Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 6, C. 1

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 6, C. 1

QUALITER ORIGINALE TRANSEAT REATU ET REMANEAT ACTU.

Circa quod sic obicitur: a. Dicitur enim de peccato originali quod in Baptismo deletur reatu et remanet actu ; et hoc accipitur ex eo quod dicitur in libro De Baptismo parvulorum, et su per illud ad Rom. 4, 7: "Beati, quorum remissae sunt iniquitates", ubi dicit quod "concupiscentia praeterit reatu et remanetactu" ; concupiscentiam autem dicit ibi originale peccatum.

Contra. 1. Si actu remanet peccatum, non tollitur: actus enim peccati originalis est ipsa carentia debitae iustitiae, qua existente semper est reatu. Si vero actus dicatur operatio, secundum modum bune non dicetur originale peccatum manere actu, cum non habeat propriam operationem quemadmodum actuale peccatum. Si vero actus dicatur illud quod positionem h dicit in originali peccato, hoc autem est concupiscentia, nec sic videtur remanere: in Baptismo enim tollitur "ne regnet peccatum in" nostro "mortali corpore" ; sed peccatum dicitur ibi concupiscentia; ergo in Baptismo tollitur concupiscentia.

2. Item, su per illud ad Rom. 4, 7: "Beati quorum remissae sunt iniquitates": "Dimittitur concupiscentia carnis in Baptismate, ut non imputetur peccatum". Ergo concupiscentia, prout est actu peccatum, tollitur in Baptismo; non ergo originale peccatum remanet actu.

3. Item, ibidem dicitur: "Quo modo alia peccata praetereunt actu et remanent reatu, ita e contrario fieri potest ut originale remaneat actu et transeat reatu". Sed in actualibus peccatis sic est quod actus peccati dicitur ipsa operatio quae praecessit, per quam contrahitur actuale peccatum; ergo actus originalis peccati dicetur vel ille actus per quem est peccatum vel ille actus per quem contrahitur ; sed ille, per quem contrahitur, est ipsa foeditas carnis, illa autem tollitur in Baptismo. Unde Ioannes Damascenus: "Quoniam duplex est homo, exanima et corpore, duplicem dedit purgationem per aquam et Spiritum: Spiritu, quod secundum imaginem et similitudinemrenovante, aqua autemper Spiritus gratiam corpus a peccato purgante et a corruptione liberante". Sed haec corruptio foeditas dicitur; ergo per Baptismum tollitur ille actus. Si vero· actus dicatur quo originale pecca tum est, nullatenus potest stare cum Baptismo ratione rei Baptismi; res vero Baptismi est gratia; gratia autem et peccatum simul esse non possunt.

[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod actus originalis peccati dicitur concupiscentia, secundum quod dicitur peccatum remanere actu et tolli reatu in Baptismo. Sed concupiscentia dupliciter se habet: cum est in suo summo, et tunc dicitur regnare "peccatum in mortali corpore" ; et hoc modo non manet concupiscentia actu, cum dimittitur originale peccatum per Baptismum: "per gratiam enim Baptismi tollitur culpa originalis peccati et debilitatur vitium concupiscentiae et extenuatur, ut iam non regnet". Alio vero modo dicitur concupiscentia diminuta, quae adhuc est, ut habeat spiritus cum quo pugnet; et hoc modo dicitur concupiscentia actus originalis peccati, et ideo dicitur quod "concupiscentia carnis dimittitur in Baptismate, non ut non sit, sed ut non imputetur peccatum" ; unde post Baptismum remanet poena, non culpa.

3. Ad aliud vero dicendum quod non simili modo dicitur actus in actuali peccato et in originali peccato: ibi enim actus praecedit, hic vero actus sequitur. Nec dicitur in originali peccato actus peccati, quo fit vel quo est, sed quo remanet ad exercitium.

PrevBack to TopNext