Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 2, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 2, Praeambulum

Quoniam intenditur in parte ista determinare de passibilitate primi hominis per separationem animae a corpore, hoc est utrum erat mortalis, mors autem est quasi privatio vitae, et cognitio habitus confert ad cognitionem privationis, aliqua sunt tacta de vita. Unde sequitur de mortalitate, de qua quatuor quaerentur: Primo ergo quaeretur absolute de eius mortalitate et immortalitate, id est si erat mortalis vel immortalis; secundo, habito quod immortalis, a quo erat illa immortalitas; tertio, utrum eadem erat cum immortalitate gloriae; quarto, utrum eadem erat potentia qua erat mortalis et immortalis.

PrevBack to TopNext