IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 10, C. 1
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 10, C. 1
UTRUM CARENTIA VISIONIS DEI SIT POENA PROPRIA ORIGINALIS PECCATIS.
Quaeritur autem I. utrum carentia visionis Dei sit poena propria originalis peccati an communis etiam actuali mortali.
Et videtur quod sit propria. 1. Carentia enim iustitiae in praesenti respondet carentiae summi boni in futuro et e converso; in carentia autem summi boni in futuro intelligitur carentia visionis et e converso; ergo carentia visionis Dei est poena propria originalis peccati, quod consistit in carentia debitae iustitiae.
Contra, sic ostendit quod sit communis. a. Dicitur enim quod originale peccatum non redit post Baptismum quantum ad essentiam; sed, si post Baptismum incidat homo in actuale mortale, debetur ei carentia visionis Dei; ergo non est poena propria originalis peccati.
b. Praeterea, cum Adam peccavit, non habebat originale ; ponatur ergo quod peccasset actualiter tantum, ita quod non sequatur corruptio originalis, numquid non adhuc deberetur ei carentia visionis ? Constat quod sic.
c. Praeterea, in actuali mortali duo sunt, aversio videlicet et conversio; in actuali veniali conversio, sed non aversio; in mortali originali est aversio, id est actualiter aversum esse, etsi non sit ibi actualis conversio. Sic ergo actuale mortale in conversione convenit cum veniali, in aversione cum originali. Si ergo ratione aversionis in originali deberetur carentia visionis Dei — non enim potest dici quod ratione conversionis, quia ibi non erat actualiter conversum esse, et ubi est eadem causa, ibi idem effectus — videtur quod non solum originalis erit poena carentia visionis, sed etiam actualis mortalis.
[Solutio]: Quod concedimus, dicentes quod omni peccato, in quo est aversio, debetur poena carentia visionis, et non solummodo originali.
II. Sed hoc habito posset quaeri: cum in originali essent duo - quantum ad culpam videlicet carentia debitae iustitiae, et haec erat magis sicut privatio, et huic proprie videtur respondere privatio sive carentia visionis, cum etiam ibi sit aliud, scilicet concupiscentia in summo, quae non solum in privationem videtur sonare, sed dicere quamdam inclinationem — posset, inquam, quaeri quid huic pro poena debeatur in futuro.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod carentia visionis Dei non est poena propria originalis peccati, sed principaliter attribuitur; est autem communis, quae debetur peccato mortali, in quo est carentia debitae iustitiae. Et duplex est iustitia: una dicitur originalis, et carentia illius proprie dicitur originale peccatum; alia est iustitia actualis, et carentia huius est in actuali peccato ; utrique autem iustitiae respondet pro poena carentia visionis Dei sive carentia summi boni; per prius autem respondet originali peccato, quod est carentia originalis iustitiae.
Ad obiecta autem respondendum quod concupiscentiae nulla alia poena respondet. Non enim est concupiscentia actualis, sicut est in peccato actuali, cui respondet poena actualis.
Nec hoc est contrarium quod dicitur De fide ad Petrum: "Firmissime tene non solum homines ratione utentes, verum etiam parvulos, qui sive in utero matris vivere incipiunt et ibi moriuntur, sive de matribus natisine sacramento Baptismatis de hoc saeculo transeunt, ignis aeterni supplicio sempiterno puniendos". Si enim peccatum propriae actionis nonnulli habuerunt, originalis tamen peccati damnationem carnali conceptione et nativitate traxerunt. Non enim esset secundum hoc mitissima poena eorum, cum tamen hoc dicat Augustinus, in libro De Baptismo parvulorum. Sed hoc dicitur propter illud quod est in Evangelio Matth. 25, 41: "Itein ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius" ; et hoc dicetur illis qui erunt a sinistris, et ita parvulis. Sed esse in illo igne ad poenam contingit dupliciter: vel ratione ardoris vel ratione tenebrositatis; ratione ardoris dicuntur esse illi qui actualiter peccant, ratione tenebrositatis, qui carent visione Dei et damnati sunt.
On this page