IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 5
UTRUM ALIQUIS TENEATUR AD IMPOSSIBILE.
Quinto quaeritur I. utrum aliquis teneatur ad impossibile, et ex hoc omittat, cum ad illud teneatur.
Quod videtur. 1. Aliqua enim vovit virginitatem; ex voto ergo continere tenetur. Sit ergo quod fornicetur vel quod contrahat matrimonialiter; constat quod prius tenebatur ad virginitatem, et per culpam non absolvitur a tentione: sic enim de peccato reportaret lucrum; ergo adhuc tenetur; sed est impossibile; ergo tenetur ad impossibile.
2. Item, iste tenetur reprimere motum libidinis; ergo aut antequam sit mortalis vel postquam sit mortalis. Sed non videtur quod ante, quia ante venialis est; non tenetur autem declinare a veniali: non enim veniale est in prohibitione. Si vero tenetur reprimere cum est mortalis vel post, hoc est impossibile, quia, cum est mortalis, non potest non esse mortalis, et post necesse est fuisse; ergo tenetur ad impossibile.
3. Item, iste tenetur nunquam fornicari, quia prohibitiones obligant ad semper; ergo tenetur non fornicari in A. Posito ergo quod fornicetur in A, ipsum non fornicari in A est impossibile; et ad hoc tenetur; ergo tenetur ad impossibile.
Contra. a. Omne illud, ad quod tenemur, est sube praecepto vel prohibitione; sed quod est sub praecepto vel prohibitione est voluntarium; quidquid autem est voluntarium subest libero arbitrio; ergo a primo, omne illud, ad quod tenemur, subest libero arbitrio; sed nullum impossibile subest libero arbitrio; ergo ad nullum impossibile tenemur.
b. Item, omnis tentio est respectu futuri; impossibile vero per accidens, pro tempore quo est impossibile, non est futurum; impossibile autem per se pro nullo tempore est futurum.
c. Item, quod homo non teneatur ad, veniale evitandum facit infirmitas: Adam enim ante infirmitatem tenebatur ad evitandum motus illos in genere, qui modo sunt veniales; infirmitas ergo, quamvis homo se ingesserit in eam ex culpa, facit quod non tenemur ad illos motus evitandos universaliter; ergo multo fortius impossibilitas solvit nos a tentione, quamvis ex culpa nostra in eam incidamus.
II. Huius gratia quaeritur quid sit tentio et ex quibus causis homo teneatur; deinde, quae solvunt tentionem.
A. Potest ergo dici quod tentio aliquando est ratione praecepti vel prohibitionis; aliquando ratione proprii consensus, sicut in contractibus, votis, iuramentis et promissis; aliquando ratione peccatorum, sicut homo tenetur ad poenam. Tentio igitur sic potest describi: ex vi alieni praecepti vel prohibitionis vel proprii consensus vel culpae ad agendum vel non agendum vel ad patiendum obligatio: ad agendum ratione praeceptorum, ad non agendum ratione prohibitionum, ad utrumque ratione proprii consensus, ad patiendum ratione culpae.
B. Habito ergo quid sit tentio et ex quibus causis, sequitur de iis quae solvunt tentionem. Haec autem dicuntur esse tria: impossibilitas, dispensatio et poenitentia. Potest ergo primo quaeri ratio istius numeri.
Et videntur sic differre, ut poenitentia solvat tentionem ex parte eius qui tenetur, et sic generaliter posset dici solutio debiti ; dispensatio vero ex parte illius cui fit obligatio vel a quo est obligatio; impossibilitas vero ex parte rei ad quam obligatur.
Quod non, videtur. 1. Tentio enim est ratione praecepti aut prohibitionis sive proprii consensus; sed impossibilitas non aufert has causas; ergo nec effectum, cuius sunt hae causae sufficientes; sed tentio est effectus sufficiens ab istis causis procedens; ergo non solvitur per impossibilitatem.
2. Item, dicit Hieronymus: "Anathema sit qui dicit Deum praecepisse impossibile", et accipitur ibi praecipere communiter; ergo Deus non prohibuit aliquid quod non possit non fieri, sicut non praecepit aliquid quod non possit fieri; ergo non circa idem sunt tentio et impossibilitas; aut ergo nunquam tenebatur aut, si tenebatur, non tenebatur nisi ad possibile fieri.
3. Item, aut incidit in impossibilitatem illam ex culpa aut non ex culpa. Si ex culpa, sicut sacerdos, qui ignorans officium suum et tenetur quotidie dicere et ludens ad talos amittit librum suum, ex culpa non debet reportare commodum; ergo non solvitur per impossibilitatem a tentione. Si vero non ex culpa, nec sic solvitur per impossibilitatem, sicut accidit in sacerdote infirmo, qui non potest celebrare et tenetur ex officio vel promisso celebrare: non enim tenebatur nisi debitis conditionibus existentibus in persona; debita autem conditio est quod sanus sit vel ad minus potens celebrare et quod habeat ea quae necessaria sunt ad officium.
D. Similiter de dispensatione potest quaeri. Potest enim quaeri si aliquis potest dispensare contra praeceptum naturae. Similiter quaeritur si aliquis potest dispensare contra praeceptum Summi Pontificis vel contra praeceptum proprii pontificis, verbi gratia episcopus contra praeceptum archiepiscopi, cum par videatur esse dignitas, nulla autem maior sit quam pontificalis.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod nullus tenetur ad impossibile, sed ex impossibilitate, si in eam incidit ex sua culpa tenetur ad quid praeter illud ad quod prius tenebatur, ut ad satisfactionem de culpa et de damno.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum1 quod illa, quae tenebatur ex voto ad virginitatem, aut fornicatur aut contrahit matrimonialiter. Si fornicatur, tenebitur adhuc in posterum ad continentiam et tenebitur ad satisfactionem de culpa. Si vero contrahit matrimonialiter, tenetur agere poenitentiam de voti transgressione et tenetur non petere debitum, licet teneatur reddere: hoc enim suae potestatis est, illud vero alieni iuris.
2. Ad secundum vero dicendum quod, cum dicitur tenetur reprimere motum libidinis, sensus est: tenetur non consentire, vel simpliciter vel per dominationem, motui libidinis mortali. Cum ergo quaeritur utrum teneatur reprimere antequam sit mortalis vel cum est, dicendumi quod haec determinatio ante vel cum potest referri ad hoc verbum tenetur vel ad hoc verbum reprimere. Si ad hoc verbum tenetur, verum est quod ante tenetur quam sit mortalis. Si vero determinat hoc verbum reprimere, non tenetur reprimere ante, quia non tenetur non consentire ante, nisi quia non consentire mortali est secundum omne tempus; sed si esset determinatum secundum certum tempus, non teneretur reprimere ante. Vel potest dici quod tenetur reprimere ante. - Ad illud quod obicitur quod ante est veniale etc.: dicendum quod non tenetur reprimere in quantum veniale, sed quia fieret mortale nisi reprimeretur.
3. Ad tertium vero dicendum quod, cum fornicatur aliquis, utpote in A, non tunc tenetur ad non fornicandum in A, sed ad non fornicandum in posterum; sed quia fornicatus est in A, tenetur ad satisfactionem, et ita ad duo tenetur in posterum.
C. Ad id vero quod postea quaeritur utrum aliquis per impossibilitatem solvatur a tentione dicendum quod non proprie dicitur illud, sed per hoc datur intelligi quod non est tentio nisi eius quod possibile est fieri et eius qui potest pro tempore pro quo potest. Unde, cum ex eventu fit aliquid impossibile, non pro illo tempore tenetur, sed ad aliud tenetur, quod possibile est, si manet ex parte ipsius possibilitas; si vero non manet ex parte eius possibilitas, sicut est in eo qui incidit in furiam perpetuam, tunc solvitur a tentione, nisi in eam incideret ex culpa sua, et tunc secundum quosdam teneretur ad poenam ex impossibilitate, in quam incidit ex culpa, secundum alios vero simpliciter absolvitur pro illo tempore.
[Ad obiecta]: 1-2. Per hoc potest esse manifestum illud quod obicitur. Nam tentio non est nisi eius qui possibilitatem habet pro tempore pro quo habet, et ita intelligitur illud quod dicit B. Hieronymus. Si enim non posset homo implere aliquo modo faciendo vel non faciendo, non praeciperetur a Deo vel prohiberetur.
3. Ad tertium vero dicendum quod aliud est de impossibilitate ex parte rei, ad quam obligatur, ex eventu temporis, et aliud ex parte personae. Nam illa, quae est ex parte ipsius rei ex tempore, non absolvit hominem manente apud ipsum possibilitate, Sed tenebitur ad illud vel ad aliud ex defectu solutionis illius. Sed, si aufertur possibilitas ex parte personae, tunc absolvitur a tentione qua prius tenebatur.