicitur potentia quod ab actu est remotius, virtus vero quod actui est magis coniunctum. Concedi ergo potest quod vita est potentia sive virtus, ut ostendunt proposita pro prima parte istius problematis. Unde, libro De motu cordis: "Prima virtus, idest vita, certum praecipue organum vindicavit". Et haec forte est virtus vitalis, ut videtur ex verbis Avicennae. Vita enim, quae est esse viventis, vigens virtute efficaciore in primo organo, id est corde, motu ipsius aliis operativis virtutem operandi ministrat; propter quod dicitur virtus. Et haec plane determinata sunt libro De motu cordis, in capitulo quo ostenditur quod motus cordis est principium omnium aliarum virtutum.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum contra hoc inductum, dicendum quod vita est alia ab illa potentia quae dividitur: non enim est potentia sive virtus apprehensiva neque motiva, quarum utraque dividitur, quia comprehensiva dividitur in comprehensivas exteriores et interiores, motiva in motivam naturalem et animalem, et, ut sit ad unum dicere, nulla est illarum quae dividuntur. Praeterea, non omnis potentia dividitur, sicut illa quae habet esse determinatum in ultima differentia; propter quod non sequitur vita est indivisa, potentia divisa vel multiplex, ergo vita non est potentia vel virtus: non enim omnis virtus vel potentia dividitur. Ratio autem quare vita manet indivisa et non dividitur sive multiplicatur sicut potentia vel virtus alia, est quod illa immediate egreditur a substantia animae in corpus per indistantiam ab esse: unde vivere dicitur viventis esse ; unde sicut esse in eodem manet indivisum, sic vita. Haec ergo est ratio quare manet indivisa, secundum quod refertur ad actum primum a quo dicitur vivens esse. Alia est secundum quod refertur ad actum secundum, qui distinguitur per sensum et motum, prout determinat sibi organum unum, scilicet cor. Unde Avicenna, libro I: "Vitalis virtus est illa quae spiritus esse conservat, qui sensus et motus vehiculum existit, et ipsum reddit aptum ad eorum impressiones recipiendas, cum ad cerebrum pervenerit, et facit ipsum potentem dandi vitam ubicumque expanditur, et huius quidem virtutis sedes et operationis eius processus est cor". Unde neque in relatione ad actum primum quo perficit suum perfectibile, neque in relatione ad organum, quo egrediuntur in esse operationes illius, est divisibilis neque etiam ex relatione ad motorem, immo, quia egrediuntur operationes illius in esse ex immediata coniunctione cum primo motore, debet esse indivisa. Unde, libro De motu cordis: "Semper enim motori est proximum quod ab eo est primum; omnis vero virtus quo magis accedit principio, perfectior est, multitudine et divisione minor, potentia et unitate praestantior, perseverantiae et operationi accommodatior, essentia integrior, sibi sufficientior". Hoc autem non est reperire in potentiis sive virtutibus quae dividuntur.
2-3. Ex iis patet in parte responsio ad ea quae sequuntur, quia vita neque est potentia visiva etc. neque est una potentia neque duae vel tres neque omnes insimul neque etc.; est tamen alia ab iis, ut ex dictis patet, quae est praevia et quasi origo aliarum. Unde Avicenna, libro I, 4 cap.: "Nos autem dicimusquod quemadmodum ex humorum spissitudine secundum aliquam complexionem substantia generatur spissa, quae est membrum aut pars membri, ita ex humorum vaporibus et eorum subtilitate secundum aliquam complexionem substantia generatur subtilis, quae est spiritus. Et hic quidem spiritus, cum secundum complexionem provenit quam debet habere, ad hanc recipiendam virtutem praeparatur, deinde omnia alia praeparatmembra ad recipiendum omnes alias animales virtutes et reliquas. Virtutes equidem animales in spiritu et membris non proveniunt nisi postquam haec vitalis provenerit virtus; ideoque, licet virtutes animales alicuius membri destruantur, vivumtamen adhuc existit nisi haec virtus in eo fuerit destructa". Et dicuntur hic virtutes animales communiter ab anima.
4. Ad aliud quod obicitur quod omnis potentia exit in actum mediante aliqua dispositione, sed vita existit in indistantia a suo actu etc: dicendum quod actus perfectionis, qui est ex coniunctione formae substantialis cum suo perfectibili, non exit in esse mediante aliqua dispositione; forma enim huiusmodi se ipsa unit se suo perfectibili, ex cuius unione relinquitur in perfectibili actus primus sive perfectionis primae. Unde, quia actus vitae sive qui est vita est primus, ut dans esse viventi, omnino est indistans a suo actu, in quantum huiusmodi. Unde, supposito quod vita sit potentia a qua exit vivere, quod est actus primus, non oportet quod hoc fiat aliqua mediante dispositione; potentia autem, quae egreditur in actum qui non est primus neque perfectionis primae, sed potius in actum extrinsecum vel secundum, requirit aliquam dispositionem mediam. Verbi gratia, potentia sive virtus visiva, in quantum exit in actum videndi, requirit aliquam dispositionem mediam, scilicet ex parte organi, et consequenter ex parte sui, qua excitetur ad actum videndi: virtus enim animae, licet, quantum est ex parte sui, non fatigatur neque debilitatur, ratione tamen qua est coniuncta organo, eius participat passiones. Similiter dici potest de vita sive virtute vitali: quod, in quantum mediante motu cordis et spiritibus vitalibus exit in actum extrinsecum, scilicet in actum qui non est primus neque perfectionis primae, hoc facit mediante aliqua dispositione. Unde, libro De motu cordis, dicitur quod "ipsius cordis effectus ad reliquorum operationes est medius", scilicet inter vitam sive virtutem vitalem agentem et actus potentiarum.
5. Ad ultimum dici potest quod alterius intentionis est medicus et physicus in determinatione eorum quae ad animam referuntur. Medicus enim primo et per se intendit de illis quae animam in unione cum corpore sive vitam conservant: propter quod eius est proprie et per se de vita profundiore et perfectiore inquisitione investigare et determinare. Physicus autem de illis intendit quibus pervenitur in cognitionem illius; per obiecta autem, actus et, potentias convenientissime pervenitur in cognitionem illius - et dico de obiectis, actibus et potentiis exterioribus, scilicet quae respiciunt motum et sensum exteriorem — propter quod physici est investigare profundius et perfectius de iis, medici perfectius de vita. Propter quod conveniebat quod medicus determinaret de vita secundum quod est actus, et de virtute vitali et de aliis pertinentibus ad vitam, quae non oportuit a physico determinari. Determinat autem Philosophus, in principio II De anima, de vita sufficienter secundum eius intentionem, scilicet in comparatione ad subiectum illius, scilicet corpus physicum, ubi determinat quae corpora physica participant animam, ut quae recipiunt alimentum, augmentum et decrementum; et in comparatione ad suam causam, scilicet animam, ubi determinatur quod anima non est actus corporis nisi habentis vitam; et in ordine ad potentias vel actus animae, ubi determinat quod vivere dicitur multipliciter secundum distinctionem potentiarum vel actuum animae, et quod praevium est ordine naturae. Ad unum ergo dicendum est: quia intentio medici est per se circa vitam, physici non, multiplicius habet determinare medicus de vita quam physicus. Et potest dici, sine praeiudicio — in II libro De anima, cum dicit: "Multipliciter autem ipso vivere, etsi unum aliquod horum insit solum, vivere dicimus ipsum, ut intellectus, motus, sensus et status; etsecundum locum adhuc motus, secundum alimentum et detrimentum et augmentum" etc. — quod illa multiplicitas vivendi est a virtute vitali. Unde ibi fit comparatio actuum consequentium ad vitam sive virtututem vitalem, prout est quodam modo causa illorum. Quod videtur ex verbis Philosophi, quae ibidem subiunguntur, quae sunt: "Vivere [videntur] autem in se ipsis habentia principium et potentiam huiusmodi, per quod augmentum et detrimentum recipiunt" etc. Hoc autem principium et haec potentia secundum seriem textus videtur esse vita sive virtus vitalis.
Ad argumenta introducta pro alia parte, quia concludunt ex mediis non necessariis, respondendum est.
a. Et primo ad primum. Cum enim dicitur aut anima vivit se tota, aut aliqua sui potentia etc.: dicendum quod neque se tota neque aliqua sui potentia, sed aliquo sui, scilicet suo quo est.
b. Ad aliud quod obicitur quod omnis actus exiens a substantia, egreditur in esse mediante aliqua potentia: dicendum quod hoc non est verum de actibus primis, qui exeunt in esse ex coniunctione formae substantialis cum sua materia sive perfectibili. Anima enim unit se cum sua materia, nulla interveniente dispositione media, ex cuius unione relinquitur aliquis actus in corpore, scilicet actus animandi sive vivendi.
PARTICULA II
An vita sit actus animae.
c. Item, eodem: "Aequalis et continua est vita et primus actus formae ex quieto et sempiterno fluens".
d. Item, Bernardus, De libero arbitrio et gratia: "Vita est internus et naturalis motus" etc.; sed "omnis motus in actione firmatur", secundum quod dicitur libro Sex principioram ; ergo vita est actio vel actus.
Contra: 1. Vita est perfectio viventis vel animalis vel hominis vel alterius huiusmodi; sed actus, cum sit accidens, non potest esse talium perfectio.
2. Si autem diceretur quod non est actus qui est accidens, sed substantia sive substantialis — contrarium videtur per hoc quod dicitur libro De motu cordis: "Primus et continuus animae actus vita est, quae motu cordis, efficitur" ; quod autem efficitur motu cordis, accidens est.
3. Item, in actione sive actu est difformitas sive dissimilitudo terminorum ab invicem et a medio; in vita nulla est difformitas sive dissimilitudo; ergo etc.
5. Item, differunt actus et potentia in unoquoque; sed vita est potentia, ut ex auctoritatibus patet supra dictis ; ergo non est actus.
6. Item, omnis actus est actus alicuius potentiae; ergo, si vita est actus, est etc.; non est autem reperire aliquam potentiam cuius possit esse actus; ergo etc. — Si diceretur quod est actus virtutis vitalis - hoc non est verum, quia virtus vitalis posterior est vita, quae dicitur esse viventis, de qua hic proprie intenditur.
7. Item, si vita est actus, aut primus aut secundus. Non primus, quia talis est ipsa anima; unde definitur sic: "Anima est actus primus corporis physici potentia vitam habentis" ; duo autem actus primi in eodem esse non possunt; ergo est actus secundus; sed talis est accidens; ergo non est esse viventis; sed de vita huiusmodi est quaestio; ergo etc.
Respondeo quod vita est actus, formaliter loquendo sive essentialiter, et actus primus et continuus, scilicet substantiae nobilis. — Quod sic patet: Omne illud, quod primo perficit, est actus primus; vita est id quod primo perficit ; propter quod vita dicitur esse viventis. Praeterea, omnes actus rei viventis vitam subiciunt quasi radicem et principium; unde, libro De motu cordis: "Potentiarum haec prima distantia est quod vitam quasi primam vel praeviam ceterae sequuntur". Praeterea, est actus continuus: licet enim vivens aliorum actuum recipiat interpolationem, tamen vitae interpolationem non recipit. Unde, libro De motu cordis: "Vitae actus necessario continuus est, ceterorum vero minime. Intercipiuntur enim natura aut aegritudine sensus, motus et similia, ut somno, apoplexia; iis demum solutis, in statum redeuntes". Sed, quia vita est forma nobilis et inter omnes formas nobilissima, non potest esse actus cuiuslibet substantiae, sed substantiae nobilis; unde vita est actus primus et continuus substantiae nobilis. Et quia nobilitas substantiae consistit principaliter in duobus, scilicet in movendo et cognoscendo — propter quod omnes definiendo animam, quae est substantia nobilis, definiebant eam penes motum et cognitionem, ut dicit Philosophus, in I De anima — vita ergo est actus primus et continuus substantiae nobilis moventis vel cognoscentis vel utrumque facientis. Dicendum ergo quod vita est actus huiusmodi, ut patet ex auctoritatibus pro parte ista inductis.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum inductum contra hoc, dicendum quod est primus actus formae substantialis sive formae substantiae et est actus consequens ad primum. Licet autem consequentium actuum aliquis sit accidens, non tamen actus primus, qui est perfectio et actus substantiae, cuiusmodi actus est vita.
2. Ad aliud quod dicitur in libro De motu cordis, quod "vita est quae motu cordis efficitur", dicendum quod vita multipliciter dicitur. Quandoque dicitur actus primus simpliciter sive perfectio viventis, ut qua in coniunctione animae et corporis talis ipsum corpus vivificatur; alio modo dicitur potentia, in quantum, vigens virtute abundantiore in corde, motu ipsius aliis operativis virtutem ministrat operandi; tertio modo dicitur actus vel operatio vitae. Sicut enim nomine intellectus quandoque intelligitur ipsa potentia intellectiva, quandoque actus eiusdem, actus, dico, accidentalis, ut qui provenit ex comprehensione rerum extrinsecarum, similiter est de vita. Unde vita quandoque nominat actum vitae, scilicet accidentalem sive secundum, et vita sic dicta est accidens; et haec est de qua dicitur in libro De motu cordis: "Haec efficitur motu cordis" ; et subditur: "Ibi igitur est movens", scilicet anima; in corde enim est anima movens et ex hoc motu efficitur vita, quae est effectus huius motus. — Si obiceretur ex serie litterae ibidem, qua videri posset quod auctor intelligit de vita quae est primus actus; dicit enim sic: "Primus et continuus actus animae vita est; haec cordis motu efficitur. Ibi igitur est movens" — potest dici quod vita perficit viventem, et sic dicitur actus primus, id est perfectio prima; et aliis operativis ministrat virtutem operandi, mediantibus spiritibus vitalibus et operationibus sive motibus, quae exercet mediante primo organo, scilicet corde, et secundum hoc dicitur potentia sive virtus et potest dici prima. Praeter hos modos dicitur motus vel actus quo ministratur virtus operandi aliis operativis, et secundum hunc modum dicitur actus primus, scilicet ratione prioritatis et praecessionis actuum aliarum operativarum. — Vel aliter posset intelligi illud verbum, scilicet "vita motu cordis efficitur", eo modo quo aliquid dicitur effici in suo effectu, ut diceretur vita effici, id est extra fieri, scilicet in suo effectu, id est in operibus operativarum, quae ab ipsa vita habent principium et potentiam operandi: et secundum hunc intellectum sumeretur vita in sua prima significatione.
3. Ad aliud dicendum quod vita, prout dicitur actus primo modo sumptus, nullam dicit dissimilitudinem sive difformitatem sicut nec esse. Prout autem vita dicitur actus vel motus qui est accidens, scilicet secundum quod tertio modo dicitur, sic dicit difformitatem, quia sic non est semper coniuncta suo termino vel fini.
4. Ad aliud dicendum, secundum quod dicunt quidam, quod vita quandoque dicitur continuatio esse viventis, quandoque ipsa vis continuativa, quandoque ipsa operatio sive actus sequens, quae, inquam, operatio est effectus vis illius et signum continuationis illius. — Ad illud ergo quod obicitur quod actus est signum vitae etc., patet responsio, quia actus sive operatio, sequens ipsam continuationem, signum est continuationis ipsius: et sic vita est signum vitae, secundum quod vita sumitur in diversis acceptionibus. Nec hoc est magis inconveniens quam si diceretur continuationis esse viventis signum est actus vel operatio sequens ipsam.
5. Ad aliud quod sequitur, potest dici quod vita secundum diversas acceptiones est actus et potentia, ut patet ex dictis. Nec hoc est inconveniens: simile enim reperitur de intellectu et aliis potentiis animae.
6. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod, ut supra tactum est, non omnis actus est actus alicuius potentiae, sicut actus primus a quo est esse: actus enim animandi non est ab aliqua potentia animae, immo potius ab ipsa essentia animae. Similiter dici potest de vita quod non est actus alicuius potentiae, immo potius, ut dictum est, inest viventi in coniunctione animae cum corpore, non mediante aliqua potentia, sed ab ipsa essentia animae, quae unitur immediate cum corpore se ipsa, non mediante potentia vel dispositione aliqua.
7. Ad ultimum dicendum quod alio modo est anima actus primus et alio modo vita. Cum enim actus quidam sit ut scientia, quidam ut considerare, ut habetur a Philosopho, anima est actus primus simpliciter et respectu actuum qui sunt ut scientia et qui sunt ut considerare. Vita autem est actus ut considerare, et primus respectu actuum qui sunt ut considerare: esse enim vitae sive vita ipsa, in quantum huiusmodi, est actus ut considerare, non ut scientia. Consideratis ergo omnibus actibus, quorum principium est anima — actibus, dico, existentibus ut considerare — primus omnium est vita, primus, dico, natura, ut a quo non convertitur consequentia, et primus, ut a quo alia habent motus et operationes. Unde, in libro De motu cordis, determinatur quod unum est organum primum, scilicet cor, et unus est actus primus et ab iis est motus et operatio aliorum; dicit enim: "Vita in animali est prima". Dicimus autem sic primam ut qua non existente, reliqua nec actus invenit nec intellectus attribuit, ipsum autem sine reliquis existere vel saltem intelligi possit. Sic igitur vita sensu, motu ceterisque similibus prior: neque enim coaequaevi sunt sensus et similes potentiae cum vita; unius autem una est anima, et ipsius aliquod instrumentum primum ; ipsius igitur effectus ad reliquorum operationes est medius ipsumque reliquis motus et operationis principium. — Vel potest aliter dici quod anima est actus primus simpliciter, vita est actus primus sequens unionem animae cum corpore. Sed ad hoc notandum quod duplex est genus formae in genere formarum quae sunt substantiae. Quaedam autem est forma quae est substantia tantum, quaedam quae est substantia et motor, qualis forma est anima. Ex coniunctione autem animae cum corpore tali, in quantum est substantia, est esse animatum; ex coniunctione animae cum corpore tali, in quantum est motor, est esse vivum: ex eo enim ex quo aliquid habet motum ex se, ex hoc est vivum sive vivens. Ex se, dico, propter gravia et levia, quae habent motum, non ex se, sed a generante vel removente prohibens. Est ergo vita actus primus sequens unionem animae cum corpore, in quantum anima est motor et actus primus, relictus ex coniunctione animae cum corpore, in quantum anima est huiusmodi.
PARTICULA III
An vita sit habitus animae.
Quod. sic, videtur: 1. Ut habetur a Philosopo: "Habitus est qualitas difficile mobilis" ; talis est vita; ergo etc. — Quod autem vita sit qualitas, videtur, quia a vita dicimur viventes sicut a scientia scientes, et qualitas est secundum quam quales dicimur. — Quod autem difficile mobilis, patet, cum non sit separabilis a vivente, dummodo anima sit unita corpori.
2. Item, habitus est quo habilitatur virtus vel potentia ad exitum in opus sive actum sibi convenientem; sed vita est qua habilitantur potentiae vel vires animae sive animalis ad exeundum in opera vel actus convenientes; ergo etc.
3. Item, mors est privatio sive de genere privationum ; sed habitus tollitur privatione, vita autem tollitur morte; ergo etc.
b. Item, habitus activum habile reddit ad agendum: activum enim ex habitu habilitatur ad opus vel actum; vita autem est ipse actus; ergo etc.
Respondeo: Dicendum ad hoc quod, ut supra tactum est, vita dicitur multipliciter. Dicitur enim actus et actus primus; et hoc dupliciter, quia vel ut actus dicit esse viventis substantiale vel ut accidentale. Dicitur etiam potentia vel virtus nomine extenso, quae, ratione alicuius proprietatis habitus, potest dici vis sive virtus habitualis, scilicet propter facilitatem sive habilitatem exeundi in actus sibi proprios. Sicut enim liberum arbitrium dicitur potentia habitualis propter facilitatem exeundi in actus suos, sic potest dici virtus vitalis virtus habitualis propter facilitatem sive habilitatem exeundi in actus suos et continuandi se in eisdem. Non est autem habitus, proprie sumendo habitum, licet quodam modo habeat proprietatem habitus sive potius potentiae habitualis.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur contra hoc, scilicet quod vita est qualitas difficile mobilis: dicendum quod hoc non est verum. Cum autem obicitur quod secundum vitam dicimur quales, quia viventes: dicendum quod est praedicatio in quale substantiale, eo modo quo differentia praedicatur in quale, et in quale accidentale, eo modo quo accidens praedicatur in quale. Non ergo dicimur quales secundum vitam, secundum quod quale dicit accidens et qualitatem, sed secundum quod quale dicit substantiam vel substantiale: vivens enim, licet modum dicat qualitatis, res tamen, quae subest modo, dicit substantiam vel substantiale.
2. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod, licet vita quodam modo expediat sive habilitet potentias animae vel animalis ad exeundum in opera sua, non propter hoc debet dici habitus, quia si hoc, una potentia vel habitus unius potentiae esset habitus alterius; potentia enim sive habitus cognitivae ipsam affectivam reddit habilem quodam modo ad exitum in actum suum: cognitio enim excitat et habilitat affectivam ad amandum; sed quando aliquid est additum ipsi potentiae ut inhaerens eidem, disponens illam et habilitans et efficiens facilem in actum proprium, illud potest dici habitus. Non sic est de vita, quae, quia est quasi radix virtutis et vigoris ipsarum potentiarum et etiam esse earumdem et quia mediante spiritu vitae vel potius irradiatione virtutis vitalis ad organa potentiarum iuvantur ipsa operativa — unde, in libro De motu cordis: "Motus quoque et sensus vitae obnoxii sunt; ex ea enim sunt; spiritum enim animalem primum spirituvitae in actum produci, necesse est" — dicitur vita potentias expedire et habiles ad actus suos efficere.
3. Ad ultimum dicendum quod mors, proprie loquendo, non est privatio, sed potius corruptio vel destructio — privatio enim aptitudinem relinquit ad habitum privatione sublatum — et hoc ratione vitae subtractae, quae non tollitur ipso habitu sublato. Praeterea, habitus habet esse determinatum circa potentiam sive virtutem aliquam; vita autem non determinat sibi esse circa potentiam aliquam neque ipsa morte sublata relinquitur aliqua aptitudo naturalis ad eamdem, cum omnis aptitudo naturalis ad vitam sit ex aliqua influentia animae vel praeparantis corpus ad susceptionem vitae vel perficientis illud, licet forte, secundum aliquos, aptitudo et appetitus aliquis relinquatur ad eamdem sive ad unionem cum anima ex ordine divinae iustitiae. Unde, in libro De motu cordis: "Vitam constare necesse estaut in universum animal deperire; idautem est mori".