Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 3, C. 7
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 3, C. 7
UTRUM VITA SIT IN HUMORIBUS.
Quod sic, videtur: 1. Nihil resurget nisi quod vivit, cum illud quod resurget sit de veritate humanae naturae; ergo, si humores non vivunt, non resurgent; sed resurgent, sicut patet in Christo, in quo resurrexit sanguis, cuius sacramentum est species vini in Sacramento altaris: sanguis enim qui ibi sumitur, est glorificatus.
2. Item, Christus secundum corpus tactus est ex purissimis sanguinibus B. Virginis ; sed constat quod Christus sumpsit carnem ex substantia quae fuit viva in Virgine; ergo sanguis vixit in illa; consimiliter videtur quod in aliis.
3. Item, omne illud vivit in quo est sedes animae sive vitae; sed humor sanguineus est huiusmodi, ut ex dictis patet ; ergo vivit; consimili ratione videtur quod et alii humores similiter
4. Item, cor est domicilium vitae, ut habetur in libro De motu cordis ; sed, ut recitat Cassiodorus, "in corde purissimus sanguis et vitalis spiritus continetur" ; ergo humor huiusmodi, scilicet sanguineus, maxime approximatur principio vitae, id est cordi; sed quanto aliquid est principio vitae proximius, tanto magis vitam participat; ergo videtur quod huiusmodi humor magis participat vitam quam extremitates corporis, quae magis distant a corde.
5. Praeterea, humores nutriuntur, augmentantur et diminuuntur: nutriuntur enim et augmentantur ex cibis sanis et amicis, naturae; huiusmodi autem actus sunt animae vegetativae; ergo etc.
Contra: a. Nihil vivit quod non est colligatum membro; humores autem non sunt membris colligati: sunt enim in partibus corporis sicut in vase, scilicet in venis; unde sine laesione fit horum diminutio; ergo etc.
b. Item, ipsis humoribus nutriuntur membra; alimentum autem, quo membra nutriuntur antequam conversum fuerit in membrum, non est subiectum vitae; ergo etc.
c. Item, nihil vivificatur ab anima nisi quod habet stabilitatem et fixionem in corpore; sed humores non sunt huiusmodi, quia continue fluunt et refluunt; ergo etc.
Respondeo: Dicendum quod vivere, dictum de corpore, tripliciter accipi potest, scilicet proprie, minus proprie et minime proprie. Proprie dicitur vivere illud corpus quod unitur animae ipsum perficienti, sicut corpus organicum iam actu ab anima perfectum. Minus proprie dicitur vivere quod, licet non sit unitum animae perficienti, coniunctum tamen est corpori habenti animam ut perfectionem, et, licet non habeat animam, habet aliquam vitalem virtutem, per quam ut per virtutem alienam, scilicet alicuius contigui vel continentis, habet operationes consimiles rei vivae, sicut in praecedentibus dictum est de embrione et sicut est de capillis et unguibus. Minime proprie dicitur vivere quod ex colligatione sui cum corpore vivente recipit aliquam vegetationem: unde est in dispositione ad unionem cum corpore vivificato et est sicut instrumentum respectu vitalis virtutis, quamvis non sit unitum animae nec habeat virtutem vitalem intra se: et per hunc modum dicuntur vivere spiritus et humores qui deserviunt virtuti vitali et per illam in corpore quodam modo vegetantur et augmentantur et restaurantur: vegetantur, dico, communiter loquendo, eo modo quo dicitur vegetari in corpore quod non putrescit vel corrumpitur. Sic igitur, improprie accepto vivere, concedi potest quod humores vivunt; si autem proprie accipiatur, sic dicendum est quod non vivunt, sicut rationes ad secundam partem ostendunt.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum quo ostenditur quod vivunt proprie, quia resurgent, potest dici quod non solum resurget quod vivit, primo modo dicto vivendi, sed et quod secundo, sicut capilli et ungues, et etiam quod tertio, sicut humores, qui resurgent, ut dicunt quidam, forte ad decentiam repletionis vacuitatis in corpore sive in venis vel ad complementum corporis humani. Supponatur hoc de resurrectione humorum, de qua erit quaestio in loco suo.
2. Ad illud quod sequitur quod, cum dicitur quod Christus factus est secundum corpus ex purissimis sanguinibus B. Virginis, sicut dicit Damascenus, et recitat Magister, in Sententiis, non intelligitur de sanguine qui est unus de quatuor humoribus, sed sanguis sumitur ibi pro carne: unde quandoque dicitur factus de carne, quandoque de sanguinibus. Ratio autem quare dicitur Christus assumpsisse carnem de sanguinibus B. Virginis, potest esse quod illa portio carnis, de qua factus est Christus secundum corpus, vim habebat seminis, propter quod convenienter sanguis nominatur, qui est in propinquiore conformitate ad semen quam caro. Unde, sicut dicit Magister, in Sententiis, Spiritus Sanctus potentiam contulit generandi B. Virgini absque semine virili; et Damascenus dicit quod in Virgine erat semen divinum.
3. Ad illud quod sequitur, patet responsio ex supra dictis, ubi tactum est propter quid sanguis dicitur sedes animae et quis est intellectus verbi huius.
4. Ad aliud quod obicitur quod sanguis est propinquior principio vitae etc.: potest dici quod huiusmodi propinquitas non est causa vitae sive vivificationis, sed potius aptitudo suscipiendi vitam sive vivificationem ab anima, quae provenit ex propinquitate sive conformitate harmoniae et numerorum quae est rei viventis ad animam vivificantem.
5. Ad ultimum dicendum quod humores non nutriuntur vel augmentantur sicut illa quae vivunt ex influentia animae perficientis ipsa, sed ex influentia animae perficientis illud quod continet ipsos humores. Unde illa eadem improprietate qua dicuntur vivere, dicuntur nutriri et augmentari, prout nutriri et augmentati dicuntur opera vegetativae. Hoc dico, quia in aliquo vegetare et augmentari non est opus vegetativae, sicut in igne, qui dicitur nutriri et augmentari.