IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 9, C. 2
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 9, C. 2
UTRUM ORIGINALE SIT MAIUS IN UNA PERSONA QUAM IN ALIA.
Quod videtur. 1. Natura enim corrupta est propter originale peccatum; ergo quanto magis multiplicatur originale peccatum, tanto maior erit corruptio: et hoc videtur, quia homines citius moriuntur nunc quam prius.
2. Item, una anima magis est hebes quam alia; ista autem hebetudo poena est originalis peccati; ergo maior poena praecessit in isto quam in alio; ergo maius est originale in uno quam in alio.
3. Item, naturaliter unus est magis concupiscens quam alter; ergo maior concupiscentia; ergo maius originale.
[Solutio]: 1-3. Ad quod respondendum quod unum originale maius potest dici alio quantum ad effectum alicuius poenae praesentis, sed non quantum ad effectum alicuius poenae in futuro. Hoc autem non est quia originale sit in se maius vel minus, sed quia in quadam natura plus habet de effectu. Verbi gratia, quidam pronior est ad incontinentiam: consonat enim malitia complexionis cum corruptione originali; similiter quidam dicitur magis hebes altero secundum imperfectionem naturae convenientem cum corruptione originali, et eodem modo dicitur concupiscens, secundum quod liberum arbitrium plus sequitur corruptionem.
On this page