IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 10, C. 2
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 10, C. 2
UTRUM PECCANDI NECESSITAS SIT POENA ORIGINALIS PECCATI.
Adhuc quaeritur de alia poena originalis peccati in praesenti, de qua dicitur in libro De natura et gratia: "Quod ex vitiis naturae, non ex conditione, sit quaedam peccandi necessitas, audiat homo ex Psalmo: "De necessitatibus meis educ me"", ubi datur intelligi quod necessitas peccandi est poena originalis peccati.
1. Sed, si necessitas peccandi est poena, tunc peccat homo in eo quod vitare non potest: quod est contra iustitiam; unde Augustinus, in libro De perfectione iustitiae: "Nulla ratio vel iustitia patitur dici peccatum, quod nullo modo vitari potest".
2. Item, super illud Psalmi: "Salvasti de necessitatibusanimam meam", Glossa: "Necessitates sunt infinitae, ut nescire cor alterius, suspicari non benede amico fideli vel bene de infideli, sequi veteres consuetudines". Sed huiusmodi suspicari est peccatum; ergo necessitas est ad peccatum; eodem modo sequi veteres consuetudines.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod necessitas dicitur dupliciter: vel omnimoda inevitabilitas, et hoc modo non est necesse peccare; vitari enim potest peccatum, si natura vitiata sanetur per gratiam Christi. Vel potest dici omnimoda inevitabilitas quantum est ex parte nostra, circumscripta gratia, et sic est necessitas ad peccatum originale, ad peccatum etiam veniale aliquod. Potest etiam dici necessitas ipsa pronitas, qua magis inclinatur ad malum quam ad bonum, et hoc modo dicitur etiam esse necessitas, quantum est ex corruptione originali, ad quaecumque peccata in genere.
[Ad obiecta]: 1. Cum ergo dicitur quod nulla iustitia patitur dici peccatum, quod nullo modo vitari potest: respondendum est quod, si intelligatur de peccato originali, verum est quod nullus seminaliter descendens ab Adam potest vitare, quantum est de se, sed potuit Adam vitasse: potuit enim conservasse originalem iustitiam. Si vero ad parvulos referatur propositio iam dicta, non est vera; et est propositio illa sumpta ab haeretico, per quam vult astruere originale peccatum non esse peccatum et primos etiam motus non esse peccata, et sic non est vera. Si vero sanaretur natura per gratiam, in quantum sanaretur, in tantum posset vitari actuale peccatum.
On this page