Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 2
UTRUM IN STATU INNOCENTIAE FUISSET INTENSA DELECTATIO IN COITU.
Quod sic, videtur: 1. Ut habetur a Philosopho, delectatio est ex coniunctione convenientis cum convenienti et sensu eiusdem; sed tanta erat convenientia tunc in coniunctione membrorum genitalium quanta est nunc et maior, et vigor in sensu maior; igitur, ut videtur, maior delectatio vel tanta. Ut enim dicunt Naturales, delectatio est in coitu propter transitum humoris per locum nervosum, in quo magis viget sensus.
2. Item Bernardus: "Nemo sanae mentis maiorem in vitiis quam in virtutibus aestimat esse delectationem". In opere ergo naturae vitiatae et peccati non est maior delectatio quam in opere naturae integrae et sine peccato; sed coitus in statu illo esset opus naturae integrae et sine peccato et etiam opus virtutis, quia obedientiae: dederat enim eis Dominus praeceptum de opere multiplicationis, Gen. 1, 28 ibi: "Crescite et multiplicamini" ; coitus in statu naturae lapsae est opus naturae corruptae et cum peccato; ergo etc.
3. Item, sicuti habetur ab Augustino, plus diligit caritas Deum quam cupiditas aurum, plus dico, quia incomparabiliter. Sed inter statum gratiae sive caritatis et statum cupiditatis sive peccati, medium est status originalis iustitiae; ergo medio modo se habet in diligendo suum bonum, ita quod non tantum diligit suum bonum quantum caritas suum et plus quam cupiditas suum, sed quanto maiori amore appetitur aliquid, tanto maiori delectatione habetur: et hoc regulariter currit in iis quae sunt in fieri et in facto esse. Ex iis videtur quod opera gratuita, quae fiunt ex caritate, maiori fiunt delectatione quam ea quae fiunt ex indicto originalis iustitiae; et ea, quae sic fiunt, fiunt cum maiori delectatione quam ea quae fiunt ex motu voluntatis inordinatae per peccatum; et ita videtur quod coniunctio maris et feminae in primo statu facta instinctu iustitiae originalis, esset cum maiori delectatione quam illa quae fit in statu peccati sive cum voluntate peccandi.
4. Item, unaquaeque virtus cognitiva delectatur in facilitate et complemento suae operationis: hoc per se verum est; ergo quanto maior esset completio et facilitas in exitu alicuius operationis, tanto maior esset delectatio; sed vis generativa, in qua viget sensus tactus, facilius et completius exivisset tunc in actum suum quam nunc; ergo maior esset tunc delectatio quam nunc.
5. Item, oculus Adae in statu illo plus delectabatur in aspectu lucis et auditus in auditu cantus sonori quam aspectus vel auditus hominis lapsi modo delectetur in consimilibus, et hoc quia melioris harmoniae et maioris vigoris praediti erant sensus illius, propter quod magis erant apti ad delectandum in propriis obiectis quam sensus hominis lapsi; ergo pari ratione in gustu et tactu, apposito sibi convenienti, maiorem haberet delectationem quam homo lapsus; ergo in cognitione uxoris maiorem habuisset delectationem quam etc.
Contra: a. Generativa in statu illo non erat deordinata sicut nec alia vis aliqua ; sed, si tanta esset delectationis intensio quanta est nunc, cum modo sit deordinatio generativae, et maxime in actu generandi, et hoc propter intensionem delectationis, tunc fuisset consimilis deordinatio in eadem.
b. Item, Augustinus, XIV De civitate Dei, 23 cap.: "Non incredibile debet videri illud unum", id est membrum genitale, "sine ista libidine voluntati potuisseservire, cui tot membranunc serviunt. An vero manus et pedes movemus, cum volumus, ad ea quas iis membris agenda sunt, sine ullo renisu, tanta facilitate quanta et innobis et in aliis videmus; et non credimus ad opus generationis filiorum, si libido non fuisset, quae peccato inobedientiae retributa est, obedienterhominibus ad voluntatis nutum, similiter ut cetera potuisse illa membra servire?" Ex hoc patet quod sine libidine aliqua posset in statu illo opus generativae exerceri.
c. Item, si tanta esset tunc delectatio quanta modo in huius operis exercitio, tanto fuissent moti appetitu ad illud opus exercendum quantum et nunc moventur; sed tunc non essent moti aliquo appetitu ad huiusmodi opus; unde Augustinus, IX Super Genesim ad litteram: "Honestius et melius creditur ita fuisse tunc illorum hominum corpus animale constitutorum in paradiso, nondum lege mortis damnatum, ut non haberentappetitum carnalis voluptatis, qualem nunchabent ista corpora, quae iam ex mortis propagine ducta sunt". Item, ex hoc verbo patet quod huiusmodi voluptatis causa fuit culpa primorum parentum.
d. Item, Magister dicit, II Sententiarum, et dicti auctoritatem habet ab Augustino, quod si homo non peccasset, sic membra genitalia applicarentur ad invicem sicut modo applicatur manus ori; sed in applicatione manus ad os aut nulla aut modica habetur delectatio; ergo pari ratione videtur quod nec in contactu illorum membrorum. — Istud autem verbum Magistri videtur habere dubitationem, quia opus naturale, quod omni convenientia, quam requirit natura, exercetur, et maxime illud opus quod est ad salvandum esse divinum, non potest sine delectatione exerceri et maxime natura existente sana; sed in appositione manus ad os nulla videtur esse delectatio.
Respondeo: Intelligendum est hic duplicem modum esse dicendi. Quidam enim dicere volunt quod tanta vel maior erat delectatio tunc quam nunc, et tamen non erat immoderata. Tanta erat propter naturalis virtutis perfectionem; immoderata non erat, propter inferiorum virtutum subiectionem: ratio enim dominabatur illi delectationi et eam deferebat in suum finem, et ideo non absorbebatur nec erat ibi repugnantia. Et per hoc volunt solvere obiecta. — Est et alius modus dicendi, qui magis concordat verbis Augustini et probabilitati rationis, scilicet quod in decisione seminum et commixtione sexuum tempore naturae institutae aliqua fuisset delectatio, moderata tamen et mensurata, secundum quod exigebat hominis rectitudo, et ideo non erat tanta quanta est modo. Nunc enim, quia virtus illa maxime exivit rationis imperium, dum ratio amisit originalis iustitiae vinculum et retinaculum, per quod imperabat viribus inferioribus, ideo laxatis sibi habenis toto impetu et conatu se praecipitat in delectabile sibi oblatum, non propter intensionem virtutis moventis, sed propter defectum virtutis retardantis. Unde sicut equus lascivus rupto freno velocius currit et impetuosius quam cum infrenatur et detinetur a suo sessore, licet non habeat maiorem virtutem, sic et in proposito intelligendum est se habere. Et hoc est quod dicit Augustinus, De civitate Dei: "Nuptiae illae dignae felicitate paradisi, si peccatum non fuisset, et diligendam prolem gignerent et pudendam libidinem non haberent". Et ideo concedendae sunt rationes ostendentes quod non esset tunc tanta delectationis intensio quanta est nunc, cum modo tanta sit ut modum et ordinem debitum non observet.
[Ad obiecta.]: 1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, scilicet quod delectatio est ex coniunctione convenientis cum convenienti et sensu eiusdem: dicendum quod non tantum venit ex coniunctione, sed etiam ex virtutis conversione super delectabile. In statu autem naturae institutae, etsi esset coniunctio convenientis cum convenienti et sensus, non tamen tanta esset virtutis incurvatio et inclinatio quanta est modo; et ideo non esset tam improba et tam intensa delectatio.
2-3. Ad duo quae sequuntur, dicendum quod est duplex delectatio: carnalis sive carnis et spiritualis sive spiritus; maior autem est delectatio spiritualis sive spiritus in operibus virtutis sive quae fiunt motu virtutis quam in operibus peccati sive quae fiunt motu peccati. Et sic bene potest concedi quod maior fuisset delectatio spiritus in coniunctione maris et feminae in statu primo quam in statu moderno: et hoc concludunt rationes illae. Non autem sic est de delectatione carnali, sed e contrario.
4. Ad illud quod obicitur quod virtus delectatur in completione et facilitate sui actus: dicendum quod verum est, sed tamen adhuc ista delectatio terminum fixum debet habere et haberet utique, si homo stetisset; et quoniam illum merito peccati egreditur, hinc est quod amplius delectatur, quamvis delectationis materia non sit maior.
5. Ad illud quod obicitur quod amplius delectaretur homo in sensu visus et auditus: dicendum quod verum est de delectatione naturali, sed hoc non est verum de delectatione curiositatis. Nec est simile de delectatione quae est in visu et quae est in tactu, quoniam visus delectatur in obiecto quod est nobile et magis accedit ad naturam spiritualem, similiter et auditus, et ideo in beatis delectatio visus potissime intenditur ; tactus vero delectatur in re magis grossa et materiali, et ideo intensio suae delectationis magis repugnat statui spirituali et magis reddit hominem carnalem et animalem, qualis est homo in statu miseriae. Et sic patet quod illud non est simile.
d. Ad illud quod quaeritur de verbo Magistri, dicendum quod non intendit Magister dicere quod non esset delectatio in coniunctione membrorum genitalium sicut non est delectatio in coniunctione manus ad os, sed intendit quod est similitudo in duobus, scilicet in hoc quod utrumque opus fieret in omnimoda obedientia voluntatis et in hoc quod in neutro accideret ardor libidinis. Et hoc patet ex verbis ipsis ; et hoc est quod vult Augustinus, XIV De civitate Dei, cap. 26, dicens: "In tanta felicitate hominum absit ut suspicemur non potuisse semen seri sine libidinismorbo, sed eo voluntatis nutu moverentur illa membra quo cetera et sine ardore et illecebroso stimulo".
On this page