Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 2, C. 2
A QUO SIT VITA ORIGINALITER.
Sequitur determinare a quo sit vita originaliter, hoc est determinare quid sit in substantia vivente unde ipsa vivit.
Et primo, si aliquid sit in illa unde vivit in se; secundo, unde alii vitam tribuit, scilicet illi qui vivit per participationem.
ARTICULUS I.
Utrum vita sit aliquid in substantia vivente ex se.
Quaeritur ergo primo utrum aliquid sit in substantia vivente ex se, cuiusmodi est anima, unde vivit.
Quod sic, videtur: a. Sicut tactum est, quaedam vivunt ex se, quaedam per participationem eorum quae vivunt ex se, sicut anima dicitur vivere ex se, corpus per participationem; quae autem vivunt per participationem, non vivunt per aliquid quod sit in eorum substantia sive de illis, sed per aliquid quod est aliud ab illis secundum substantiam; ergo ab oppositis videtur quod ea quae vivunt ex se, vivunt per aliquid quod est de eorum substantia, et non per aliquid quod sit aliud secundum substantiam.
b. Hoc etiam patet per hoc quod dicuntur vivere ex se: nulla enim ratione videtur debere dici vivere ex se quod vivit per aliquid quod non est de substantia viventis, et ita quae vivunt ex se, habent aliquid in se quod est illis origo sive principium intrinsecum vitae.
c. Item, illud quo vivit anima, ut habetur a Platone et exponit Macrobius, essentia est animae; sed constat quod in ente est aliquid unde est essentia, cum rei sive entis essentia sit originaliter ex principiis illius; ergo etc.
Contra: 1. Ut dicit Ambrosius, "anima vita est" ; sed anima non est originaliter a se ipsa neque ab aliqua illius parte, cum sit simplex, et ita non habet partem; ergo vita non habet originem in vivente ex se, scilicet anima.
2. Item, in re vivente ex se non sunt nisi duo principia, materia et forma sive illud quod est quasi materia et illud quod est quasi forma, quae in simplicibus dicuntur ab aliquibus quod et quo vel potentia et actus ; sed a materia vel quasi materia non est vita sicut ab originali principio, cum sit actus primus viventis et inter omnes actus nobilissimus sicut ille a quo vel qui est esse.
3. Item, vita semper est in suo actu: unde definitur per actum continuum, ut ex dictis patet; quod autem est tale, non est a materia sicut a principio originali. Neque, ut videtur, est a forma vel quasi a forma, cum forma non sit ex forma, vita autem est forma quaedam. Unde, cum res sit ex illo quod est eius principium originale sive eius origo, videtur quod illud quod est forma viventis non sit origo vitae eiusdem.
4. Item, origo rei est principium eiusdem; principium et causa idem, ut dicit Philosophus ; ergo origo rei est causa eiusdem; ergo, cum in genere formarum vita est nobilissima, causa autem est nobilioris conditionis illo cuius est causa, nulla forma est causa sive origo vitae.
5. Si autem diceretur quod vita non est a materia viventis neque a forma, sed ab utroque - contrarium potest argui ex dictis, iuxta modum quo arguit Philosophus, concludens illud quod ex neutro est aliquorum duorum, non esse ex utroque.
Respondeo: Ad horum determinationem intelligendum quod vita est quidam motus sive actus et vigor internus. Ut enim dicit Bernardus, libro De libero arbitrio: "Vita est internus motus, tantum vigens intrinsecus". Videndum est ergo quid sit in substantia vivente ex se, unde sit motus iste. et vigor qui est vita. Quod, ut competentius fiat, incipiatur a principio generali motus intrinseco in omnibus: est enim principium motus duplex, scilicet intrinsecum et extrinsecum; hic autem intenditur de principio intrinseco. Nota ergo quod in omni motu, sive ad formam sive ad situm, primum principium motus intrinsecum est appetitus: haec etenim est vis a Creatore omnibus indita creaturis, per quam ad sui complementum ordinantur et in sui complemento. stant et radicantur. Nec solum sic est in creaturis, sed etiam in creaturarum essentialibus principiis, quae sunt materia et forma, actus et potentia: neque enim materia se ipsa movetur ad formam, quia, cum nullam determinet, non magis moveretur ad hanc quam ad illam; neque forma se ipsam facit in materia, sed per appetitum insitum utrique ad invicem ordinantur et per appetitum huiusmodi inseparabiliter coniunguntur. Nec solum appetitus rem completam in esse sequitur, sed in ipsis rerum principiis essentialibus radicatur et fundatur. Et sicut est in motu ad formam, sic est in omni motu non violento: in omni enim motu appetitus excitat motorem ad motum. Ex quo patet ipsum esse principium motus intrinsecum universale. Ex hoc ergo patet quod appetitus in omnibus excitat ad motum et quemdam efficit vigorem in illis; non tamen vigorem vitae facit in omnibus, sed solum in simplicibus. Quod manifestius patebit per differentias appetituum et eorum in quibus est appetitus. Supponatur ergo quod omnibus rebus naturalibus inest appetitus, sed differenter, sicut et diversae sunt. Rerum enim naturalium quaedam magis habent de specie, minus de materia; quaedam e converso magis de materia et minus de specie; quaedam vero quasi totaliter species sive actus sunt, sicut substantiae simplices, quae semper in actu sunt. In quibus autem magis est de materia, minus de specie, ut in terra, quasi sopitus et obtusus est appetitus; in quibus vero magis de specie et minus de materia, ut in igne, quasi acutus et vigens est appetitus: unde ignis semper est in actu et cito generatur. Quare in eis, quae quasi tota actus sunt, validior adhuc et acutior erit appetitus. Ergo, cum anima sit substantia simplex et semper in actu, in ea fortis et potens, acutus et vigens erit appetitus. Huius vigoris modum exprimens maximus poetarum Virgilius, dixit: "Igneus est illis vigor et caelestis origo Seminibus". Igneus vigor, quia subtilis et acutus; et caelestis origo, quia vis est indita divinitus. Ecce unde tantus est motus et vigor in animabus. Manifestum etiam est, si vita est vigor et motus internus, quare appetitus vitam operatur in simplicibus. In quibusdam tamen corporeis, ut in illis quae minus habent de materia, magis de specie et de actu, ut in igne et luce, quamdam imaginem vitae operatur, quia semper in actu sunt. Unde et argentum fusile vivum vocatur, quia semper et continue movetur, et eadem ratione fons vivus dicitur. Appetitus autem iste, qui vigorem internum et vitam operatur in substantiis simplicibus, fundatur in earum principiis essentialibus. Sicut enim corporalium principia sunt materia et forma, sic simplicium actus et potentia sive quod et quo: per appetitum enim potentia actui coniungitur et perficitur. Et sicut per appetitum medium forma cum materia unitur et actus cum potentia, ut fiat substantia, sic per appetitum fortem, acutum et vigentem potentia simplicis cum actu ipsius ordinatur, ut fiat non solum substantia, sed substantia vivens: unde manifestum est principia vitae fundari in essentialibus rei principiis. Addunt tamen aliquid supra principia substantiae principia substantiae viventis. Patet ergo quid est illud quod vigorem facit in substantiis simplicibus et quod vigor ille fundatur in principiis earum essentialibus et vitam operatur. Patet etiam quid vivere addat supra esse in substantiis viventibus et quod motus internus substantiae simplicis est vigens appetitus, qui vitam operatur in simplicibus. Et ita videtur necesse ponere, quia praeter appetitum aut desiderium impossibile est aliquid reperire quod vigeat intrinsecus.
[Ad obiecta.]: 1. Ad hoc ergo quod primo obicitur contra hoc, scilicet quod anima est vita et quod anima non est originaliter a se ipsa etc.: dicendum quod, ut supra tactum est, anima dicitur vita, per concomitantiam causalitatis, non per identitatem essentiae.
2. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod, ut ex dictis patet, principia vitae fundantur quodam modo in principiis essentialibus rei viventis: unde ab ipsis quodam modo vita habet originem. Licet enim materia, in quantum huiusmodi, non sit per se activa sive operativa, tamen ratione qua habet appetitum inclinativum ad actum, potest esse origo quodam modo ferinae, quae est omnino activa sive in actu qui est vita.
3. Ad illud quod obicitur quod formae non est forma etc.: dicendum quod hoc verum est, per se loquendo, scilicet in ratione qua forma est informans: forma enim, per se loquendo, non est perfectibilis forma neque forma est perfectiva formae, sed potius materiae sive existentis in potentia, in quantum huiusmodi. Potest tamen forma una esse originale principium alterius formae: forma enim sive perfectio totius quodam modo originem habet a forma quae est forma sive perfectio materiae.
4. Ad aliud quod sequitur quod causa est nobilioris conditionis eo cuius est causa etc.: dicendum quod hoc non est verum de quacumque causa, sed de causa efficiente, completa et suiiiciente. Principium autem originale rei non de necessitate est huiusmodi, sed potius est deterioris conditionis eo cuius est origo, ut patet de limo, qui fuit quodam modo originale principium corporis hominis primi.
5. Ad ultimum dicendum quod in multis sortitur aliquid esse a duobus, quod a neutro per se. Quod autem dicit auctor Sex principiorum: "Si quis primam et secundam destruxit, utique et tertiam destruit, quae ex utriusque efficitur coniunctione", intelligitur ubi aliquid ponitur esse ex utroque aliquorum divisim sumptorum. Quod patet ex casu in quo loquitur: intendit enim determinare a quo dicitur aliquid suscipere magis et minus. Et ponebant quidam hoc esse a cremento vel decremento suscipientis; quidam a cremento vel decrementa eius quod suscipitur; quidam ab utroque, scilicet et ab hoc et ab illo. Et in hoc casu dicit quod, si non dicitur aliquid magis vel minus a suscipiente sive subiecto, neque ab illo quod suscipitur, scilicet forma vel qualitas, non suscipit ab utroque.
ARTICULUS II.
Unde vivens ex se alii vitam tribuit.
Sequitur inquirere unde vivens ex se alii vitam tribuit, scilicet illi quod vivit per participationem, scilicet anima corpori.
Circa hoc proceditur sic: a. Augustinus, De civitate Dei, XIII, cap. 2: "Vivit corpus ex anima, cum anima. vivit in corpore, seu vivat ipsa seu non vivat ipsa exDeo". Sed, ut habetur a Philosopho, "anima est actus sive perfectio corporis physici organici, potentia vitam habentis" ; corpus ergo vivit ab anima ut ab ea quae est eius perfectio, et anima vitam tribuit corpori ut eius perfectibili; cum autem illud quod est perfectio tribuat aliquid perfectibili in quantum huiusmodi, unde illi hoc tribuit est aliquo modo originaliter in ipso tribuente; ergo vivens ex se habet aliquo modo originaliter in se unde tribuit vitam viventi per participationem.
b. Item, cum vivens per participationem recipit vitam a vivente per se sive ex se, hoc est per aliquod quod originaliter est in ipso recipiente: a simili videtur ex parte dantis quod etc.
Contra: 1. Substantia dividitur in substantiam spiritualem et corporalem, sicut animal in rationale et irrationale: unde idem est genus distantiae inter substantiam spiritualem et corporalem quae est inter animal rationale et irrationale; substantia autem vivens in se est spiritualis, vivens per participationem est corporalis; sed animali rationali nihil est inditum neque habet unde tribuat vel tribuere appetat animali irrationali illud quod est in illo nobilissimum vel inter nobilia illius potissimum; eadem ratione videtur quod nihil est inditum substantiae spirituali neque habet aliquid unde tribuat vel tribuere appetat substantiae corporali quod est in illo nobilissimum sive inter nobilia illius potissimum, cuiusmodi est vita. Ergo videtur quod nihil sit in substantia vivente ex se, unde vitam tribuat illi quod vivit per participationem.
2. Item, actus vel perfectio nobilis requirit perfectibile nobile sibi convenienter respondens; ergo, cum vita sit de perfectionibus nobilissimis, eius appetitus est determinatus circa perfectibile quod est de genere nobilium; talis autem est substantia spiritualis, non autem corporalis; ergo fixus est eius appetitus circa substantiam spiritualem quae vivit ex se et non extendit se ad illud quod non vivit ex se; et ita nihil habet in se unde appetat attribuere vitam illi quod vivit per participationem.
3. Item, conditiones istae, quae sunt unitas, simplicitas, attestantur nobilitati eorum quorum sunt conditiones; ergo, cum formae minus nobiles quam vita habeant esse determinatum circa unum et idem nec diffunduntur sive extenduntur ad plura, multo fortius videtur quod ita debeat esse de vita, scilicet quod in quadam indivisione sive unitate habeat esse in uno materiali et non in divisione et extensione ad plura, scilicet spirituale et corporale.
4. Item, quando aliqua proprietas communicatur a duobus, necesse est hoc esse mediante aliquo uno in quo conveniunt: et non dico uno generali, sed uno propinquiori; sed substantia spiritualis et corporalis non habent convenientiam nisi in genere nec videntur convenire in aliquo propinquiori secundum quod requirit communicatio vitae; et ita videtur quod nihil habet substantia spiritualis in se unde communicet vitam corporali.
Respondeo: Ad horum notificationem nota quod sicut per appetitum anima in se vigoratur, sic per appetitum in corpore, quod vivificat, vitam operatur: per appetitum enim corpori unitur et per appetitum corpus variis motibus movet, ut et ipsum perficiat et ipsa etiam perficiatur. Quod ut manifestius fiat, modum unitionis animae cum corpore et quare necessarium est ipsam uniri corpori, videamus. Sciendum ergo est quod appetitus in substantia simplici nec vigorem actualem facit nec vitam operatur nisi cum perficitur. Cum autem suo actui coniungitur et suo desiderabili unitur et in eius unione delectatur, perfectus est et vitam operatur: tunc enim viget anima et delectatur. Sicut autem dicit Avicenna, delectatio cuiusque virtutis plena est acquisitio suae perfectionis, cum autem caret suo desiderabili, minuitur aut deficit appetitus et vita languet aut extinguitur; unde argumentum efficax sumitur quod supra appetitum vita fundatur: si enim completo appetitu vita perficitur, debilitato debilitatur et deficiente extinguitur, aut sunt idem appetitus et vita aut unum est causa alterius. Quia igitur appetitus vitam non facit in actu, nisi perficiatur, in quibusdam vero non est completus de se, sed aliquo indiget exteriori ut perficiatur, in eis vitam non facit in actu, nisi ei quo indiget coniungatur. Et haec est ratio quare substantia simplex corpori unitur, ut videlicet appetitus suo desiderabili coniungatur et sic in actu vigeat et vita in ea perficiatur. Si enim completus esset in se eius appetitus, nunquam corpori essentialiter uniretur. Per appetitum ergo corpori unitur et inseparabiliter se tenet, nisi sit defectus ex parte corporis, et ut per hoc suo actui coniungatur et vita perficiatur; per appetitum etiam variis motibus movet corpus, ut etiam ipsum perficiat et ipsa perficiatur. Et haec est ratio colligationis animae cum corpore, quamvis haec ratio colligationis multiplex sit etc differens in diversis: in quibusdam enim maior, in aliis vero minor reperitur vis colligationis. In quibusdam enim quodam modo idem est vivere et vitam alii tribuere. Unde quarumdam animarum et corporum est quasi vita una et unum vitae complementum, ut in vegetabili et sensibili: hae enim de se non habent aliquam differentiam vitae nisi quam contrahunt a corpore; unde et secundum vitam suam dependent ,a corpore, et ideo vita eorum non est separabilis. In aliis vero, ut in rationali, non est idem vivere et vitam corpori tribuere, quamvis ab eodem sit ut ab appetitu, modo quo tactum est. Haec enim habet vitam propriam quae non est corporis ; ab ipsa tamen derivatur unde tribuitur vita corpori, et ideo haec sola secundum vitam suam a corpore est separabilis. Sic igitur patet quo modo per appetitum vitam corpori tribuit et quo modo per ipsum est ratio unionis et colligationis animae cum corpore et quo modo in diversis diversimode. Et ex iis patet quod scilicet eodem vigore quo vivit anima, vitam potest corpori tribuere.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quo videtur ostendi quod nihil est inditum substantiae spirituali, unde tribuat sive tribuere appetat vitam corpori propter distantiam eorum etc.: dicendum quod, licet sit distantia illorum ea quae tacta est in opponendo, in quantum hoc est corporale et illud spirituale, est tamen quidam illorum ordo et respectus, qui est perfectionis ad perfectibile: unde est illorum appetitus mutuus, quo est quaedam ratio colligationis eorum ad invicem, quibus mediantibus est influentia vitae ab uno in aliud. Licet ergo nihil sit inditum substantiae spirituali unde appetat tribuere vitam corporali, in quantum distant ut corporale et Spirituale, in quantum tamen est appetitus huius perficiendi illud et etiam in perficiendo illud sibi pleniorem acquirere perfectionem, habet aliquid unde sibi vitam appetit attribuere.
2. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod est aliqua substantia spiritualis, cuius perfectio nullo modo dependet aliquo modol a corporali; est et alia, cuius perfectio aliquo modo dependet. Quia ergo appetitus rei nullo modo terminatur nisi adepta ipsius perfectione, illius substantiae spiritualis appetitus, cuius perfectio dependet aliquo modo a corporali, non terminatur nisi in coniunctione cum substantia corporali. In nullo ergo deterioratur conditio vitae ex hoc quod appetitus substantiae spiritualis viventis est ut coniungatur cum substantia corporali, a cuius coniunctione pleniorem sortitur perfectionem, immo melioratur. Nobilitas ergo huius actus, qui est vita, non impedit quin appetitus substantiae spiritualis viventis convenienter se extendat ad hoc quod uniatur cum substantia corporali.
3. Ad illud quod sequitur, dicendum quod verum est quod unitas attestatur nobilitati, cuius conditio in nullo deterioratur ex ipsius unius multiplicatione, immo magis perficitur et perfectior ostenditur, sicut patet de luce, cuius virtus ipsius multiplicatione maior efficitur et perfectior ostenditur. Similiter est in proposito: vita enim, ut tactum est, ex coniunctione substantiae spiritualis cum corporali, ex qua quodam modo multiplicatur in substantia corporali, magis viget et efficitur iucundior et perfectior, nec haec multiplicatio aliquid tollit de unitate ipsius vitae, cum semper illa sit una quae est substantiae spiritualis, sed est causa perfectionis illius et ostensio nobilitatis.
4. Ad illud quod sequitur, dicendum quod substantiae spiritualis, scilicet animae, et corporalis, quae ab anima perficitur, est convenientia quaedam praeter illam quae est generalis, quae attenditur in multiplicitate potentiarum sive virtutum operativarum ex parte—animae et multiplicitate naturarum sive partium organicarum ex parte corporis. Ut enim supra tactum est, corpus humanum inter omnia corpora compositissimum est, et hoc requiritur propter hoc quod anima, quae est perfectio eius et motor, est multarum operationum effectiva, quarum cum non possit anima esse effectiva per se, immo necessarium est ut exerceantur per corpus, necesse est quod corpus huiusmodi multiplicitatem habeat organorum. Praeterea, conveniunt in mutuo appetitu perfectionis: appetitus enim corporis est ut ab anima perficiatur; similiter et appetitus animae est ut corpus perficiat et illud perficiendo pleniorem sortiatur perfectionem. Iste autem appetitus mutuus est causa colligationis illorum ad invicem et communicationis vitae.