Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 8

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 8

De unitate vel multitudine originalis peccati.

Dicto de concupiscentia, quae est sequela originalis peccati, octavo dicendum est de ipsa unitate vel multitudine.

Circa quod sic procedendum est: primo ostenditur quod sint multa. a. Si enim unum oppositorum est multiplicabile, et reliquum ; sed virtus et vitium sunt opposita; virtus autem in anima multiplicabilis est secundum diversas animae vires; ergo vitium originale similiter est multiplicabile, et non unum secundum potentias.

b. Item, in Psalmo dicitur: "Eccein iniquitatibus conceptus sum". Iniquitates dicit ibit "originalia peccata" ; non enim David conceptus fuit in iniquitatibus parentum: natus enim fuit de sancto Iesse et coniuge ipsius.

c. Item, Matth. 18, 34: "Tradidit eumtortoribus, quoadusque redderet universum debitum", super quod dicit Rabanus, in originali, quod homini, post Baptismum damnato propter peccatum, non solum redeunt peccata post Baptismum commissa actualia, sed etiam originalia, quae in Baptismo sunt dimissa.

d. Item, Augustinus, De correptione et gratia: "Peccata originalia dicuntur aliena, quia ea singuli de parentibus trahunt; sed non sine causa dicuntur et nostra, quia in illo uno "omnes", sicut dicit Apostolus, peccaverunt". Ex quo accipitur quod plura sunt peccata originalia.

e. Similiter ibi: "Beati, quarum remissae sunt iniquitates et peccata". Per iniquitates designantur originalia peccata.

f. Item, septem sunt fomites secundum numerum septem vitiorum capitalium, sicut dicit Hugo ; ergo sunt septem pronitates; ergo septem originalia peccata.

Contra. 1. in Psalmo "Benedixisti" etc., super illud: "Aut extendes iram tuam" etc., Glossa: "Omnes fuimus in eo, scilicet in Adam, quando peccavit" ; et haec est causa, quae assignatur quare ex ipso traximus originale; si ergo haec est causa, sicut eramus in ipso, sic contraximus: sed omnes eramus in ipso sicut unum; ergo ab ipso traximus unum originale peccatum et non multa.

2. Item, poena respondet culpae; ergo cui respondet una prima poena, illud erit culpa una; sed originali respondet una prima poena, scilicet carentia visionis Dei; ergo originale est unum peccatum.

3. Item, contingit intelligere animam abstractam a suis potentiis uniri corpori: se ipsa enim unitur. Si ergo anima ista unita est corpori corrupto corruptione poenali et vitiosa, ergo ipsa est maculata quantum ad culpam; ergo in ea est unum peccatum quantum ad carentiam et quantum ad concupiscentiam. — Sed posset responderi quod in originali sunt duo, carentia debitae iustitiae et concupiscentia; quantum ad carentiam vero debitae iustitiae dicatur esse unum, quantum ad concupiscentiam dicatur esse multa. - Contra: Iustitia originalis una fuit in qualibet vi; ergo concupiscentia, quae opponitur iustitiae, una debet esse in omni vi.

4. Item, poena sequitur ad culpam; ergo secundum unitatem culpae erit unitas poenae primo respondentis culpae; sed concupiscentia est poena primo respondens culpae in praesenti; ergo erit una concupiscentia.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, sicut dicit Anselmus, in libro De conceptu virginali, dupliciter dicitur originale: aut quod est origo aliorum, et sic est in primo parente, in quo fuit tota humana natura, et hoc modo dicitur originale unum; aliter vero dicitur originale ab origine contractum, et sic est in quolibet parvulorum diversum, sicut diversi sunt rami ab una radice prodeuntes.

[Ad obiecta]: 1. Nec valet illud quod obiciebatur per hoc quod dicitur quod omnes fuimus unum in Adam. Licet enim omnes fuerimus unum in Adam ratione humanae naturae, quae adhuc erat indivisa, tamen post propagationem iste homo non est ille nec originale in isto est originale in illo, et sic sunt diversa originalia ratione diversorum subiectorum.

2. Et potest similiter responderi ad alia obiecta. Nam poena, quae est carentia visionis Dei, multiplicatur similiter secundum diversa subiecta; animae etiam quae subiciuntur, diversae sunt naturae, et ita ex illa parte sunt diversa.

Si vero fiat sermo de originali in uno subiecto, utrum in una anima dicantur plura originalia: dicendum est quod aliquando in Sacra Scriptura invenitur singulariter dictum, aliquando pluraliter. Singulariter dicitur propter carentiam originalis iustitiae, quae una est in anima unius parvuli. Pluraliter vero potest dici ratione diversarum inclinationum secundum concupiscentiam quantum ad diversas potentias et vires vel quantum ad inclinationem ad diversa actualia peccata, ad quae inclinat. Et hoc modo intelligendae sunt auctoritates quae dicunt originale peccatum esse multa, prout est in uno homine.

a. Ad id ergo quod obicitur si unum oppositorum est multiplicabile, et reliquum; virtus autem multiplicabilis etc.: dicendum quod virtus per se et primo opponitur actuali peccato, et quemadmodum actuale peccatum multiplicatur, ita etiam virtus multiplicatur; iustitia vero originalis, secundum quam homo poterat stare in bono, opponebatur originali peccato, et sicut iustitia originalis una fuit in uno homine, ita est unum peccatum originale.

3—4. Ad id vero quod obicitur quod una debet esse concupiscentia sicut una carentia: dicendum quod concupiscentia potest dici una ratione unius animae vel ratione liberi arbitrii, et sic sicut unum est originale, ita unum peccatum. Si vero concupiscentia respiciat potentiam secundum quam est concupiscere, secundum hoc diversae erunt concupiscentiae secundum diversas vires.

PrevBack to TopNext