Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, Praeambulum

Ultimo quaeritur si fuit passibilis per animae separationem, hoc est si fuit mortalis vel immortalis. Sed quia, ut dicit Philosophus, rectum recto cognoscimus et obliquum et privationes per habitus, prius inquirendum est de vita et post de vitae privatione, id est de mortalitate sive mortis passibilitate. De vita ergo inquirenda sunt haec: Primo, quid est vita; secundo, a quo est immediate; tertio, cuius est ut subiecti proprii.

PrevBack to TopNext