IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 4
UTRUM OMISSIO MULTIPLICETUR PER SPECIES PECCATI.
Quarto quaeritur utrum Omissio multiplicetur per species peccati, ut dicatur quaedam venialis, quaedam mortalis, et iterum si plures sint species omissionum mortalium.
Quod autem quaedam emissio sit venialis, quaedam mortalis, videtur, 1. per hoc quod aliquando non facit homo quod tenetur facere, aliquando non facit quod expedit fieri, et utroque modo est omissio. Si vero non facit quod tenetur facere, mortalis est culpa; si vero non facit quod expedit fieri, venialis est culpa; ergo omissio quaedam erit venialis, quaedam mortalis.
2. Ad secundum vero videtur sic argui: Illa, ad quae facienda tenetur homo, dividuntur per species, sicut ea, ad quae non facienda tenetur homo, dividuntur per species; ergo sicut transgressio habet species mortalium peccatorum plures, ita omissio habebit species mortalium plures.
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod, si omissio accipiatur communiter respectu debiti vel expedientis, tunc posset esse omissio aliquando venialis, aliquando mortalis; sed, quia consuetum est accipere respectu debiti, dicitur omissio tantum mortale peccatum.
2. Ad secundum vero dicendum quod omissio aliter dividitur quam transgressio. Transgressio enim est, cum fit malum; malum autem potest esse multipliciter: et circa diversum actum et circa eumdem; unde utroque modo potest habere species. Omissio vero est desertio actus boni; bonum autem non dividitur per species nisi secundum diversitatem actuum: circa enim eumdem actum non est bonum nisi uno modo; unde omissio non tot modis multiplicatur quot modis transgressio. Potest enim transgressio esse secundum superfluum et diminutum, omissio vero non habet huiusmodi differentias, sed cum boni, quod est virtus, sint differentiae secundum actus in specie differentes, omissio secundum illa materialiter diversificabitur.