Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 1

UTRUM IN STATU INNOCENTIAE POTERAT ESSE SEMINIS DECISIO.

Quaeritur ergo primo utrum primi parentes poterant coire in statu illo.

Quod sic, a. habetur plane ab Augustino, XIV De civitate Dei, 23 cap.. Dicit enim sic: "Quisquis dicit non fuisse coituros nec generaturos nisi peccassent, quid dicit nisi propter numerositatem sanctorum necessarium hominis fuisse peccatum?" Et post, eodem: "Illae nuptiae dignae felicitate paradisi, si peccatum non fuisset, et diligendam prolem gignerent et pudendam libidinem non haberent". Hoc autem esse non posset nisi habuissent potestatem coeundi in statu illo; ergo etc.

b. Item, Gen. 2, 18: "Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adiutorium simile sibi" ; super illud Augustinus, IX Super Genesim ad litteram: "Si autem quaeritur ad quam rem oportuerit fieri hoc adiutorium, nihil aliud probabiliter occurrit quam propter filios procreandos". Et post, eodem: "Non invenio ad quod adiutorium facta sit mulier viro, si pariendi causa subtrahitur". Sed constat quod ex viro et femina filii procreari non possunt nisi mediante coitu; ergo etc.

Contra: 1. Data est homini virtus generativa ut salvetur esse divinum, id est esse perpetuum. Unde, quia res corruptibiles salvari non poterant secundum numerum, data est eis generativa potentia ut salventur secundum speciem, cum secundum numerum salvari non possint: unde sol et huiusmodi substantiae incorruptibiles, quia salvari possunt secundum numerum, non habent virtutem generativam ; sed primus homo poterat esse suum perpetuare secundum numerum; igitur superfluit in eo potentia generativa.

2. Item, Damascenus, super illud: "Crescite et multiplicamini", dicit: "Poterat Deus hoc genus multiplicare, si mandatum suum usque in finem servassent; sed sciens Deus praecognitionesua, qua omnia scivit ante generationem eorum, quod futuri erant in praevaricationem, fecit eos masculum et feminam, eos multiplicandos esse et crescere iussit". Ecce hic dicit plane quod, quia eos praevidit praevaricaturos, fecit eos masculum et feminam, et nisi hoc praevidisset, aliter multiplicaretur homo quam copula carnali; ergo videtur quod casus erat causa copulae carnalis.

3. Item, Augustinus, De bono coniugalis: "Concubitus nonnisi mortalium potuit esse".

4. Item, idem: "Spirituales animae parentum non debuerunt voluptati carnali deservire". Ex iis auctoritatibus patet quod concubitus nonnisi carnalium et mortalium esse potuit. Si ergo primi parentes in primo statu erant spirituales et immortales, ergo etc.

5. Item, semen est superfluum nutrimenti ; superfluitas autem vitio attestatur, quod non erat in statu illo; ergo et non poterat esse semen coitus in statu illo.

6. Item, semen in statu illo aut erat conveniens naturae sive complexioni tunc existentium aut non. Si sic, sed quod est naturae conveniens non separatur nisi per violentiam et cum quadam deterioratione naturae sive debilitate: deterioratur enim natura in separatione convenientis sibi; quod non conveniebat in statu illo. Si non erat conveniens, non videtur quod possit esse principium prolis procreandae, cum proles debeat esse de substantia parentum.

7. Item, divisio alicuius partis substantiae ab aliquo est dispositio et via ad corruptionem; ergo, cum proles sit de substantia parentum per decisionem seminis, huiusmodi decisio est via et dispositio ad corruptionem; hoc autem non conveniebat in statu illo; ergo etc.

8. Item, nec videtur tunc sicut nec nunc commixtionem posse esse maris et feminae, et maxime in prima cognitione, sine membrorum genitalium motu et virgae virilis erectione, quod non contigisset ante peccatum.

9. Item, non esset commixtio huiusmodi sine sacramento matrimonii; sacramenta autem omnia data sunt in remedium peccati.

Respondeo quod in statu illo, si stetissent primi parentes, fuisset decisio seminis, sicut patet ex verbis Augustini supra tactis. Et etiam dicit IX Super Genesim: "Non video quidprohibere potuerit ut essent eis etiamin paradiso honorabiles nuptiae et "thorus immaculatus", hoc Deo praestante fideliter iusteque viventibus, ut sine ullo inquieto ardore libidinis, sineullo labore ac dolore pariendi, foetus ex eorum semine gignerentur" ; et, ut patet ex verbo Augustini, quod tunc sicut nunc fuisset prolis procreatio ex commixtione seminis maris et feminae. Licet enim sit de ordine et potestate naturae quod proles procreetur per coniunctionem et commixtionem duorum sexuum in hominibus, qui respectu prolis se habent per modum materialis et efficientis, differenter tamen, quia ratio materialis plus residet penes mulierem et efficientis sive activi penes virum. Unde oportet quod semen, quod est materia prolis procreandae, descindatur a viro et a muliere, et hoc requirit natura bene instituta sicut et natura lapsa.

[Ad obiecta.]: 1. Ad primum ergo contra hoc dicendum quod, licet secundum intentionem naturae inferioris data est vis generativa ut salvetur esse divinum in eodem secundum speciem, cum non possit salvari in eodem secundum numerum, tamen secundum intentionem et ordinationem divinae providentiae data est homini vis generativa ad completionem numeri electorum. Unde ratio praedicta, quam ponit Philosophus, non est ratio tota, sed praecipua est multiplicatio numeri electorum et consequens reparatio ruinae angelicae.

2. Ad illud quod dicit Damascenus, dicendum quod hoc dicit ut insinuet quod Deus aliter genus hominum multiplicare potuit: quod verum est; unde non dicit quid faceret, sed quid facere posset. Quod autem dicit quod "sciens Deus quod erant praevaricaturi, fecit eos masculum et feminam": dicendum quod hoc non dicit quia, etsi non essent futuri in praevaricationem, non fecisset illos tales, sed ut sic ostendat divinam providentiam respectu eventus rei. Unde hoc participium "sciens", secundum quod dicitur "sedsciens Deus praecognitione sua" etc., non est causale, id est non connotat causam respectu actus qui consequitur, sed simpliciter praestat consequentiam respectu actus sequentis. Unde non est sensus: quia praescivit hoc, sic fecit ; sed sensus est: scivit quod caderent, et ordinavit quod casuri nihilominus multiplicarentur secundum modum secundum quem multiplicant se quae sunt eiusdem generis in diversitate sexus.

3. Ad illud Augustini quod concubitus non potuit esse nisi mortalium, dicendum quod mortale dupliciter dicitur: vel quod est potens mori vel quod habet necessitatem moriendi. Primo modo sumpto mortale, primi parentes in statu innocentiae erant mortales ; non autem secundo. Primo autem modo sumitur in auctoritate Augustini ; unde mortale dicitur ibi quod est animale, cui congruit potestas generandi.

4. Ad illud quod sequitur, scilicet quod "spirituales animae parentum non debuerunt voluptati carnali deservire" etc.: dicendum quod in commixtione viri cum muliere non esset voluptas carnalis, prout carnale sonat in vitium, quia, ut vult Augustinus, "in paradiso, si non peccassent primi parentes, fuissent nuptiae honorabiles et "thorus immaculatus"et sine ardore libidinis et labore pariendi". — Nota ergo quod caro uno modo sonat in vitium, ut ad Gal. 5, 17: "Caro concupiscit adversus spiritum" ; alio modo naturam dicit, ut ad Eph. 5, 30: Nemo carnem suam odio habuit. Et sic carnale dupliciter dicitur: vel ut sonat in vitium vel in naturam: prout sumitur primo modo, sic non poterant vacare voluptati carnali; prout secundo, potuerunt.

5. Ad illud quod sequitur, scilicet de superfluitate seminis: dicendum quod propagatio prolis de parentibus non fit per decisionem seminis, quod quidem semen est totaliter de superfluo cibi. — Quod patet ex verbis sacrorum Doctorum ponentium totam posteritatem fuisse seminaliter sive materialiter in primo homine. Dicit enim Augustinus, XIII De civitate Dei, c. 14: "Omnes fuimus in illo uno, quando fuimus illeunus qui per peccatum lapsus est". Item, Anselmus, De conceptu virginali: "Tota in primis parentibus erat humana natura et extra ipsosnil erat". Et alibi, eodem libro: "Poterat Deus de Adam, in quo semen omnium hominum creaverat, aliam facere mulierem" etc. Verumtamen aestimo quod caro prolis, quae est secundum materiam, quodam modo originaliter est ex illo quod est in semine de superfluo cibi. Et nota quod est duplex superfluitas, scilicet residuitatis et impuritatis. Superfluitas autem residuitatis est in semine, et hoc modo superfluum est necessarium, sed necessarium conservationi speciei, superfluum tamen individuo: necessarium, quia est principium quodam modo generationis; superfluum, quia non necessarium ad nutriendum. Et haec superfluitas non sonat in vitium, sed est indicium completionis naturae et perfectioni eiusdem attestatur, secundum illud Philosophi: "Tunc unumquodque perfectum est, cum potest attingere propriae virtuti", hoc est "facere tale quale ipsum est". Superfluitas impuritatis est in illis quae per organum egestionis et alia quae deserviunt purgationi naturae emittuntur, sicut rheuma per nares et urina per membrum emissioni illius deputatum et sudor qui per poros corporis emittitur. Et haec est in duabus differentiis. Quaedam enim superfluitas venit ex debilitate virtutis contentivae et conversivae, sicut rheuma et sudor: et talis non fuit in primo homine in statu illo, et hoc propter efficaciam virtutum naturalium existentium in illo. Quaedam venit ex nutrimenti qualitate et nutriti puritate, qualis est illa quae est egestionis et urinae, quae fit per separationem puri ab impuro, et haec fuisset in homine illo, si stetisset, sed non in illa immunditia et corruptione in qua est modo, ut supra tactum est ; horum indicia sunt vasa et intestina et foramina, quae sunt homini a sua natura, prima conditione, naturaliter deputata. Ex iis patet quod non omnis superfluitas sonat in vitium, sed potius in perfectionem et complementum naturae.

6. Ad aliud quod sequitur, scilicet quod semen aut erat conveniens naturae etc.: dicendum quod semen, licet superfluum sit quantum ad nutritivam, est tamen necessarium quantum ad generativam, et, licet non conveniat naturae ut est salvans subiectum suum in se, convenit tamen ut est salvans in suo simili; unde natura non appetit illud retinere, sed, ut in alio salvetur, in altero transfundere. Unde separatio seminis nullo modo esset violenta, sed naturalis.

7. Ad id quod obicitur quod huiusmodi decisio esset via ad corruptionem: dicendum quod non est verum. Decisio enim quae est via ad corruptionem, est solummodo ubi est seperatio partis necessariae ad salutem generantis in se et quadam violentia facta et sine sufficienti restauratione: quod non fuisset in statu illo.

8. Ad illud quod sequitur, scilicet quod non poterat tunc esse commixtio viri cum muliere sine motu membrorum genitalium etc.: dicendum quod ante peccatum non esset motus huiusmodi, quia, ut vult Augustinus, Super Genesim ad litteram, si convenissent in statu illo, esset "thorus immaculatus" et commixtio sine concupiscentia, et genitalibus membris ad procreationem prolis imperare potuissent, et sicut ceteris in quolibet opere sine voluptatis pruritu uterentur. Quo modo posset cognosci mulier in statu illo et claustrum integritatis sine carnis fractione reserari, dictum est supra, ubi actum est de integritate primae mulieris.

9. Ad aliud dicendum quod, sicut dicit Augustinus, Super Genesim, "quod sanis esset in officium, aegrotis est inremediu". Unde ante peccatum matrimonium datum fuit in officium, post autem in remedium. Unde quod dixit Dominus: "Faciamus ei adiutorium" etc., non fuit propter necessitatem quam habuit Adam, sed, ut dicit Augustinus, Super Genesim, "illud adiutorium fuit propter filios procreandos, sicut adiutorium semini est terra, ut virgultum ex utroque nascatur". Unde in officium procreationis data fuit Adae uxor ante peccatum. Unde bis fuit institutum matrimonium: semel ante peccatum, et hoc quoad officium, ut in Gen. 1, 28; et semel post peccatum, et hoc quoad remedium, ut Gen. 9, 1.

PrevBack to TopNext