Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 9

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 9

UTRUM, QUANTUMCUMQUE SIT HOMO PERFECTUS, SEMPER OMITTAT.

Nono quaeritur utrum quantumlibet perfectus semper omittat.

1. Dicit enim Origenes, Super Exodum: "Quantum quis potest, tantumdebet". Sed nullus potest tantum facere quantum debet; ergo semper omittit, quia tenetur tantum iacere quantum debet, et non facit.

2. Item, ad Rom. 13, 10, super illud: "Plenitudo legis est dilectio", Glossa: "Caritas quanto magis solvitur, tanto magis debetur". Ergo quanto quis magis diligit, tanto magis diligere tenetur; minus ergo diligit semper quam debeat ; ergo semper omittit.

3. Item, Luc. 17, 10: "Cum omnia bene feceritis, dicite quoniam servi inutiles estis". Sed servus inutilis non adimplet quod tenetur; ergo, eum omnia "bene feceritis", nondum quantum tenemini adimplevistis; ergo omisistis.

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod, cum dicitur "quantum quis potest boni, tantum debet", intelligendum est quod duplex est debitum: ratione accepti et ratione praecepti. Ratione accepti est hoc verum quod dicitur "quantum quis potest boni, tantum debet", hoc est ex quanto posse vel ratione quantae potentiae. Si vero ratione praecepti, secundum hoc non est verum "quantum quis boni potest, tantum debet" vel quod boni quis potest, hoc debet. Cum autem subditur nullus potest tantum facere quantum debet, ergo omittit, intelligendum est quod omissio non respicit debitum ex accepto, sed ex praecepto; potest autem unusquisque facere quod debet ex praecepto, et ita non omittit; emissio etiam, sicut dictum est, non respicit circumstantiam, sed genus actionis, secundum quod est in praecepto.

2. Ad secundum vero dicendum quod illa ratio non concludit quod homo omittat, sed quod homo imperfectus est in diligendo, dum est in via: non enim potest diligere omnino "ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente" ; et ideo dicit N, in libro De perfectione iustitiae: "Cur non praeciperetur homini ista perfectio, quamvis eam in hac vita nemo habeat? Non enim recte curritur, si, quo currendum est, nesciatur; quo modo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur? Sic ergo curramus ut comprehendamus". Et praemittitur: "Cum adhuc aliquid carnalis concupiscentiae est, quod continendo frenetur, non omni modo ex tota anima diligitur Deus". Et ideo non sequitur quod omittat, sid minus diligit quam debeat, sed si non diligeret.

3. Ad tertium vero dicendum quod reputatio servi inutilis non est quia non facit quod tenetur facere vel quantum, sed dicitur servus inutilis quia non venit ad perfectum. Alio vero modo dicitur servus inutilis quia non facit quod tenetur facere, et sic non accipitur ibi. Quod patet per hoc quod additur: "Quod debuimus facere, fecimus", quasi dicat: in praeceptis non deiecimus, sed perfectionem consiliorum non adimplevimus.

PrevBack to TopNext