Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 2, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 2, C. 1
A QUO SIT VITA EFFECTIVE.
Primo ergo quaeritur de causa efficiente immediata ipsius vitae. Et hoc dupliciter: Primo de causa efficiente vitae rationabilium; secundo vero irrationabilium, ut animalium et plantarum.
ARTICULUS I.
De causa efficiente vitae rationabilium.
Quod a Creatore, videtur sic: 1. Gen. 2, 7: "Formavit Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae" ; ab eodem autem et modo indifferenti est spiraculum vitae et ipsa vita: non enim alia operatione venit in esse vita et alia spiraculum vitae nec ab alio producebatur in esse vita primi hominis et aliorum; ergo vita immediate est a Deo: vita, dico, hominis, de qua principaliter hic intenditur.
2. Item, actus vitae sive qui est vita infatigabilis est; unde, libro De motu cordis: "Vitae actus necessario continuus est, ceterorumvero minime". Sed, ut habetur in libro De somno et vigilia, omne illud, cuius opus est secundum naturam, contingit fatigari et languere, si indesinenter ageret. Dicitur enim ibi: "Quorumcumque est aliquod opus secundum naturam, quando exceduntaliquod tempus vel aliquid horum quae possunt tempore facere, necesse est ea languere, ut oculos videntes, et quiescere iacientes hoc, similiter autem manum et aliud omne cuius est aliquod opus. Quare si aliquorum est opus aliquid sentire continue, languebit, et non hoc faciet". Ergo vita non est actus alicuius agentis secundum naturam; ergo est actus progrediens ab agente supra naturam.
3. Item, motus, quo vivit anima in se, ut dicit Plato et Macrobius exponit, essentia est animae; sed constat quod essentia animae est a Creatore; ergo etc.
4. Item, Dionysius, De divinis nominibus, cap. De vita: "Omnis vita et vitalis motus ex vita ipsa quae est supra omnem vitam".
5. Item, in libro De motu cordis: "Vita est primus motus ex quieto sempiterno fluens" ; sed quietum sempiternum est solum Primum; ergo etc.
6. Item, in libro De intelligentiis, ita dicitur: "Vita est processio ex ente Primo quieto et sempiterno [et] primus motus".
Contra: a. In libro De motu cordis: "Primus et continuus animaeactus vita est: haec motu cordis efficitur" ; quod autem motu cordis efficitur, non est immediate a Deo.
b. Item, in eodem: "Id primum est animae organum cuius actus primus vita, qua mediante ceteras corporis virtutes producit". Et ita idem quod supra.
c. Item, Plato et eius sequaces ponunt animam esse principium motus ex se ipsa et motum illum dicunt vitam, sicut Bernardus dicit vitam esse motum internum, et ex hoc ponunt et ostendunt animam esse immortalem; ex quo sequitur quod non est a Deo immediate, sed ab anima.
d. Item, Boethius, De unitate et uno: "Omne esse in causatis est ex forma" ; sed vivere est esse viventium; ergo est ex forma.
e. Item, idem: "Nullum esse est ex forma, ubinon est materiae; unita" ; igitur non est nisi ex coniunctione formae cum materia: unde philosophi definiunt esse esse effectum formae in materia. Cum autem forma materiae unitur, ex coniunctione utriusque necessario aliquod unum constituitur; quod autem est tale non est immediate a Deo, sed mediante forma et unitate formae cum materia.
[Solutio]: Ad hoc dicendum quod est aliquid quod vivit ex se, in se et per se, ut vita prima, quae est Deus; et est aliquid quod vivit in se et per se, sed non ex se, ut angelus et anima sive spiritus rationalis; et est aliquid, quod vivit in se, sed non ex se neque per se, ut anima sensibilis et vegetabilis. Illorum autem quae vivunt per se et in se, quaedam possunt communicare vitam aliis, ut animae rationales corporibus organicis potentia vitam habentibus; quaedam autem non possunt, ut spiritus angelici. Ex iis patet quod quaedam sunt quae per se vivunt, sicut spiritus angelici et rationales; quaedam, quae non per se, sed solum participando vitam illis mediantibus quae per se vivunt, ut corpora humana. Dicendum ergo quod vita illorum quae per se vivunt est immediate a Deo sicut eorum substantia sive essentia; vita autem illorum quae vivunt participando vitam mediantibus illis quae vivunt per se, non est immediate a Deo, sed illis mediantibus quae vivunt per se.
[Ad obiecta.]: 1.Ad illud ergo quod primo obicitur quod vita est a Deo, per illud Gen. 2, 7: Inspiravit etc., quod videtur debere intelligi non de vita eorum quae vivunt per se, sed de vita eorum quae vitam participant, et ita videtur recte contra hoc quod dictum est — quid enim aliud significatur per spiraculum vitae quam vita quae mediantibus spiritibus vitalibus et motu cordis participatur a corpore et a partibus sive organis corporis? — dicendum quod per "spiraculum vitae" significatur anima rationalis vel vita animae rationalis. Unde Glossa, ibi: "Inspiravit in faciem" etc.: "Vita rationali animavit, id est anima". Unde Augustinus, VII Super Genesim ad litteram: "Cur animam ipsumDei flatum dicere dubitemus, dum intelligitur non essede natura atque substantia? Sed hoc ipsum est sufflare quod est flatum facere, quod autem flatum facere, hoc animam facere". Et, dicitur anima, in quantum vita participatur in corpore vel corpore ea mediante, "spiraculum vitae" metaphorice ad similitudinem inspirandi interius et respirandi exterius. Vita enim, quae ab anima est, quidam est motus reciprocus et in se reflexus: vitalis enim motus animae est quaedam de se spiritalis egressio et in se reciproca reversio, et ex hac reciprocatione motus animae in se sequitur motus cordis, qui in se reciprocatur; movetur enim cor continue secundum systolen et diastolen sive secundum dilatationem et constrictionem, imitans, ut potest, per dilatationem corporalem extensionem, virtutis animae vitalis, et per constrictionem corporalem, reciprocationem spiritalem, et sequitur ex motu cordis naturaliter motus inspirationis et respirationis. Quia ergo anima, secundum quod est vita, est quaedam sui de se spiratio in se reflexa, movens proportionaliter corpus, cui unitur sicut motor et forma, et primo primum membrum organicum, non inconvenientere dicitur "spiraculum vitae".
2. Ad aliud dicendum quod operativum sive activum fatigatur in operando, cuius operatio exit in esse per organum fatigabile, cuius illud est perfectivum. Vita autem, secundum quod est actus primus simpliciter, non determinat sibi organum aliquod, sed totum corpus organizatum habens vitam potentia; unde vita definitur: "Principium actus animae in corporis adaptati motu". Secundum autem quod vita est virtus quaedam, eo modo quo dictum est, vindicat sibi cor tamquam domicilium et organum, secundum quod dicitur, libro De motu cordis: "Cor est organum et domicilium vitae" et illius motu vita, quae est actus secundus, quae rationabiliter accidens dici potest, distribuitur aliis partibus corporis. Unde eodem: "Virtus cordis in motu est et motu vitam distribuit". Et quia, ut habetur eodem, "solus motus cordis est infatigabilis, propter hoc est continuus" ; unde ista consequenter se habent: infatigabilitas et continuitas. Quare autem motus cordis est infatigabilis, causa una est maior approximatio et influentia a motore, scilicet anima. Unde, in libro De motu cordis: "Ibi", id est in corde, "est movens", scilicet animal: "semper enim est motori proximum, quod ab eoest primum. Omnis vero virtus, quo magis accedit principio, perfectior est, multitudine et divisione minor, potentia et virtute praestantior et operationi accommodatior". Alia causa est perfectio organi: primo enim organo secundum exigentiam officii sui et situm et perfectionem contulit Artifex optimus et potentissimus, scilicet Deus. Unde, libro De motu cordis: "Anima, cum ex se immobilis et impartibilisusquequaque sit, cumque certam in corpore sedem obtineat, instrumento, cuius actu et ministerio vitam virtutesque corpori ministraret, indigebat. Creator ergo, utperfectum optimus efficeret instrumentum, animam actu et materialiter primae materiae impressit, quodvelut a centro incircumferentiam potentias circumquaquei deferret". Primam materiam vocat ipse primum instrumentum, cui Deus animam virtuali praeeminentia impressit. — Vel potest aliter dici quod est spiritus vitalis et animalis, similiter est virtus sive vis cuius operatio est mediante spiritu vitali, quaedam, cuius operatio est mediante spiritu animali. Opus spiritus vitalis a causa intrinseca perficitur: propter quod eius causa sibi sufficit nec recipit fatigationem; opus spiritus animalis est ab extrinseco adveniente et excitante: unde, quando illud extrinsecum excedit, vis sive virtus operans fatigatur. Unde, libro De motu cordis: "Duplex est spiritus, animalis et vitalis. Animalis interpolatur operatione, vitalis nequaquam: spiritus enim vitalis opere uniformis, animalis vero multifariam partibilis; vitalis irradiando vivificat, animalis vero resolutione sensum et motum exterius inducit. Et primi quidem spiritus opus", scilicet vitalis, "intrinseca causa movet et perficit, ideo sibi sufficiens est et semper in actu; animalis vero in effectumextrinsecus aliquid adveniens, tamquam minus perfectum excitat. Complet autem innatum: ideo, quando metamexcedit, fatigatur potentia et dolet animal". Ex iis patet quo modo ad propositum respondendum, quia quod dicitur in libro De somno et vigilia, intelligitur de illis quorum operationes fiunt mediantibus spiritibus animalibus et quae sine aliquo extrinseco cooperante in actum non egrediuntur.
3. Ad illud quod sequitur, scilicet quod motus, quo vivit anima in se, est essentia animae: dicendum quod haec praedicatio motus, quo vivit anima in se, est essentia animae: non est formalis sive essentialis, sed causalis. Unde sensus est: motus, quo vivit anima, fundatur in principiis substantialibus sive essentialibus animae sive causatur ab illis. Cum enim esse rei causetur ex eisdem principiis ex quibus res ipsa, cum vivere sit viventibus esse, in eisdem principiis fundatur sive ab eisdem causatur a quibus et ipsa.
4. Ad illud quod sequitur, scilicet verbum Dionysii: dicendum quod intelligitur de vita eorum quae per se vivunt, cuiusmodi est vita angelica, de qua ibi principaliter loquitur, sicut patet ex serie textus et commento.
5. Ad illud quod postea obicitur quod vita est motus ex quieto etc.: dicendum quod anima dicitur quieta et sempiterna, in quantum anima est principium motus ex se ipsa, qui quidem motus internus est et dicitur vita. Et ad huius declarationem nota quod Plato et eius sequaces posuerunt quod anima est principium motus et ex se ipsa movetur et, quia illud, quod ex se movetur, semper et continue movetur, et motus ab eo non potest separari, ideo istum motum posuerunt in anima sempiternum et animam immortalem propter ipsum. Sed huic positioni videtur Aristoteles contradicere, ostendens principium motus esse in omnibus immobile. Cui etiam videtur B. Augustinus, VIII Super Genesim ad litteram, consentire, idem ostendens, scilicet principium motus esse immobile. Macrobius autem, in fine libri sui, hanc contrarietatem dissolvit: utriusque enim rationes recitat et ostendit quod Aristoteles Platoni non contradicit, dicens quod illud, cui innititur Aristoteles et quod in omnibus rationibus suis probare intendit, videlicet quod omne quod movetur, necesse est ab alio moveri, verum est in eis in quibus motus non est de essentia rei, in quibus autem motus ipse est rei essentialis vel rei essentia, ex se movetur: unde duo ibi, scilicet movens et motum, ponere contingit. Exemplum autem huiusmodi in igne et ferro calido ponit; ignis enim se ipso calet nec duo ibi ponere contingit: unum quod calefiat et alterum quod calefaciat, sed idem est quod se ipso calet; in ferro autem calido, quia ex se non calet, duo ponere contingit. Sic dicit quod animae motus est eius essentia vel ei essentialis, ideo in anima movens et motum ponere duo non contingit. Et sic contrarietatem inter eos dissolvit, ponens tamen cum Platone, animam motu continuo et sempiterno intrinsecus moveri et per hoc in se principium habere vitae immortalis. Motus ergo iste in anima causa est immutabilitatis nec facit distare quod est: unde moveri in ipsa non cedit in genus passionis nec cum aliis motibus est eiusdem generis; et propter hoc dicitur quieta anima in huiusmodi motu.
6. Ad illud quod sequitur, dicendum quod Commentator loquitur de vita illorum quae per se vivunt. Exponit enim illud verbum: "Res vivae sunt omnes motae per essentiam suam propter vitam primam" ; res autem vivae, quae secundum essentiam suam moventur, sunt illae quae per se vivunt: harum vita est causa prima; quod intendit determinare consequenter, ut patet per hoc quod dicit: "Ex ente primo quieto et sempiterno" ; unde subiungit ibidem: "Ens primum est quietum et est causa causarum".
a. Ad primum quod obicitur pro alia parte, dicendum quod illud verbum De motu cordis "vita motu cordis efficitur" non intelligitur de vita a qua est esse viventis et quae est actus primus simpliciter, sed de illa quae est accidentalis. Quo modo autem illud verbum sit intelligendum, scilicet utrum de actu primo vel secundo, supra tactum est, ubi quaerebatur si vita est actus animae.
b. Ex hoc etiam patet responsio ad illud quod sequitur, quia loquitur ibi de vita quae est actus secundus, licet sit primus respectu actuum quorum motus cordis est causa. Et etiam illud verbum "idprimum est animae organum, cuius actus" etc. valet ad expositionem verbi praecedentis, quia illo determinatur quo modo vita, quae fit motu cordis, est actus primus, quia, respectu ceterarum corporis virtutum.
c. Ad illud quod postea obicitur quod esse in causatis est ex forma etc., dicendum quod hoc non impedit quin esse sit ex causa prima: ex forma enim est formaliter, ex causa prima effective. Forma enim dat esse formaliter sicut principium intra perfectivum, efficiens vero dat esse sicut principium extra effectivum.
d—e. Ad illud quod sequitur, scilicet quod esse est ex coniunctione formae cum materia etc.: dicendum quod hoc est formaliter sive essentialiter loquendo, eo modo quo dicitur aliquid esse ex suis principiis essentialibus sive ex illorum unione. Appropriate enim loquendo forma dat esse materiae et compositio materiae cum forma dat esse composito; sed sic esse vel a forma vel ex coniunctione formae cum materia non excludit esse a causa prima sicut ab efficiente immediate, et hoc maxime cum res exit a Primo ut a tota causa.
ARTICULUS II.
De causa efficiente plantarum et animalium.
Quod sic, videtur: 1. Gen. 1, 21: "Creavit Deus omnem animam viventem atque motabilem". — Si diceretur quod in principio conditionis rerum animae brutorum et universaliter omnium viventium exierunt a Deo immediate sive per creationem, non autem sic modo — contra, in Psalmo dicitur: "Emitte spiritum tuum et creabuntur". Hoc intelligitur de vitis animalium et plantarum; unde Commentator, super librum De divinis nominibus, cap. De vita, dicit: "Vitae irrationabilium et germinum non sunt divinae, sed materialis ignis et spiritus. De iis ergo solis novissimis vitisait illud Davidicumfieri: "Auferes spiritum eorum, et deficient et in pulverem suum convertentur; emitte spiritum tuum et creabuntar et renovabis faciem terrae". In sensitiva enim tantum anima et nativa vita haec accipit divina Eloquia pater iste".
2. Item, Augustinus, De vera religione: "Nulla vita est quae non sit exDeo, quia Deus summa vita est et ipse fons vitae". — Si diceretur quod verum est mediate vel immediate - hoc non videtur, quia verbum Augustini est ad commendandam vitam; sed in nullo commendaretur vita, si sic intelligeretur, cum etiam creaturae vilissimae sint a Deo mediate.
3. Item, Augustinus, De vera religione: "Attendendum est quae sit natura vitalis quae cuncta sentit, quae profecto, quoniam vitam dat corpori, praestantior eo sit necesse est: non enimqualiscumque moles, quamquam ista visibili luce praefulgeat, si vita caret, magna aestimanda est: quaelibet namque viva substantia cuilibet non vivae substantiae naturaelege praeponitur". Si ergo multorum non viventium creatio est immediate a Deo et nobilitas causati attestetur nobilitati causae, omnis vita, cuiuscumque sit conditionis, debet esse immediate a Deo.
4. Item, non solum anima rationalis, sed etiam animalis et plantae est motor corporis cuius est perfectio; quod autem tale est, est substantia simplex; quod autem est simplex, totum suum esse habet simul; ergo quod est causa ipsius, potest in totum esse illius: hoc autem est proprium solius Dei. Ex quo concluditur nullam creaturam, etiam spiritualem, posse animam animalis vel plantae producere in esse; unde nec vitam illarum.
5. Item, si causatur a creatura, aut a creatura corporali aut spirituali. Non a corporali, quia ex corpore incorporeum fieri impossibile est. Unde, VII Super Genesim ad litteram 7: "Omne corpus in omne corpus mutari credibile est; quodlibet autem corpus mutari posse in animam, credere absurdum est". Creatio autem corporis, in quantum huiusmodi, non est nisi per productionem eius in esse ex parte illius quod est causa vel ex toto. Nec etiam potest fieri a virtute corporali neque ex virtute corporali: non enim contingit virtutem corpoream converti in naturam incorpoream; unde non potest esse ex quo fiat substantia spiritualis; nec sicut a quo, quia tunc effectus esset nobilior sua causa: quaelibet enim substantia simplex nobilior est omni substantia et virtute corporali. Item, Augustinus, De fide ad Petrum: "Si Deus vita non esset, non-viventia corpora non fecisset; non enim facit rem non-viventem nisi res vivens". Ex hoc potest argui quod vita sive res vivens non potest esse nisi a vita, quia, si Deus non esset vita, non fecisset corpora non viventia, multo fortius si non esset vita, non fecisset vitam vel corpora viventia; ergo, cum corpus, in quantum corpus, non sit vita etc. Unde videtur quod vita non possit esse nisi a vita. — Nec potest esse a creatura spirituali. Quod videtur sic: Spiritualis creatura et maxime spiritualium nobilissima, ut angelus, in productione rerum naturalium in esse non operatur ut natura, sed potius ut ars. Dicit enim Augustinus, VIII Super Genesim: "In ipso mundo gemina operatio providentiae reperitur, partim naturalis, partim voluntaria; voluntaria per angelorum opera et hominum". Ex quo patet quod, quantum ad ea quae operatur angelus in mundo, operatio eius est voluntaria et operatio eius operatio artis et operatum artificiatum, in quantum huiusmodi; animae autem animalis et plantae productio in esse non est opus artis; ergo productio huiusmodi non est opus angelicum nec esse potest. Hac eadem ratione patet huiusmodi productionem in esse fieri non posse a creatura spirituali quae est anima rationalis.
6. Item, si ab aliqua creatura spirituali possent haec in esse produci, hoc maxime videtur posse fieri a consimilibus in specie, scilicet ab anima animalis et plantae; sed hoc esse non potest, ut videtur, quia hoc non potest fieri per modum divisionis: cum enim animae huiusmodi sint substantiae impartibiles, quae huiusmodi sunt, impossibile est dividi; ergo etc. — Si autem diceretur hoc esse substantiae tali impossibile secundum se, sed quia virtus est impressa materiae, ad ipsius divisionem partitionem recipere potest: unde etiam anima rationalis, eo quod non est impressa materiae, divisionem non recipit neque est ex traduce — adhuc istud non sufficit dicere, quia, cum dividitur materia, aut cum ipsa cedit aliquid quod sit animae aut nihil. Si nihil, quo modo ex eo quod decisum est fiet idem in specie et quid erit in, materia illa principium vitae? Si aliquid, aut illud erit virtus sola aut de substantia animae. Si de substantia animae, ergo accidit quod est impartibile secundum essentiam, esse divisibile. Si autem sola virtus descinditur, cum virtus sit accidens, quod ex ea fiat anima et substantia, non solum ut forma, sed sicut quid, videtur impossibile: accidens enim non potest esse principium essentiale substantiae.
Contra: a. Gen. 1, 20: "Producant aquae reptile animae viventis". Et in eodem: "Producat terra animam viventem in genere suo". Si autem immediate essent a Deo, sicut illa quae ex nihilo fiunt, quorum Deus est tota causa, quo modo verificarentur quae hic dicuntur: "Producant aquae reptile animae viventis", et: "Producat terra herbam virentem" ? Viror enim est vita virentium, ut habetur a B. Gregorio.
b. Item, Philosophus: "Omne corruptibile est generabile" ; sensitiva in brutis et vegetativa in plantis est corruptibilis per se vel per accidens; ergo est generabilis per se vel per accidens ; nullum creatum generatum per se vel per accidens; ergo etc.
c. Item, nulla forma constituta in esse per suum subiectum creatur nisi illud subiectum concreetur; vegetativa in plantis est forma constituta in esse per suum subiectum: quod patet per hoc quod forma divisibilis per divisionem sui subiecti constituitur in esse per ipsum; ergo etc.; similiter est de anima sensitiva, ut patet in anulosis; ergo etc.
d. Item, sola anima rationalis sive intellectiva exit in esse immediate a Deo, ut vult Philosophus, dicens quod "solus intellectus intrat ab extrinseco" ; de sensitiva dicit: "Sensitivae vero prima fit mutatio a generante". Quia vero ab eodem est anima et vita in brutis et plantis, medio quo ostenditur anima esse immediate a Deo, ostenditur consimiliter et vita.
[Solutio]: Circa materiam istam diversi diversa sentiunt. Quidam enim ponunt progressum animarum huiusmodi in esse fieri per partitionem et multiplicationem animarum. Modum autem partitionis et multiplicationis assignare volentes, ponunt exemplum tale quod linea quando dividitur, sectio eius fit in puncto nec tamen punctus dividitur, sed ipsa divisione totus cadit ad utramque partem et existit in utraque linea. Similiter anima, cum sit impartibilis, non dividitur, sed ad divisionem materiae sive decisionem tota cedit utrobique in partibus divisis, et hoc quia impressa est materiae: quia enim sequitur materiam et non potest dividi, tota cadit utrobique. — Hoc autem non videtur verum. Nec est simile, quia, si punctus actu esset in linea, ut linea esset ex punctis sicut anima actu est in corpore, nec punctus divideretur in linea nec in duo caderet, sed, si secantis operationem susciperet, destrueretur. Nunc vero, quia ibi est in sola potentia, quod erat in potentia in actum reducitur; nec quod erat unus punctus in potentia efficitur duo, sed duo potentia reducuntur in actum et sunt duo actu.
Alii vero modum multiplicationis per simile volunt ostendere in aliis, in quibus est potentia multiplicandi se, ut in igne et luce, quae se multiplicant sine sui diminutione: candela enim accensa multas potest accendere sine sui diminutione, et lux se ipsam multiplicare in qualibet parte aeris circumadiacentis; similiter dicunt de anima. - Quod non videtur verum. Nec est simile de anima et de illis, quia multiplicatio ignis et lucis non est per divisionem vel decisionem materiae alicuius; cum enim ignis multiplicat se, non dividitur materia in qua est ignis, quia si sic, minoraretur, sicut quando ligna subtrahuntur. Similiter, si subiectum lucis divideretur in duo vel plura, de luce minus esset in partibus quam in toto. Cum ergo ponitur productionem animarum huiusmodi in esse fieri per divisionem materiae, non per sui operationem solum, sicut est de igne et luce, patet quod non est simile.
Item, aliter quidam posuerunt, scilicet eas fieri ex formis substantialibus elementorum quae simplices sunt, ut generatio simplicis ex simplici fieret, sicut fit corporalis ex corporali. Et quemadmodum ex qualitatibus activis et passivis elementorum generatur forma complexionis, ita ex eorum formis substantialibus forma addita complexioni, et sicut ex accidentalibus accidentalis, ita ex substantialibus substantialis. - Haec autem positio evidenter apparet falsa. Primo per hoc quod aliquid fieri ex formis puris est impossibile: forma enim pura non est ex quo. Praeterea, substantia ex formis fieri non posset nisi per earum mutationem, forma autem pura de se est invariabilis. Praeterea, si ex formis puris substantialibus elementorum sit forma huiusmodi, quae est forma et substantia, aut ergo erit ex formis eorum in quibus subsistit aut aliorum. Si aliorum, tunc ab aliquo formam suam substantialem separari contingeret, ipsa in essentia manente praeter illud cuius erat forma: quod est impossibile. Si ex formis eorum in quibus subsistit, tunc aut ipsa manebunt sine forma substantiali aut necesse est animam esse formam qua sint substantiae et non solum animatae: quod falsum est; aut aliam novam formam recipient, quae unde contingat non erit assignare. Non ergo corpus potest esse nec forma corporis ex quo fiat anima vegetabilis et sensibilis.
Aliter autem aestimant aliqui, scilicet spiritus brutales esse ex traduce et educi de potentia in actum mediantibus corporibus caelestibus ab eorum motoribus, qui motores, quia spiritus rationales sunt, ut ponunt, possunt in productionem spiritus in esse; sed, quia non immediate, sed mediante corpore caelesti, ideo spiritum producunt rationali ignobiliorem et talem quidem qui sine corpores non vivit, eo quod per corpus caeleste in esse productus est. — Sed haec opinio potest refelli rationibus supra tactis, scilicet per hoc quod motores orbium intelligentiae sunt, quorum operatio est operatio artis, et per hoc quod virtus corporum caelestium est virtus corporalis, quae sunt minoris nobilitatis nobilitate spirituum.
Alii ponunt huiusmodi spiritus omnino creari a Deo et nullo modo esse ex traduce sicut nec spiritus rationales, dicentes quod ideo dicitur Gen. animam de terra produci, quia corpus organicum de terra producitur et ei infuit seminaliter cum omnibus dispositionibus materialibus facientibus necessitatem respectu animae, cui materiae sic dispositae Dei bonitas animam infudit. Quia igitur in terra sunt rationes seminales, non tantum intendentes corpus, sed etiam intendentes ultimam eius completionem, scilicet animam, et habentes naturalem appetitum talis formae, ideo dicitur terra animas producere.
Aliter videtur insipientiae meae dicendum, scilicet quod in elementis mundi indita est a Conditore eorum natura quaedam, quae est alia a natura elementari, quae est simplex et incorporea, ut possit esse principium substantiae simplicis; unde Philosophus, libro De animalibus, omnia ista interiora plena esse virtute animae posuit. Augustinus vero dicit rationes seminales inditas mundo sive partibus mundi, ex quibus mundus gravidus est, ex quo, accepta opportunitate, prodeunt plantae et animalia, non tantum secundum corpora, sed quodam modo secundum animas. Unde Augustinus, III De Trinitate: "Aliud est ex intimo et summo causarum cardine condere atque administrare creaturam: quod qui facit, solus Creator est Deus; aliud vero pro distributis ab illo viribus et facultatibus aliquam operationem forinsecus admovere ut tunc vel tunc, sic vel sic exeat quod creatur: ista quippe originaliter ac primordialiter in quadam textura elementorum cuncta iam creata sunt, sed acceptis opportunitatibus prodeunt. Nam sicut matres gravidae sunt foetibus, sic ipse mundus gravidus est causis nascentium, quae in illo non creantur nisi ab illa summa essentia, ubi nec oritur nec moritur aliquid nec incipit esse nec desinit". Praeterea, virtus primi orbis et aliorum inferiorum cooperantur vitae sive productioni rei viventis. Unde De caelo et mundo, II libro, veteris translationis, dicitur quod "orbis primus est principium et virtus et causa in vita omnis vivi plusquam reliqui orbes valde" ; et in nova translatione: "Sciendum est quod primus orbis principium est potentiae et causa in vita cuiuslibet vivi, plus quam alii orbes", et hoc per naturam lucis suae, quam ubique diffundit, quae vitam et motum operatur in omnibus in quibus est vita et motus vitalis. Sed hoc solum potest esse per modum disponentis et cooperantis sive adiuvantis, quia quodlibet corpus, sive caeleste sive aliud, aut virtutem corporis converti in naturam incorpoream non contingit. Unde non potest esse sicut ex quo fiat substantia spiritualis nec sicut a quo, ut dictum est. Ex iis ergo mundi partibus, quae sunt plenae virtute animae, secundum Philosophum, sive rationibus seminalibus, quibus mundus est gravidus, secundum Augustinum, opportunitate accepta, ut quando confluunt virtus primi orbis et orbium inferiorum et virtus generativa in planta et in animali et virtus simplex inclita ipsis elementis, fit corporis organizatio et productio animae sensibilis in esse et animae vegetabilis. Unde Augustinus, De ecclesiasticis dogmatibus: "Animalium animae non sunt substantiae, sed cum carne ipsa carnis vivacitate nascuntur". Ex iis ergo, scilicet rationibus seminalibus sive virtute animae, qua plena sunt haec inferiora, est origo et principium animae vegetabilis et sensibilis. Sicut autem substantiarum corporalium ab initio rerum Creator creavit principia, scilicet ipsa elementa, sic in elementis corporalibus substantiarum simplicium, quae a corpore dependent, creavit elementa. Et sicut corpora ex elementis generantur, elementa tamen non sunt generata, sed creata, sic animae habent principia unde generentur, tamen illa principia non sunt generata, sed creata. Et iterum, sicut corpora, quae fiunt ex elementis, sunt corruptibilia, elementa tamen, in quae resolvuntur, incorruptibilia, sic animae vegetabilium et sensibilium sunt corruptibiles, semina tamen eorum incorruptibilia.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obiectumq est, dicendum quod creare nomine extenso sumitur pro producere, eo modo quo sumitur in verbo illo Augustini: "Quosdam spiritus sic Deus creavit" etc. Et post exponendo quid dicit creare, subdit: "Illos itaque sic desituros, quosdam ex aqua produxit" etc.; unde producere ex aqua vel ex terra dicit ipse creare. Praeterea, intentio Commentatoris est ostendere differentiam inter vitam intellectivam et sensitivam et vegetativam quantum ad hoc quod vita intellectiva est perpetua, sensitiva et vegetativa nequaquam, immo pereunt et aliae creantur, et quod intellectiva est divina, id est omnino ex nihilo creata, aliae ex materiali conditae. Unde dicit: "Semel vitam essentialiter condens in immortalitateDeus in intelligibilibuset animabus nostris, non utiqueauferet eorumvivere, alioquin nec essentiae erunt, sed de vitis seu animalibus renovatis ex terraait, non tamen de illis". Unde ex verbis eius patet quod non intelligit quod haec sint ex nihilo creata, sed potius originem habent ex elementis. Quod patet per hoc quod dicit quod "sunt renovatae ex terra" et quod "non sunt divinae, sed materialis ignis et spiritus".
2. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod Augustinus non intendit ponere omnem vitam esse immediate a Deo, sed vitam rationabilem. Unde quod dicit "nulla vita est" etc. intelligitur de vita rei rationalis. Vult enim dicere quod omnis vita huiusmodi est ab eo qui simpliciter est, scilicet a Deo, et vita mala, in quantum est vita, quia, in quantum est vita mala, non est a Deo, sed ab eo qui non est sive nequaquam est. Unde verbo praedicto in opponendo subditur: "Nec aliqua vita, in quantum est vita, est malum, sed in quantum vergit ad mortem; mors autem vitae non est nisi nequitia, quae ab eo quod ne quidquamsit, dicta est, et ideo nequissimi homines nihili homines appellantur".
3. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod, etsi nobilitas causati quandoque attestetur nobilitati causae, hoc non est generaliter verum, proportionaliter loquendo, ita quod illud, quod nobilius est, sit a causa nobiliore. Et hoc maxime quando agens agit per electionem: agens enim per electionem, diversa habita consideratione, nunc nobiliorem, nunc minus nobilem producit effectum. Unde, quia in actionibus ubi Deus est tota causa, ipsa voluntas est causa per se, secundum beneplacitum suae voluntatis, omnino indifferentis in se, effectus producit differentes.
4. Ad illud quod sequitur, scilicet quod illud quod est causa alicuius simplicis, potest in totum esse illius etc.: dicendum quod omnis causa creata operatur ex suppositione materiae; unde solus Deus potest in totam rei substantiam: unde solus Deus potest creare, id est aliquid de nihilo facere. Cum ergo anima vegetabilis et sensibilis originem habeant ex rationibus seminalibus inditis partibus mundi, in quibus sunt aliquo modo, patet quod natura producens eas in esse, operatur ex suppositione materiae quodam modo. — Ad id quod obicitur quod anima huiusmodi est simplex etc.: dicendum quod simplex est secundum quod simplex dicit carentiam partium quantitativarum, non tamen secundum quod simplex dicit carentiam partium substantialium, eo modo quo quod et quo dicuntur partes substantiales rerum quodam modo simplicium. Habent enim huiusmodi animae quod est et quo est, quae sunt quasi partes substantiales earum, alioquin non esset anima actus et motor. Unde, cum quod est animarum huiusmodi sit in seminalibus rationibus inclitis partibus mundi, licet natura producat huiusmodi in esse, non propter hoc dicenda est posse in totam rei substantiam, cum agat sive operetur ex suppositione eius quod est, quod est quasi materia.
5. Ad aliud quod quaeritur utrum causetur a creatura corporali aut spirituali: dicendum, ut supra tactum est, quod elementis mundi indita est quaedam natura simplex et incorporea, alia a natura elementari, quae cooperans virtuti operativae in plantis et animalibus, concurrente virtute corporum caelestium, modo convenienti prodeunt in esse animae vegetabilium et animalium. Hae autem virtutes sive naturae possunt dici corporales, quia radicantur in corporibus sive naturis corporum, et spirituales, quia mole carent corporali. A tali corporali et ex tali potest fieri spirituale, sed non ex corporali habente molem corporis in quantum huiusmodi. Dico ergo opinando, non asserendo, quod illa natura quae est simplex et incorporea, indita partibus mundi, qua dicit Philosophus ista inferiora plena esse, est principium et origo ut ex quo est quod est animarum huiusmodi; a virtute decisa a generante est quo est ; a virtute primi orbis et aliorum corporum supracaelestiurn sunt ipsae animae huiusmodi ut a disponente et corroborante alia operativa, ad hoc quod prodeant in actum. Et sic intelligitur verbum Philosophi, quod est quod "orbis primus est principium et virtus et causa in vita omnis vivi". Ad hoc videtur valere illud quod ponit Philosophus, scilicet quod de virtute animae decisa a generante fit anima sensitiva et quodam modo consimili anima vegetativa. Dicit enim Philosophus quod virtus descinditur a generante, quae organizat materiam, qua organizata, ingreditur eam, sicut artifex in artificio, et fit eius non solum motor, sed actus et perfectio. Virtus enim animae, quia cum materia sibi proportionali descinditur, in ipsa fortius radicatur et vehementius unitur: unde ab ipsa facile non recedit, et iterum a calore matricis adiuvatur, coalescit, vigoratur et fortificatur ut robur accipiat animae. Hoc autem dico, quia videmus aliquam virtutem per elongationem ab eo cuius est, debilitari, ut in motu proiectorum et similibus. In hac autem virtute secus est propter causas praetactas. Ex hoc autem verbo Philosophi. videtur quod virtus decisa a generante illam virtutem sive naturam, quae erat elementis indita, quae erat sola potentia ad animam, perducit in actum. — Ex iis patet responsio ad illud quod sequitur, quo concluditur quod vita non potest esse nisi a vita, et hoc verum est. — Ad illud quod postea obicitur quod non possit esse ab intelligentia, bene concedo ut a causa efficiente simpliciter, licet productio earum in esse posset ministerio angelico accelerari. Angeli enim, sive boni sive mali, causas rerum originales non possunt facere, sed per temperamenta et accelerationes quasi subito ex causis originalibus inditis a Deo huius mundi elementis possunt aliquid producere quod videtur mirabile, ut cum virgas in serpentes Magi Pharaonis per daemones subito converterunt. De hoc alibi plenius tactum est.
6. Ad illud quod obicitur ultimo quod videtur quod huiusmodi animae non possunt fieri a spiritualibus substantiis quae sunt consimiles in specie, quia nec per divisionem substantiae etc.: potest dici, sine praeiudicio, quod, ut tactum est, fiunt per divisionem virtutis. Nec dico quod illa virtus accidens est, sed Substantia, extenso nomine dicta substantia. Neque enim est simplex substantia neque accidens, proprie sumendo substantiam et accidens, sicut nec multa alia. Divisionem vero entis in substantiam et accidens praecedunt divisiones istae entium: aliud in potentia, aliud in actu, aliud unum, aliud multa; haec autem sequitur haec: unum aliud substantia, aliud accidens. Illa ergo divisio in substantiam et accidens est entis completi; sed virtus non est ens completum: ideo neque substantia neque accidens. Ad substantiam tamen, cuius est principium, est reducibile, et ideo fieri potest substantia. — Sed quoniam alicui videretur insolitum et minus bene dictum virtutem substantiam fieri posse, aliter dicunt quidam, scilicet exponendo illud verbum "virtutem descindi a generante", manifestando quae sit ista virtus, dicentes quod anima vegetabilis, cuius est potentia generativa, alimentum attrahit et sibi assimilat, assimilat autem sibi non partem sui vel virtutem in ea relinquendo, sed virtutem sibi similem, quae in alimento erat in potentia remota, in proxima faciendo. In ipso enim alimento est virtus animae indita a Creatore, scilicet ratio seminalis, quae per virtutem animae, assimilantem alimentum et disponentem ad organizationem, de potentia in actum educitur. Et haec virtus nec est de substantia animae, quae in alimentum agit et assimilat, nec virtus eius, sed ei similis. Et sic virtus, quae erat semini originaliter indita, cum semine descinditur; nihil autem de substantia animae generantis et descind-entis semen descinditur nec etiam virtus eius, quae cedat in animam generati. Secundum hanc expositionem dicendum quod animae huiusmodi et quantum ad quod est - et quo est sunt de illa natura quae est indita partibus mundi a Conditore illorum, et quantum ad utrumque erant in illis potentia, et quod producuntur in esse a virtute generantis cooperante virtute caelesti. Ut enim habetur XIV Primae Philosophiae, "omne quod fit, fit ex aliquo in potentiaillud quod fit". Unde animae huiusmodi cum fiunt, fiunt illud quod fiunt ex aliquo ente in potentia, scilicet in rebus seminalibus.