IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, C. 8
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, C. 8
DE COMPARATIONE CONCUPISCENTIAE AD STIMULUM CARNIS.
Dicto de extinctione concupiscentiae prout est fomes, octavo dicendum est de comparatione ipsius concupiscentiae ad stimulum carnis et ad ea cum quibus videtur habere convenientiam. Habet enim quasdam rationes ex parte animae, quasdam ex parte carnis, quasdam ex parte coniuncti.
Dicitur enim concupiscentia concupiscibilitas in parvulis, concupiscentia in adultis, libido, cum iam inclinat in actum.
Ex parte vero animae dicitur vitium, quia quamdam oppositionem habet ad virtutem; corruptio, propter diminutionem boni naturalis; languor, propter inveterationem in illa: et hoc est in comparatione ad bonum. In comparatione vero ad malum, dicitur infirmitas propter impotentiam resistendi motibus malis; foeditas, propter inquinationem sordium spiritualium; pronitas, propter inclinationem appetitus ad malum: ut infirmitas sit contra potentiam, foeditas contra pulcritudinem, pronitas contra dispositionem ad bonum.
Ex parte vero carnis dicitur lex carnis, quia infligitur ipsi carni ex lege divinae iustitiae propter peccatum; dicitur lex membrorum, quia dat quamdam aptitudinem ad mala quae fiunt per membra; tyrannus, quia dominatur violenter in quibusdam membris; dicitur etiam fomes, quia fovet peccatum, secundum quod dicitur fomes in carne, ut ex carne foveat peccatum in anima; dicitur etiam stimulus carnis, quia stimulat ad peccatum.
On this page