Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 6, C. 2

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 6, C. 2

UTRUM ORIGINALE OMNINO DELEATUR IN BAPTISMO.

Deinde quaeritur utrum omnino deleatur in Baptismo vel non.

Et videtur quod sic, a. quia Baptismus delet culpam omnem et poenam: si enim baptizatus statim decederet, evolaret; ergo non remanet ibi culpa nec poena; peccatum ergo originale, cum sit culpa et poena, quantum ad utrumque deletur.

Contra. 1. Super illud ad Rom.: "Beati, quorum remissae sunt" etc.: "Fomes peccati ante Baptismum culpa est et poena, post Baptismum vero poenaet non culpa". Fomitem autem peccati dicit originale peccatum, sicut prius exprimitur in Glossa ; ergo peccatum originale non dimittitur quantum ad culpam et poenam.

2. Item, videtur quod utrumque debeat dimitti. Dicitur enim ad Rom. 5, 20: "Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia" ; et iterum: "Nonsicut peccatum, ita et donum. Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia abundavit". Ex quibus colligitur quod multo potentior est gratia quam sit peccatum; sed per peccatum traducitur et culpa et poena multiplex; gratia vero baptismalis opponitur illi peccato; ergo gratia baptismalis, cum sit potentior, debet auferre ipsam culpam et omnem sequelam eius, scilicet poenam. Unde ergo est quod quaedam poenae remanent originalis peccati, quaedam non? Ex hoc enim videtur quod peccatum potentius sit quam gratia: quod est inconveniens.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod gratia baptismalis delet originale peccatum quantum ad culpam et quantum ad poenam suffocantem, et non quantum ad poenam promoventem ; ad idem enim tendunt gratia baptismalis et poena promovens, scilicet ad consecutionem vitae aeternae. Additur etiam a quibusdam quod in Baptismo dimittitur omne peccatum quantum ad poenam, ut nulla debeatur post Baptismum pro originali, et si aliqua poena remanet, hoc est ad exercitium bonum. Dimittitur ergo originale peccatum quantum ad culpam et quantum ad dominium concupiscentiae, quae est poena in praesenti, et quantum ad carentiam visionis Dei, quae est poena in futuro. Sunt aliae poenae, ut fames et sitis et mors et concupiscentia non dominans, quae omnes remanent ad exercitium bonum. Poenae enim istae reducunt ad memoriam adiutorem "in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis" ; faciunt etiam cogitare de miseria huius incolatus, ut sic homo defleat peccata sua; humiliant etiam ipsam irascibilem, ne homo extollatur per superbiam; cohibent etiam concupiscibilem, ne defluat homo per concupiscentiam: et sic valent ad reformationem imaginis divinae.

2. Ad id vero quod obicitur quod gratia potentior est quam peccatum etc.: dicendum quod potentior est, sicut exponit Apostolus. Gratia enim tollit omnem culpam; nulla autem culpa est, ad quam ex necessitate omnis culpa sequatur. Item, gratia non tantum sanat a vulnere peccati, sed aperit ianuam regni, non tantum ipsis peccatoribus, sed ipsis iustis. Extendit ergo se ad homines, si aliqui essent qui non descendissent ab Adam; virtus autem peccati non sic. Si ergo patet quod-potentior est gratia quam sit peccatum. Praeterea, peccatum est ex homine, gratia vero est ex Deo; potentius autem est quod est Dei quam quod est hominis. Peccatum etiam non omne bonum potest tollere, ex gratia vero omne bonum confertur.

PrevBack to TopNext