IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 9, C. 1
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 9, C. 1
UTRUM ORIGINALE IN EODEM SIT ALIQUANDO MAIUS ALIQUANDO MINUS.
Ad primum sic: videtur enim maius in adulto quam in parvulo. 1. Quanto enim accedit forma ad terminum suum, tanto plus intenditur, sicut potentia quanto magis accedit ad suum actum; sed concupiscentia in adulto plus accedit ad suum actum quam in parvulo: concupiscentia enim parvulum iacit concupiscibilem, adultum vero reddit concupiscentem, sicut habetur super illud ad Rom. 4, 7: "Beati, quorum remissae sunt" etc.; ergo maior est concupiscentia in adulto quam in parvulo.
2. Item, maior est corruptio per actuale additum originali quam per originale solum: ex utroque enim est corruptio; sed in parvulo est originale tantum, in adulto est utrumque; ergo maior est pronitas in adulto quam in parvulo; ergo maior concupiscentia.
Contra. a. Originale peccatum, sicut dicit Anselmus, aequale est in omnibus, in quibus est; originale autem peccatum est concupiscentia; ergo aequaliter dicetur esse in eodem secundum diversos status.
b. Praeterea, aequalis poena debetur pro originali homini in diverso statu; ergo aequale est originale peccatum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod originale dicitur ratione carentiae universalis non secundum magis et minus in diversis statibus, nec ratione poenalitatis in concupiscentia, prout est inflicta pro originali peccato; sed dicitur maius vel minus originale ratione concupiscentiae in quantum est dispositio ad peccatum: maior enim est dispositio ad peccatum in adulto quam in parvulo.
On this page